Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Codex

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CJ.4.30.0. De non numerata pecunia.

CJ.4.30.1: Imperatores Severus, Antoninus

Si pecuniam tibi non esse numeratam atque ideo frustra cautionem emissam adseris et pignus datum probaturus es, in rem experiri potes: nam intentio dati pignoris neque numeratae pecuniae non aliter tenebit, quam si de fide debiti constiterit. eademque ratione veritas servetur, si te possidente pignus adversarius tuus agere coeperit. * sev. et ant. aa. hilaro. * <a 197 pp. k. sept. laterano et rufino conss.>

CJ.4.30.2: Imperator Antoninus

Minorem pecuniam te accepisse et maioris cautionem interposuisse si apud eum qui super ea re cogniturus est constiterit, nihil ultra quam accepisti cum usuris in stipulatum deductis restituere te iubebit. * ant. a. maturio. * <a 213 d. id. april. antonino a. iiii et balbino conss.>

CJ.4.30.3: Imperator Antoninus

Si ex cautione tua, licet hypotheca data, conveniri coeperis, exceptione opposita seu doli seu non numeratae pecuniae compelletur petitor probare pecuniam tibi esse numeratam: quo non impleto absolutio sequetur. * ant. a. demetriae. * <a 215 d. iii k. iul. laeto et cereale conss.>

CJ.4.30.4: Imperator Antoninus

Cum fidem cautionis agnoscens etiam solutionem portionis debiti vel usurarum feceris, intellegis de non numerata pecunia nimium tarde querellam te deferre. * ant. a.Basso. * <>

CJ.4.30.5: Imperator Alexander Severus

Adversus petitiones adversarii si quid iuris habes, uti eo potes. ignorare autem non debes non numeratae pecuniae exceptionem ibi locum habere, ubi quasi credita pecunia petitur, cum autem ex praecedenti causa debiti in chirographum quantitas redigitur, non requiri, an tunc cum cavebatur numerata sit, sed an iusta causa debiti praecesserit. * alex. a. augustiano. * <>

CJ.4.30.6: Imperator Alexander Severus

Frustra opinaris exceptione non numeratae pecuniae te esse munitum, quando, ut fateris, in eius vicem qui erat obligatus substitueris te debitorem. * alex. a. iustino. * <pp.>

CJ.4.30.7: Imperator Alexander Severus

Si quasi accepturi mutuam pecuniam adversario cavistis, quae numerata non est, per condictionem obligationem repetere, etsi actor non petat, vel exceptione non numeratae pecuniae adversus agentem uti potestis. * alex. a. iuliano et ammoniano. * <a 223 pp. non. nov. maximo ii et aeliano conss.>

CJ.4.30.8pr.: Imperator Alexander Severus

Si intra legibus definitum tempus qui cautionem euit nulla querimonia usus defunctus est, residuum tempus eius heres habebit tam adversus creditorem quam adversus heredes eius. * alex. a. materno. * <a 228 pp. xii k. april. modesto et probo conss.>

CJ.4.30.8.1: Imperator Alexander Severus

Sin autem questus est, exceptio non numeratae pecuniae heredi et adversus heredes perpetuo competit. <a 228 pp. xii k. april. modesto et probo conss.>

CJ.4.30.8.2: Imperator Alexander Severus

Sin vero legitimum tempus excessit in querimoniam creditore minime deducto, omnimodo heres eius, et si pupillus sit, debitum solvere compelletur. <a 228 pp. xii k. april. modesto et probo conss.>

CJ.4.30.9: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Cum ultra hoc quod accepit re obligari neminem posse constet et stipulatione interposita placita creditor non dederit, in factum dandam exceptionem convenit: si necdum tempus, intra quod huius rei querella deferri debet, transiit vel intra hoc in testando iuri paritum sit, nihil ultra hoc quod accepisti sortis a te nomine praeses provinciae exigi patietur. * diocl. et maxim. aa. et cc. zoilo. * <a 293? d. iii id. dec. ipsis.... conss.>

CJ.4.30.10: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Adseveratio debitum solutum contendentis temporis diuturnitatis non excluditur. nec huic obloquitur, quod exceptio non numeratae pecuniae certa die non delata querella prius evanescat, cum inter eum, qui factum adseverans onus subiit probationis, et negantem numerationem, cuius naturali ratione probatio nulla est, et ob hoc ad petitorem eius rei necessitatem transferentem magna sit differentia. * diocl. et maxim. aa. et cc. mucazano. * <>

CJ.4.30.11: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si transactionis causa dare palladio pecuniam stipulanti spopondisti, exceptione non numeratae pecuniae defendi non potes. * diocl. et maxim. aa. et cc. eutychiano. * <d. iiii id. april.>

CJ.4.30.12: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Tam mandatori quam fideiussori non numeratae pecuniae exceptio exemplo rei principalis competit. * diocl. et maxim. aa. et cc. severiano. * <>

CJ.4.30.13: Imperator Justinus

Generaliter sancimus, ut, si quid scriptis cautum fuerit pro quibuscumque pecuniis ex antecedente causa descendentibus eamque causam specialiter promissor edixerit, non iam ei licentia sit causae probationes stipulatorem exigere, cum suis adquiescere deceat, nisi certe ipse e contrario per apertissima rerum argumenta scriptis inserta religionem iudicis possit instruere, quod in alium quemquam modum et non in eum quem cautio perhibet negotium subsecutum sit. nimis enim indignum esse iudicamus, ut, quod sua quisque voce dilucide protestatus est, id in eundem casum infirmare testimonioque proprio resistere. * iustinus a. theodoto pu. * <>

CJ.4.30.14pr.: Imperator Justinianus

In contractibus, in quibus pecuniae vel aliae res numeratae vel datae esse conscribuntur, non intra quinquennium, quod antea constitutum erat, non numeratae pecuniae exceptionem obicere possit, qui accepisse pecunias vel alias res scriptus sit, vel successor eius, sed intra solum biennium continuum, ut eo lapso nullo modo querella non numeratae pecuniae introduci possit: his scilicet, qui propter aliquas causas specialiter legibus expressas etiam lapso quinquennio in praeteritis temporibus adiuvabantur, etiam in posterum, licet biennium pro quinquennio statutum est, eodem auxilio potituris. * iust. a. menae pp. * <a 528 d. k. iul. constantinopoli ipso a. ii cons.>

CJ.4.30.14.1: Imperator Justinianus

Sed quoniam securitatibus et instrumentis depositarum rerum vel pecuniarum talem exceptionem opponere litigatores conantur, iustum esse prospicimus huiusmodi potestatem in certis quidem casibus prorsus amputare, in aliis vero brevi tempore concludere. ideoque sancimus instrumento quidem depositionis certarum rerum vel certae pecuniae securitatibusque publicarum functionum, sive in solidum sive ex parte solutae esse conscribantur, illis etiam securitatibus, quae post confectionem dotalium instrumentorum de soluta dote ex parte vel in solidum exponuntur, nullam exceptionem non numeratae pecuniae penitus opponi. <a 528 d. k. iul. constantinopoli ipso a. ii cons.>

CJ.4.30.14.2: Imperator Justinianus

Super ceteris vero securitatibus, quae super privatis debitis a creditore conscribuntur partem debiti sortis vel usurarum nomine solutam esse significantes, vel adhuc feneraticia cautione apud creditorem manente, solidi tamen debiti solutionem factam esse demonstrantes, vel etiam futuram esse redhibitionem instrumenti feneraticii promittentes, vel si qua alterius cuiuscumque contractus gratia, in qua numeratio pecuniarum vel datio certarum specierum scripta est, securitas similiter data sit depensas esse pecunias vel alias res vel partem earum significans, intra triginta tantummodo dies post huiusmodi securitatis eitionem connumerandos exceptionem non numeratae pecuniae posse obici, ut, si hi transac ti fuerint, eadem securitas ab iudicantibus omnibus modis admittatur, nec liceat ei qui securitatem euit post excessum memoratorum dierum non esse sibi solutas vel pecunias vel alias res dicere. <a 528 d. k. iul. constantinopoli ipso a. ii cons.>

CJ.4.30.14.3: Imperator Justinianus

Illo videlicet observando, ut, in quibus permittitur exceptionem non numeratae pecuniae opponere vel ab initio vel post taxatum tempus elapsum, in his nec iusiurandum offerri liceat. <a 528 d. k. iul. constantinopoli ipso a. ii cons.>

CJ.4.30.14.4: Imperator Justinianus

In omni vero tempore, quod memoratae exceptioni taxatum est, licebit ei, cui talis exceptio competit, vel denuntiationibus scripto missis querellam non numeratae pecuniae manifestare ei, qui numerasse eam vel alias res dedisse instrumento scriptus est, vel, si abesse eum his locis in quibus contractus factus est contigerit, in hac quidem alma urbe apud quemlibet ordinarium iudicem, in provinciis vero apud viros clarissimos rectores earum vel defensores locorum eandem querellam manifestare eoque modo perpetuam sibi exceptionem efficere. <a 528 d. k. iul. constantinopoli ipso a. ii cons.>

CJ.4.30.14.5: Imperator Justinianus

Sed si praesens quidem sit, qui pecunias numerasse vel alias res dedisse scriptus est, aliquam vero administrationem vel in hac alma urbe vel in provinciis gerat, ut difficile esse videatur denuntiationem ei mittere, licentiam damus ei, qui memorata exceptione uti velit, alios iudices adire vel in hac alma urbe vel in provinciis et per eos ei manifestare, cui exceptionem huiusmodi obicit, factam a se super non numerata pecunia querellam esse. <a 528 d. k. iul. constantinopoli ipso a. ii cons.>

CJ.4.30.14.6: Imperator Justinianus

Quod si in provinciis vel non sit alius administrator civilis vel militaris, vel per aliquam causam difficile sit ei qui memoratam querellam opponit adire eum et ea quae dicta sunt facere, licentiam ei damus per virum reverentissimum episcopum eandem suam exceptionem creditori manifestare et ita tempus statutum interrumpere. quae etiam in exceptione non numeratae dotis locum habere certum est. <a 528 d. k. iul. constantinopoli ipso a. ii cons.>

CJ.4.30.15: Imperator Justinianus

Si cui non numeratae pecuniae competere possit exceptio, etiam eo supersedente tali auxilio uti, vel praesente vel absente, creditores eius possint ( sive ipsi conveniantur utpote res eius detinentes, ab his qui debita eius exigunt, cui competit huiusmodi exceptio vel dotis vel alterius causae nomine, sive contra alios possidentes aliquam actionem ipsi moveant) possint in examinando negotio suis adversariis eandem non numeratae pecuniae exceptionem opponere nec eo prohibeantur, quod principalis debitor ea numquam usus est: ita tamen, ut neque principali debitori neque fideiussori eius aliquid praeiudicium generetur, si is qui eam exceptionem opposuit victus fuit, sed possint illi postea, si conveniantur, intra statuta scilicet tempora eadem se exceptione tueri. * iust. a. menae pp. * <a 528 - 529 >

CJ.4.30.16: Imperator Justinianus

Indubitati iuris est non numeratae pecuniae exceptionem locum habere et in talibus nominibus vel feneraticiis vel aliis cautionibus, quae etiam sacramenti habent mentionem. quae enim differentia est in huiusmodi exceptione, sive iusiurandum positum est sive non, tam in feneraticiis cautionibus quam in aliis instrumentis, quae talem exceptionem recipiunt? * iust. a. iohanni pp. * <a 531 - 532 >




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License