Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Codex

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CJ.4.27.0. Per quas personas nobis adquiritur.

CJ.4.27.1pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Excepta possessionis causa per liberam personam, quae alterius iuri non est subdita, nihil adquiri posse indubii iuris est. * diocl. et maxim. aa. Marcello. * <a 290 d. k. iul. ipsis iiii et iii aa. conss.>

CJ.4.27.1.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si igitur procurator non sibi, sed ei, cuius negotia administrabat, redintegratae rei vindicationem pactus est idque pactum etiam stipulatio insecuta est, nulla domino obligatio adquisita est. servis autem res traditae dominis adquiruntur. <a 290 d. k. iul. ipsis iiii et iii aa. conss.>

CJ.4.27.2pr.: Imperator Justinianus

Si duo vel plures communem servum habeant et unus ex his iussit, ut nomine suo servus ab aliquo stipuletur decem puta aureos vel aliam rem, ipse autem servus non eius nomine qui iussit, sed alicuius ex dominis suis mentionem fecit et nomine illius stipulatus est, inter antiquam sapientiam quaerebatur, cui adquiritur actio et lucrum, quod ex hac accidit causa, utrumne ei qui iussit an ei cuius servus mentionem fecit an ambobus. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. xv k. dec. lampadio et oresta vv. cc. conss.>

CJ.4.27.2.1: Imperator Justinianus

Cumque ex omni latere magna pars auctorum multum effudit tractatum, nobis verior eorum sententia videtur, qui domino qui iussit adferunt stipulationem et ei tantummodo adquiri dixerunt, quam aliorum, qui in alias opiniones deferuntur. neque enim malignitati servorum indulgendum est, ut liceat eis domini iussione contempta sua libidine facere stipulationem et ad alium dominum, qui eum forsitan corrupit, alienum lucrum transferre: quod neque ferendum est, si servus impius domino quidem qui iussit minime oboediendum existimaverit, alii autem, qui forsitan ignorat et nescit, repentinum adducit solacium. <a 530 d. xv k. dec. lampadio et oresta vv. cc. conss.>

CJ.4.27.2.2: Imperator Justinianus

Quod enim saepe apud antiquos dicebatur iussionem domini non esse absimilem nominationi, tunc debet obtinere, cum servus iussus ab uno ex dominis stipulationem facere sine nomine stipulatus est: tunc etenim soli ei adquirit qui iussit: sin autem expresserit alium dominum, soli illi necesse est adquisitionem celebrari: multo etenim amplius oportet valere dominici nominis mentionem quam herilem iussionem. <a 530 d. xv k. dec. lampadio et oresta vv. cc. conss.>

CJ.4.27.3pr.: Imperator Justinianus

Cum per liberam personam, si pecunia alterius nomine fuerit numerata, adquiritur ei cuius nomine pecunia credita est per huiusmodi numerationem condictio, non autem hypotheca vel pignus, quae procuratori data vel supposita sunt, dominis contractus adquiritur, talem differentiam expellentes sancimus et condictionem et hypothecariam actionem vel pignus ipso iure et sine aliqua cessione ad dominum contractus pervenire. * iust. a. iohanni pp. * <a 530 d. k. nov. lampadio et oresta vv. cc. conss.>

CJ.4.27.3.1: Imperator Justinianus

Si enim procuratori necessitas legibus imposita est domino contractus cedere actionem, quare non ab initio quemadmodum in personali actione cessio supervacua videbatur, non etiam in hypothecis et pignoribus simili modo dominus contractus habeat hypothecariam actionem seu pignoris vinculum vel retentionem sibi adquisitam? <a 530 d. k. nov. lampadio et oresta vv. cc. conss.>




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License