Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.4.29.0. Ad senatus consultum velleianum.
CJ.4.29.1: Imperator Antoninus
Mulieribus, quae alienam obligationem suscipiunt aut in se transferunt, si id contrahentes non ignorant, senatus consulto subvenitur. sed si pro aliis, cum obligatae non essent, pecuniam exsolvunt, intercessione cessante repetitio nulla est. * ant. a. lucillae. * <a 212 pp. non. dec. carviti duobus aspris conss.>
CJ.4.29.2: Imperator Antoninus
Frustra senatus consulti exceptione, quod de intercessionibus feminarum factum est, uti temptasti, quoniam principaliter ipsa debitrix fuisti. eius enim senatus consulti exceptio tunc mulieri datur, cum principaliter ipsa nihil debet, sed pro alio debitore apud creditorem eius intercessit: sin autem pro creditore suo aliis se obligaverunt vel ab eo se vel debitorem suum delegari passae sunt, huiusmodi senatus consulti auxilium non habent. * ant. a. nepotianae. * <a 213 pp. iii id. aug. antonino a. iiii et balbino conss.>
CJ.4.29.3: Imperator Antoninus
Si, cum ipse mutuam pecuniam acciperes, mater tua contra amplissimi ordinis consultum fidem suam interposuit, exceptione tueri potest. * ant. a. servato. * <a 213 pp. iii id. aug. antonino a. iiii et balbino conss.>
CJ.4.29.4pr.: Imperator Alexander Severus
Senatus consultum locum habet, sive eam obligationem, quae in alterius persona constitit, mulier in se transtulerit vel participaverit sive, cum alius pecuniam acciperet, ipsa se constituit ab initio ream, quod et in rerum earum pro aliis obligationibus admissum est. * alex. a. alexandriae. * <a 223 pp. vi k. ian. maximo ii et aeliano conss.>
CJ.4.29.4.1: Imperator Alexander Severus
Sed si praedia tua annis maior viginti quinque vendidisti et pro marito pecuniam solvisti, deficit auxilium senatus consulti. <a 223 pp. vi k. ian. maximo ii et aeliano conss.>
CJ.4.29.5: Imperator Alexander Severus
Si sine voluntate tua res tuae a marito tuo pignori datae sunt, non tenentur. quod si consensisti obligationi sciente creditrice, auxilio senatus consulti uti potes. quod si patientiam praestitisti, ut quasi suas res maritus obligaret, decipere voluisti mutuam pecuniam dantem et ideo tibi non succurretur senatus consulto, quo infirmitati, non calliditati mulierum consultum est. * alex. a. popiliae. * <a 224 d. xv k. iul. iuliano et crispino conss.>
CJ.4.29.6pr.: Imperator Alexander Severus
Si mater, cum filiorum suorum gereret patrimonium, tutoribus eorum securitatem promiserit et fideiussorem praestiterit vel pignora dederit, quoniam quodammodo suum negotium gessisse videtur, senatus consulti auxilio neque ipsa neque fideiussor ab ea praestitus neque res eius pigneratae adiuvantur. * alex. a. torquato. * <a 228 pp. vi id. oct. modesto et probo conss.>
CJ.4.29.6.1: Imperator Alexander Severus
Sin autem tutore se excusare volente ipsa se interposuit indemnitatem ei repromittens, auxilio senatus consulti uti minime prohibetur. <a 228 pp. vi id. oct. modesto et probo conss.>
CJ.4.29.6.2: Imperator Alexander Severus
Sin vero tutores petiit et sponte periculum suscepit, quominus teneatur, auctoritate iuris tuetur. <a 228 pp. vi id. oct. modesto et probo conss.>
CJ.4.29.7: Imperator Gordianus
Si sciens creditor a marito propter proprium debitum fundum mulieris, licet ea consentiente, pignori accepit, propter senatus consulti auxilium vendendo eum dominium mulieri auferre nequivit, nec tibi necesse est praestito pretio emptori vindicare, si matri heres extitisti. * gord. a. viviano. * <a 238 pp. xii k. oct. pio et pontiano conss.>
CJ.4.29.8pr.: Imperator Gordianus
Si paternam obligationem non tantum masculini sexus, verum etiam filiae emancipatae in se receperunt, quamvis filiae virilibus obligationibus eximantur propter exceptionem, quae ex senatus consulto velleiano descendit, tamen filios in id quod se obligaverunt teneri filiarumque subducta persona patrem in id conveniri posse, in quo conveniretur, si filiae non intercessissent, dubium non est. * gord. a. tryphoni. * <a 238 pp. non. oct. pio et pontiano conss.>
CJ.4.29.8.1: Imperator Gordianus
Pignora tamen patris, etsi in posteriorem obligationem accepta sunt, sine dubio tenentur: sed et si in priore fuerunt, quatenus ad patrem per restitutoriam actionem redit, hactenus tenebuntur. <a 238 pp. non. oct. pio et pontiano conss.>
CJ.4.29.9: Imperator Gordianus
Quamvis pro alio solvere possit mulier, tamen si praecedente obligatione, quam senatus consultum de intercessionibus efficacem esse non sinit, solutionem fecerit eius senatus consulti beneficio munitam se ignorans, locum habet repetitio. * gord. a. proculo. * <a 239 pp. non. iul. gordiano a. et aviola conss.>
CJ.4.29.10: Imperator Philippus
Si adversarius tuus non cum marito tuo, sed tecum negotium gessit, reliqua conductionis, quae dicis esse contracta, obtentu eiusmodi obligationum non potes recusare. enimvero si, cum eosdem fundos non tibi, sed marito tuo locaret, personam tuam ut idoneam secutus est, beneficio amplissimi ordinis, quod est factum de intercessionibus feminarum, te tueri potes. * philipp. a. et philipp. c. tryphaenae. * <a 244 pp. xviii k. sept. peregrino et aemiliano conss.>
CJ.4.29.11: Imperator Philippus
Etiam constante matrimonio ius hypothecarum seu pignorum marito remitti posse exploarati iuris est. * philipp. a. theodorae. * <a 244 pp. viii k. oct. peregrino et aemiliano conss.>
CJ.4.29.12: Imperatores valer., gallien.
Si dotare filiam volens genero res tuas obligasti, pertinere ad te beneficium senatus consulti falso putas: hanc enim causam ab eo beneficio esse removendam prudentes viri putaverunt. * valer. et gallien. aa. sepiducae. * <a 258 pp. viiii k. mart. tusco et basso conss.>
CJ.4.29.13: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si fenebris pecunia iuxta fidem veri a creditore tibi data est, sive tota quantitas fenoris sive pars eius in usum mariti processisse proponatur, decreto patrum non adiuvaris, licet creditor causam contractus non ignoraverit. * diocl. et maxim. aa. condianae. * <a 290 d. iii k. sept. ipsis iiii et iii aa. conss.>
CJ.4.29.14: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Mulierem contra senatus consulti velleiani auctoritatem non posse intercedere eademque exceptione fideiussorem eius uti posse iuris auctoritas probat. unde si mater tua marito quondam suo heres non extitit, satis idoneae exceptionis remedio tuta est. * diocl. et maxim. aa. et cc. basilissae. * <a 294 pp. viii k. april. byzantii cc. conss.>
CJ.4.29.15: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si uxor pro marito contra senatus consultum intercessura te rogavit mandatorio nomine pro ea tuam fidem adstringere, initio contractus per exceptionis auxilium obligationi tuae cohaesit securitas, qua conventus defendi potes. * diocl. et maxim. aa. et cc. agrippino. * <a 294 pp. xviii k. iun. sirmi cc. conss.>
CJ.4.29.16: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si mulier alienam suscepit obligationem, cum ei per exceptionem velleiani senatus consulti succurratur, creditori contra priores debitores rescissoria actio datur. * diocl. et maxim. aa. et cc. rufino. * <a 294 pp. xvii k. febr. sirmi cc. conss.>
CJ.4.29.17: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si, cum pater vester a callistrato mutuam sumpsisset pecuniam, velut hanc eius uxor accepisset, instrumentum conscriptum est, nec ad exceptionis tractatum ex senatus consulto veniente pervenire necesse est, cum eam veritatis substantia, constituta potior quam simulata gesta, tueatur. * diocl. et maxim. aa. et cc. alexandro. * <a 294 iii id. mart. cc. conss.>
CJ.4.29.18: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Feminis alienas novas vel veteres obligationes aliqua ratione suscipientibus subvenitur, nisi creditor aliqua ratione per mulierem deceptus sit: nam tunc replicatione doli senatus consulti exceptionem removeri constitutum est. * diocl. et maxim. aa. et cc. zotico. * <a 294 s. vi id. nov. antiochiae cc. conss.>
CJ.4.29.19: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum ad eas etiam obligationes, quae ex mulieris persona calliditate creditoris sumpserunt primordium, decretum patrum, quod de intercessione feminarum factum est, pertinere edicto perpetuo declaratur, si tamen creditor, qui contrahere cum alio proposuerat, mulieris personam elegit, exceptione contra petitores secundum ea quae adseveras defendi potes. * diocl. et maxim. aa. et cc. faustinae. * <a 294 d. xviii k. ian. nicomediae cc. conss.>
CJ.4.29.20: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Heredes quoque mulieris adversus creditores eadem exceptione, quae ex senatus consulto introducta est, uti posse non dubium est. * diocl. et maxim. aa. et cc. theodotiano. * <a 294 d. viiii k. ian. ipsis cc. conss.>
CJ.4.29.21: Imperator Anastasius
Iubemus licere mulieribus et pro uno contractu vel certis contractibus, seu pro una vel certis personis seu rebus iuri hypothecarum sibi competenti per consensum proprium renuntiare, quodque ita gestum sit, hac auctoritate nostra firmum illibatumque custodiri: ita tamen, ut, si generaliter tali renuntiatione pro uno ut dictum est contractu seu certis contractibus vel ad unam vel certas res seu personas consensum proprium accommodantes usae sunt vel fuerint, eadem renuntiatio ad illos contractus et illas res seu personas quibus consensum proprium accommodaverunt vel accommodaverint coartetur, nec aliis quibusdam contractibus, quibus minime mulieres consenserunt vel consenserint, praetendentibus eam opponendi licentia praebeatur: his scilicet omnibus, quae in praesenti per hanc consultissimam legem statuimus, ad praeteritos nihilo minus contractus pro negotiis et controversiis necdum transactionibus vel definitivis sententiis seu alio legitimo modo sopitis locum habituris. * anastas. a. celeri mag. off. * <a 517 d. k. april. anastasio et agapito conss.>
CJ.4.29.22pr.: Imperator Justinianus
Si mulier perfectae aetatis post intercessionem vel cautionem conscripserit vel pignus aut intercessorem praestiterit, sancimus, antiqua legum varietate cessante, si quidem intra biennale iuge tempus post priorem cautionem numerandum pro eadem causa fecerit cautionem vel pignus aut intercessorem dederit, nihil sibi praeiudicare, quod adhuc ex consequentia suae fragilitatis in secundam iacturam inciderit. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. xv k. april. lampadio et oreste conss.>
CJ.4.29.22.1: Imperator Justinianus
Sin autem post biennium haec fecerit, sibi imputet, si, quod saepius cogitare poterat et evitare, non fecit, sed ultro firmavit: videtur etenim ex huiusmodi temporis prolixitate non pro aliena obligatione se illigare, sed pro sua causa aliquid agere et tam ex secunda cautione sese obnoxiam facere, in quantum hoc fecit, quam pignus aut intercessorem utiliter dare. <a 530 d. xv k. april. lampadio et oreste conss.>
CJ.4.29.23pr.: Imperator Justinianus
Antiquae iurisdictionis retia et difficillimos nodos resolventes et supervacuas distinctiones exsulare cupientes sancimus mulierem, si intercesserit, sive ab initio sive postea aliquid accipiens, ut sese interponat, omnimodo teneri et non posse senatus consulti velleiani uti auxilio, sive sine scriptis sive per scripturam sese interposuerit. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 >
CJ.4.29.23.1: Imperator Justinianus
Sed si quidem in ipso instrumento intercessionis dixerit sese aliquid accepisse et sic ad intercessionem venisse et hoc instrumentum publice confectum inveniatur et a tribus testibus consignatum, omnimodo esse credendum eam pecuniam vel res accepisse et non esse ei ad senatus consulti velleiani auxilium regressum. <a 530 >
CJ.4.29.23.1a: Imperator Justinianus
Sin autem sine scriptis intercesserit vel instrumento non sic confecto, tunc, si possit stipulator ostendere eam accepisse pecunias vel res et sic subisse obligationem, repelli eam a senatus consulti iuvamine. <a 530 >
CJ.4.29.23.1b: Imperator Justinianus
Sin vero hoc minime fuerit ab eo approbatum, tunc mulieri superesse auxilium et antiquam actionem adversus eum servari, pro quo mulier intercessit, vel ei actionem parari. <a 530 >
CJ.4.29.23.1c: Imperator Justinianus
Sed si minus idoneae mulieri constitutae aliquis pecunias vel res dedit, ut pro eo se obligaret, mulieri quidem, quae re vera haec accepit, nullus pateat aditus ad senatus consulti auctoritatem, creditori autem liceat adversus eam venire et quod potest ab ea exigere et in reliquum debitorem antiquum adgredi, vel in partem, si aliquid a muliere possit accipere, vel in totum, si ea penitus inopia fatigatur. <a 530 >
CJ.4.29.23.2: Imperator Justinianus
Ne autem mulieres perperam sese pro aliis interponant, sancimus non aliter eas in tali contractu posse se pro aliis obligare, nisi instrumento publice confecto et a tribus testibus subsignato accipiant homines a muliere pro aliis confessionem: tunc etenim tantummodo eas obligari et sic omnia tractari, quae de intercessionibus feminarum vel veteribus legibus cauta vel ab imperiali auctoritate introducta sunt. <a 530 >
CJ.4.29.23.3: Imperator Justinianus
Sin autem extra eandem observationem mulieres susceperint intercedentes, pro nihilo habeatur huiusmodi scriptura vel sine scriptis obligatio tamquam nec confecta nec penitus scripta, nec senatus consulti auxilium imploretur, sed sit libera et absoluta, quasi penitus nullo in eadem causa subsecuto. <a 530 >
CJ.4.29.24pr.: Imperator Justinianus
Veterum ambiguitatem decidentes sancimus, si quis, ut servo suo manumissionem imponat, mulierem acceperit obnoxiam sese pro certa quantitate facientem, si in libertatem servum perduxerit, sive principaliter mulier sese obligavit sive pro servo hoc fecit, teneri eam, recte omnimodo senatus consultum velleianum in hoc casu tacere imperantes. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. k. aug. lampadio et oreste conss.>
CJ.4.29.24.1: Imperator Justinianus
Satis etenim acerbum est et pietatis rationi contrarium dominum servi, qui credidit mulieri sive soli sive post servi promissionem, et libertatem servo imponere et suum famulum perdere et ea minime accipere, quibus fretus ad huiusmodi venit liberalitatem. <a 530 d. k. aug. lampadio et oreste conss.>
CJ.4.29.25pr.: Imperator Justinianus
Generaliter sancimus, ut, si quis maior viginti quinque annis sive masculus sive femina dotem vel pollicitus sit vel spoponderit pro qualibet muliere, cum qua matrimonium licitum est, omnimodo compellatur suam confessionem adimplere. * iust. a. ad pop. urb. constantinopolit. et universos provinciales. * <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis.>
CJ.4.29.25.1: Imperator Justinianus
Neque enim ferendum est quasi casu fortuito interveniente mulierem fieri indotatam et sic a viro forsitan repelli et distrahi matrimonium. cum enim scimus favore dotium et antiquos iuris conditores severitatem legis saepius mollire, merito et nos ad huiusmodi venimus sanctionem. <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis.>
CJ.4.29.25.2: Imperator Justinianus
Nam si spontanea voluntate ab initio liberalitatem suam ostendit, necesse est eum vel eam suis promissionibus satisfacere, ut, quod ab initio sponte scriptum aut in pollicitationem deductum est, hoc et ab invitis postea compleatur, omni auctoritate velleiani senatus consulti in hac causa cessante. <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis.>