Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Codex

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CJ.4.31.0. De compensationibus.

CJ.4.31.1: Imperator Antoninus

Et senatus censuit et saepe rescriptum est compensationi in causa fiscali ita demum locum esse, si eadem statio quid debeat quae petit. hoc iuris propter confusionem diversorum officiorum tenaciter servandum est. si quid autem tibi ex ea statione cuius mentionem fecisti deberi constiterit, quam primum recipies. * ant. a. dianensi. * <>

CJ.4.31.2: Imperator Antoninus

Ex causa quidem iudicati solutum repeti non potest, eapropter nec compensatio eius admitti potest. eum vero, qui iudicati convenitur, compensationem pecuniae sibi debitae implorare posse nemini dubium est. * ant. a. claudio et asclepiadi. * <>

CJ.4.31.3: Imperator Alexander Severus

In ea, quae rei publicae te debere fateris, compensari ea, quae ab eadem tibi debentur, is cuius de ea re notio est iubebit, si neque ex kalendario neque ex vectigalibus neque ex frumenti vel olei publici pecunia neque tributorum neque alimentorum neque eius, quae statutis sumptibus servit, neque fideicommissi civitatis debitor sis. * alex. a. aetrio capitoni. * <a 223 pp. k. oct. maximo ii et aeliano conss.>

CJ.4.31.4: Imperator Alexander Severus

Si constat pecuniam invicem deberi, ipso iure pro soluto compensationem haberi oportet ex eo tempore, ex quo ab utraque parte debetur, utique quoad concurrent quantitates, eiusque solius, quod amplius apud alterum est, usurae debentur, si modo petitio earum subsistit. * alex. a. flavio et luciano. * <a 229 d. xvii k. oct. alexandro a. iii et dione conss.>

CJ.4.31.5: Imperator Alexander Severus

Etiam si fideicommissum tibi ex eius bonis deberi constat, cui debuisse te minorem quantitatem dicis, aequitas compensationis usurarum excludit computationem, petitio autem eius, quod amplius tibi deberi probaveris, sola relinquitur. * alex. a. honoratae. * <a 229 pp.>

CJ.4.31.6: Imperator Alexander Severus

Neque scriptura, qua cautum est accepta quae negas tradita, obligare te contra fidem veritatis potuit et compensationis aequitatem iure postulas. non enim prius exsolvi, quod debere te constiterit, aequum est, quam petitioni mutuae responsum fuerit, eo magis, quod ea te persequi dicis, quae a muliere divortii causa amota quereris. * alex. a. polydeucae. * <a 229 pp. xvi k. dec. alexandro a. iii et dione conss.>

CJ.4.31.7: Imperator Alexander Severus

Si ex venditione pretium venditori debetur, compensationis ratio opponitur. adversus fiscum enim solum emptores petitioni pretii compensationem obicere prohibentur. * alex. a. flavio ausonio. * <>

CJ.4.31.8: Imperator Gordianus

Si propter fructus ex possessione tua perceptos vitricus tuus debitor tibi constitutus est, cum id, quod a matre tua legatum est, a te petere coeperit, mutuo debitae quantitatis apud eum qui super ea re iudicaturus est compensationem non immerito obicies. * gord. a. aurelio emerito mil. * <>

CJ.4.31.9: Imperator Gordianus

Eius, quod non ei debetur qui convenitur, sed alii, compensatio fieri non potest. * gord. a. liciniae euctemonidi. * <pp. id. ian.>

CJ.4.31.10: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Quoniam liberum fundum distractum proponis, post vero, veluti praecedente emptionem obligatione, certum quid solvisse, si debitum a te apud praesidem provinciae petatur, compensationem eius quod indebite solvisti potes opponere. * diocl. et maxim. aa. et cc. iulio nicandro. * <>

CJ.4.31.11: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si tutores pupillis officio magistratus urguente nominastis ac pro his propter onus primipili pecuniam solvistis, superstitiosam geritis sollicitudinem, ne ab ipsis conventi hanc eis imputare minime possitis vel a vobis quicquam amplius exigatur, si tantum, quantum eis tutores debuerunt, vel vos nomine ipsorum maiorem quantitatem dedisse probetur. * diocl. et maxim. aa. et cc. claudio iulio et paulo.* <>

CJ.4.31.12: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Invicem debiti compensatione habita, si quid amplius debeas, solvens vel accipere creditore nolente offerens et consignatum deponens de pignoribus agere potes. * diocl. et maxim. aa. et cc. lucio corneliano. * <a 294 pp. xvii k. ian. nicomediae cc. conss.>

CJ.4.31.13: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si velut in id debitum, quod sollemnium publicarum pensitationum debueras nomine , compensaturo tibi nihil petiturum postea muciano scripsisti, redditis quae venerant in compensationem non indebiti soluti repetitio, sed ante debiti competit exactio. * diocl. et maxim. aa. et cc. aurelio basso. * <>

CJ.4.31.14pr.: Imperator Justinianus

Compensationes ex omnibus actionibus ipso iure fieri sancimus nulla differentia in rem vel personalibus actionibus inter se observanda. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. k. nov. constantinopoli post cons. lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.4.31.14.1: Imperator Justinianus

Ita tamen compensationes obici iubemus, si causa ex qua compensatur liquida sit et non multis ambagibus innodata, sed possit iudici facilem exitum sui praestare. satis enim miserabile est post multa forte variaque certamina, cum res iam fuerit approbata, tunc ex altera parte, quae iam paene convicta est, opponi compensationem iam certo et indubitato debito et moratoriis ambagibus spem condemnationis excludi. hoc itaque iudices observent et non procliviores in admittendas compensationes existant nec molli animo eas suscipiant, sed iure stricto utentes , si invenerint eas maiorem et ampliorem ecere indaginem, eas quidem alii iudicio reservent, litem autem pristinam iam paene expeditam sententia terminali componant: excepta actione depositi secundum nostram sanctionem, in qua nec com pensationi locum esse disposuimus. <a 531 d. k. nov. constantinopoli post cons. lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.4.31.14.2: Imperator Justinianus

Possessionem autem alienam perperam occupantibus compensatio non datur. <a 531 d. k. nov. constantinopoli post cons. lampadii et orestis vv. cc.>




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License