Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.4.34.1: Imperator Alexander Severus
Si incursu latronum vel alio fortuito casu ornamenta deposita apud interfectum perierunt, detrimentum ad heredem eius qui depositum accepit, qui dolum solum et latam culpam, si non aliud specialiter convenit, praestare debuit, non pertinet. quod si praetextu latrocinii commissi vel alterius fortuiti casus res, quae in potestate heredis sunt vel quas dolo desiit possidere, non restituuntur, tam depositi quam ad exhibendum actio, sed etiam in rem vindicatio competit. * alex. a. mestrio mil. * <a 234 pp. iiii id. iul. maximo ii et urbano conss.>
CJ.4.34.2: Imperator Gordianus
Usurae in depositi actione sicut in ceteris bonae fidei iudiciis ex mora venire solent. * gord. a. celsino mil. * <a 238 d. k. nov. pio et pontiano conss.>
CJ.4.34.3: Imperator Gordianus
Si depositi experiris, non immerito etiam usuras tibi restitui flagitabis, cum tibi debeat gratulari, quod furti eum actione non facias obnoxium, si quidem qui rem depositam invito domino sciens prudensque in usus suos converterit, etiam furti delicto succedit. * gord. a. austronio mil. * <a 239 d. id. iul. gordiano a. et aviola conss.>
CJ.4.34.4: Imperator Gordianus
Si deposita pecunia is qui eam suscepit usus est, non dubium est etiam usuras debere praestare. sed si, cum depositi actione expertus es, tantummodo sortis facta condemnatio est, ultra non potes propter usuras experiri: non enim duae sunt actiones alia sortis alia usurarum, sed una, ex qua condemnatione facta iterata actio rei iudicatae exceptione repellitur. * gord. a. timocrati mil. * <>
CJ.4.34.5: Imperatores valer., gallien.
Propter instrumenta quidem, quae te deposuisse cum adversario tuo dicis, ut residua pecunia quae ex conductione debebatur dissoluta ea reciperes, si id quod placuerat implesti, sequestrem potes convenire. quamvis autem haec reddita non fuerint, tamen adversus eum a quo fundum conduxeras, si omne quod ex hoc contractu debebatur reddidisti, ipsis solutionibus tutus es. * valer. et gallien. aa. et valer. c. claudio. * <a 259 d. id. iul. aemiliano et basso conss.>
CJ.4.34.6: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Is, penes quem utrasque partes transactiones vel alia instrumenta commendasse dicis, legem qua haec suscepit servare necesse habet. * diocl. et maxim. aa. et cc. antonio alexandro et ulpiano antipatri.* <a 293 >
CJ.4.34.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Desiderium tuum cum rationibus iuris non congruit. nam si custodiam pecuniae suscepisti, quam aliis a te datam instrumentum, quo hanc tibi reddi conscriptum profiteris, arguit, solutionem eius competentem improbe recusas. * diocl. et maxim. aa. et cc. antiocho attico calpurniano democrati. * <>
CJ.4.34.8: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si is, qui depositam a te pecuniam accepit, eam suo nomine vel cuiuslibet alterius mutuo dedit, tam ipsum de implenda suscepta fide quam eius successores teneri tibi certissimum est. adversus eum autem qui accepit nulla actio tibi competit, nisi nummi extant: tunc enim contra possidentem uti vindicatione potes. * diocl. et maxim. aa. et cc. aurelio alexandro. * <a 293 d. iiii k. mart. sirmi aa. conss.>
CJ.4.34.9: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum hereditas personam dominae sustineat, ab hereditario servo, priusquam patri vestro successeritis, res commendatas secundum bonam fidem ab eius qui susceperat successoribus apud rectorem provinciae petere potestis. * diocl. et maxim. aa. et cc. aurelio menophilo et ceteris. * <a 293 pp. vii id. nov. sirmi aa. conss.>
CJ.4.34.10: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Qui depositum non restituit, suo nomine conventus et condemnatus ad eius restitutionem cum infamiae periculo urguetur. * diocl. et maxim. aa. et cc. septimiae quadratillae. * <a 294 subscripta pridie idus decembres nicomedia cc. conss.>
CJ.4.34.11pr.: Imperator Justinianus
Si quis vel pecunias vel res quasdam per depositionis accepit titulum, eas volenti ei qui deposuerit reddere ilico modis omnibus compellatur nullamque compensationem vel deductionem vel doli exceptionem opponat, quasi et ipse quasdam contra eum qui deposuit actiones personales vel in rem vel hypothecarias praetendens, cum non sub hoc modo depositum accepit, ut non concessa ei retentio generetur, et contractus qui ex bona fide oritur ad perfidiam retrahatur. * iust. a. demostheni pp. * <a 529 recitata septimo miliario in novo consistorio palatii iustiniani d. iii k. nov. decio cons.>
CJ.4.34.11.1: Imperator Justinianus
Sed et si ex utraque parte aliquid fuerit depositum, nec in hoc casu compensationis praepeditio oriatur, sed depositae quidem res vel pecuniae ab utraque parte quam celerrime sine aliquo obstaculo restituantur, ei videlicet primum, qui primus hoc voluerit, et postea legitimae actiones integrae ei reserventur. <a 529 recitata septimo miliario in novo consistorio palatii iustiniani d. iii k. nov. decio cons.>
CJ.4.34.11.2: Imperator Justinianus
Quod obtinere sicut iam dictum est oportet et si ex una parte depositio celebrata est, ex altera autem compensatio fuerit opposita, ut integra omni legitima ratione servata depositae res vel pecuniae prima fronte restituantur. <a 529 recitata septimo miliario in novo consistorio palatii iustiniani d. iii k. nov. decio cons.>
CJ.4.34.11.3: Imperator Justinianus
Quod si in scriptis attestatio non per dolum vel fraudem fuerit ei qui depositum suscepit ab alio transmissa, ut minime depositum restituat, hocque per iusiurandum adfirmaverit, liceat ei qui deposuit sub defensionis cautela idonea praestita res depositas quantocius recuperare. <a 529 recitata septimo miliario in novo consistorio palatii iustiniani d. iii k. nov. decio cons.>
CJ.4.34.12: Imperator Justinianus
Supervacuam veterum differentiam e medio tollentes, si quis certum pondus auri vel confecti vel in massa constituti deposuerit et plures scripsit heredes et unus ex his contingentem sibi portionem a depositario accepit, alter supersederit vel alias fortuito casu impeditus hoc facere non potuerit, et postea depositarius in adversam inciderit fortunam vel sine dolo depositum perdiderit, sancimus non esse coheredi eius licentiam venire contra coheredem suum et ex eius parte avellere, quod ipse ex sua parte consequi minime potuerit, quasi eo quod coheres accepit communi constituto, cum, ubi certae pecuniae depositae fuerant et suam partem unus ex heredibus accepit, nemini veniret in dubium bene eum accepisse partem suam et non debere aliam partem attingere. nobis etenim non videtur esse homo obnoxius neque in massa neque in specie neque in pecunia numerata qui suam partem suscepit, ne industria poenas desidiae solvat. si enim et alius heres tempora opportuna quemadmodum coheres eius observasset, et suum uterque recipiebat et sequentibus altercationibus minime locus relinquebatur. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 - 532 >