Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.4.28.0. Ad senatus consultum macedonianum.
Si filius, cum in potestate patris esset, mutuam a te pecuniam accepit, cum se patrem familias diceret, eiusque adfirmationi credidisse te iusta ratione edocere potes, exceptio ei denegabitur. * pertinax a. atilio. * <a . 193 pp. x k. april. falcone et claro conss.>
CJ.4.28.2: Imperatores Severus, Antoninus
Zenodorus cum sui iuris esse publico videretur aut patris voluntate contraxit aut in eam rem pecuniam accepit, quae patris oneribus incumberet, vel suae potestatis constitutus novatione facta fidem suam obligavit vel alias agnovit debitum , non esse locum decreto amplissimi ordinis rationis est. * sev. et ant. aa. sophiae. * <a 198 pp. v k. mart. saturnino et gallo conss.>
CJ.4.28.3: Imperatores Severus, Antoninus
Si filius familias aliquid mercatus pretium stipulanti venditori cum usurarum accessione spondeat, non esse locum senatus consulto, quo fenerare filiis familias prohibitum est, nemini dubium est: origo enim potius obligationis quam titulus actionis considerandus est. * sev. et ant. aa. macrino. * <a 198 pp. id. mart. saturnino et gallo conss.>
CJ.4.28.4: Imperatores Severus, Antoninus
Si permittente patre filio familias pecuniam mutuam dedisti, senatus consulti potestas non intervenit, et ideo persecutio pignoris quod in bonis patris fuit non denegabitur, praesertim cum eidem filius heres extiterit, modo si nullus alius iure conventionis ratione temporis et ordinis potior apparuerit. * sev. et ant. aa.Cyrillae. * <a 201 pp. xii k. mai. fabiano et muciano conss.>
CJ.4.28.5pr.: Imperator Alexander Severus
Macedoniani senatus consulti auctoritas petitionem eius pecuniae non impedit, quae filio familias studiorum vel legationis causa alibi degenti ad necessarios sumptus, quos patris pietas non recusaret, credita est. * alex. a. septimiae musae. * <a 230 pp. prid. k. mart. agricola et clemente conss.>
CJ.4.28.5.1: Imperator Alexander Severus
Sed ex contractu filii post mortem eius de peculio actio in patrem competere ita demum potest, si anni utilis spatium petitionem non impedit. <a 230 pp. prid. k. mart. agricola et clemente conss.>
CJ.4.28.5.2: Imperator Alexander Severus
Sane si iussu patris datum mutuum probetur, nec in quos usus versa sit pecunia disquiri necesse est et perpetua in patrem etiam mortuo filio actio est. <a 230 pp. prid. k. mart. agricola et clemente conss.>
CJ.4.28.6pr.: Imperator Philippus
Si filius tuus in potestate tua agens contra senatus consultum macedonianum mutuam sumpsit pecuniam, actio de peculio adversus te eo nomine efficaciter dirigi nequaquam potest. * philipp. a. et philipp. c. theopompo. * <a 245 pp. vi non. mart. philippo a. et titiano conss.>
CJ.4.28.6.1: Imperator Philippus
Quod senatus consulti auxilium, licet filii familias meminit, ad nepotes et ad pronepotes porrigitur. <a 245 pp. vi non. mart. philippo a. et titiano conss.>
CJ.4.28.7pr.: Imperator Justinianus
Si filius familias citra patris iussionem vel mandatum vel voluntatem pecunias creditas acceperit, postea autem pater ratum habuerit contractum, veterum ambiguitatem decidentes sancimus, quemadmodum, si ab initio voluntate patris vel mandato filius familias pecuniam creditam accepisset, obnoxius firmiter constituebatur, ita et si postea ratum pater habuerit contractum, validum esse huiusmodi contractum, cum testimonium paternum respuere satis iniquum est. necesse est enim patris ratihabitionem principali patris mandato vel consensui non esse absimilem, cum nostra novella lege et generaliter omnis ratihabitio prorsus trahitur et confirmat ea ab initio quae subsecuta sunt. et haec quidem de privatis hominibus sancienda sunt. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. xii k. aug. lampadio et oresta vv. cc. conss.>
CJ.4.28.7.1: Imperator Justinianus
Sin autem miles filius familias pecuniam creditam acceperit, sive sine mandato vel consensu vel voluntate vel ratihabitione patris, stare oportet contractum, nulla differentia introducenda, ob quam causam pecuniae creditae vel ubi consumptae sunt. in pluribus enim iuris articulis filii familias milites non absimiles videntur hominibus qui sui iuris sunt, et ex praesumptione omnis miles non credatur in aliud quicquam pecunias accipere et expendere nisi in causas castrenses. <a 530 d. xii k. aug. lampadio et oresta vv. cc. conss.>