Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.4.35.1: Imperatores Severus, Antoninus
Adversus eum, cuius negotia gesta sunt, de pecunia, quam de propriis opibus vel ab aliis mutuo acceptam erogasti, mandati actione pro sorte et usuris potes experiri: de salario quod promisit a praeside provinciae cognitio praebebitur. * sev. et ant. aa. leonidae. * <>
CJ.4.35.2: Imperator Antoninus
Cum ex causa fideiussionis pecuniam patrem tuum exsolvisse proponas, habes mandati actionem, qua non solum pecuniam, sed etiam pignora in obligationem eam deducta potes consequi. * ant. a. statio Marcellino. * <pp. viii >
CJ.4.35.3: Imperator Antoninus
Si pater tuus tibi sui iuris constituto actionem adversus debitores suos mandavit, potuit ipse praesens adversus eos re integra experiri. si quid itaque ab eo apud iudicem actum est, rescindi nulla ratio patitur. * ant. a. germano. * <a 216 pp. vi k. nov. sabino ii et anullino conss.>
CJ.4.35.4: Imperator Alexander Severus
Etiamsi contrariam sententiam reportaverunt, qui te ad exercendas causas appellationis procuratorem constituerunt, si tamen nihil culpa tua factum est, sumptus , quos in lite probabili ratione feceras, contraria mandati actione petere potes. * alex. a. aurelio vulnerato. * <as viii id. ian.>
CJ.4.35.5: Imperator Alexander Severus
Si maritus sororis tuae tibi procurans petere bonorum possessionem noluit, cum ipso tibi congrediendum est. quam querellam ita cum effectu habes, si mandasse te, ut peteretur bonorum possessio, eumque neglexisse arguas. * alex. a. iuliano. * <>
CJ.4.35.6: Imperator Gordianus
Si fideiussor pro reo patiente fidem suam adstrinxit, mandati cum eo post exsolutam pecuniam vel factam condemnationem potest exercere actionem. * gord. a. aelio sosibio mil. * <a 238 pp. iii non. sept. pio et pontiano conss.>
CJ.4.35.7: Imperator Gordianus
Si litteras eius secutus, qui pecuniae auctor fuerat, ei qui tibi litteras tradidit pecunias credidisti, tam adversus eum, qui a te mutuam sumpsit, quam adversus eum, cuius mandatum secutus es, mandati actio tibi competit. * gord. a. aureliano mil. * <>
CJ.4.35.8: Imperatores valer., gallien.
Si tibi pupillorum pater, ut pecuniam in rem suam servis eius crederes, mandavit et in hanc rem aeque ipso praecipiente pignora sunt obligata, et mandati actione pupillos post mortem patris convenire et exsequi ius obligationis pignorum poteris, si in solutione cessabitur. * valer. et gallien. aa. et valer. nob. c. aurelio lucio. * <a 259 d. iiii k. ian. aemiliano et basso conss.>
CJ.4.35.9: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum per procuratorem causam tuam laesam esse dicas, mandati actio adversus eum tibi competit. * diocl. et maxim. aa. Marcello. * <>
CJ.4.35.10: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si pro ea contra quam supplicas fideiussor seu mandator intercessisti et neque condemnatus es neque bona eam dilapidare postea coepisse comprobare possis, ut iustam metuendi causam praebeat, neque ab initio ita te obligationem suscepisse, ut eam possis et ante solutionem convenire, nulla iuris ratione, antequam satis creditori pro ea feceris, eam ad solutionem urgueri certum est. fideiussorem vero seu mandatorem exceptione munitum et iniuria iudicis damnatum et appellatione contra bonam fidem minime usum non posse mandati agere manifestum est. * diocl. et maxim. aa. et cc. aurelio papio. * <a 293 >
CJ.4.35.11: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Procuratorem non tantum pro his quae gessit, sed etiam pro his quae gerenda suscepit, et tam propter exactam ex mandato pecuniam quam non exactam, tam dolum quam culpam, sumptuum ratione bona fide habita, praestare necesse est. * diocl. et maxim. aa. et cc. aurelio gaio. * <a 293 d.... k. iun. sirmi aa. conss.>
CJ.4.35.12: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum mandati negotii contractum certam accepisse legem adseveres, eam integram secundum bonam fidem custodiri convenit. unde si contra mandati tenorem procurator tuus ad te pertinentem fundum vendidit nec venditionem postea ratam habuisti, dominium tibi auferre non potuit. * diocl. et maxim. aa. et cc. firmo. * <a 293 pp. xvii k. iun. sirmi aa. conss.>
CJ.4.35.13: Imperatores Diocletianus, Maximianus
A procuratore dolum et omnem culpam, non etiam improvisum casum praestandum esse iuris auctoritate manifeste declaratur. * diocl. et maxim. aa. et cc. zosimo. * <a 294 d. k. febr. sirmi cc. conss.>
CJ.4.35.14: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si secundum mandatum tryphonis ac felicis equos tua pecunia comparatos vel in solutum a proprio debitore tibi traditos uni de his utriusque voluntate dedisti, ad parendum placitis eos mandati iudicio conventos bona fides urguet. * diocl. et maxim. aa. et cc. hermiano. * <a 294 d. vi k. april. sirmi cc. conss.>
CJ.4.35.15: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Mandatum re integra domini morte finitur. * diocl. et maxim. aa. et cc. aurelio precario athenaeo. * <a 294 d. xvii k. mai. cc. conss.>
CJ.4.35.16: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Ad comparandas merces data pecunia, qui mandatum suscepit, fide rupta quanti interest mandatoris tenetur. * diocl. et maxim. aa. et cc. uzando. * <a 294? iii k. oct.>
CJ.4.35.17: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Salarium incertae pollicitationis peti non potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. aurelio gorgonio. * <a 294? >
CJ.4.35.18: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Post solutionem a se factam, qui dari mutuo mandavit, ab eo, pro quo intercessit , vel successoribus eius quod solutum est etiam cum usuris post moram recte reddi postulat. * diocl. et maxim. aa. et cc. tusciano. * <a 294? d. vii k. oct. sirmi... conss.>
CJ.4.35.19: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Pretii rerum distractarum, quas venales mandato praecedente acceperas, ultra licitum usuras ex stipulatione vel mora praestare, licet pignora data probentur, compelli non potes. * diocl. et maxim. aa. et cc. aurelio eugenio. * <a 294? s. xiiii k. nov. sirmi ... conss.>
CJ.4.35.20pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si contra licitum litis incertum redemisti, interdictae conventionis tibi fidem impleri frustra petis. * diocl. et maxim. aa. et cc. aurelio epagatho. * <>
CJ.4.35.20.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Quod si gratuitum mandatum suscepisti, secundum bonam fidem sumptus recte postulas. <>
CJ.4.35.21: Imperator Constantinus
In re mandata non pecuniae solum, cuius est certissimum mandati iudicium, verum etiam existimationis periculum est. nam suae quidem quisque rei moderator atque arbiter non omnia negotia, sed pleraque ex proprio animo facit: aliena vero negotia exacto officio geruntur nec quicquam in eorum administratione neglectum ac declinatum culpa vacuum est. * const. a. volusiano pp. * <a 313 - 315? >
CJ.4.35.22pr.: Imperator Anastasius
Per diversas interpellationes ad nos factas comperimus quosdam alienis rebus fortunisque inhiantes cessiones aliis competentium actionum in semet exponi properare hocque modo diversas personas litigiorum, vexationibus adficere, cum certum sit pro indubitatis obligationibus eos magis, quibus antea suppetebant, sua vindicare quam ad alios ea transferre velle. * anastas. a. eustathio pp. * <a 506 d. x k. aug. areovinda et messala conss.>
CJ.4.35.22.1: Imperator Anastasius
Per hanc itaque legem iubemus in posterum huiusmodi conamen inhiberi ( nec enim dubium est redemptores litium alienarum videri eos esse, qui tales cessiones in se confici cupiunt), ita tamen, ut, si quis datis pecuniis huiusmodi subierit cessionem, usque ad ipsam tantummodo solutarum pecuniarum quantitatem et usurarum eius actiones exercere permittatur, licet instrumento cessionis venditionis nomen insertum sit: <a 506 d. x k. aug. areovinda et messala conss.>
CJ.4.35.22.2: Imperator Anastasius
Exceptis scilicet cessionibus, quas inter coheredes pro actionibus hereditariis fieri contingit, et his, quascumque vel creditor vel is qui res aliquas possidet pro debito seu rerum apud se constitutarum munimine ac tuitione acceperit, nec non his, quas in legatarios seu fideicommissarios, quibus debita vel actiones seu res aliae relictae sunt, pro his fieri necesse sit: nulla etenim tali ratione intercedente redemptor, sicuti superius declaratum est, magis existit, qui alienas pecuniis praestitis subiit actiones. <a 506 d. x k. aug. areovinda et messala conss.>
CJ.4.35.22.3: Imperator Anastasius
Sin autem per donationem cessio facta est, sciant omnes huiusmodi legi locum non esse, sed antiqua iura esse servanda, ut cessiones tam pro exceptis et specialiter enumeratis quam aliis causis factae seu faciendae secundum actionum, quaecumque cessae sunt vel fuerint, tenorem sine quadam imminutione obtineant. <a 506 d. x k. aug. areovinda et messala conss.>
CJ.4.35.23pr.: Imperator Justinianus
Anastasio divae memoriae principi iustissima constitutio conscripta est tam humanitatis quam benivolentiae plena, ut ne quis alienum subeat debitum cessione in eum facta et amplius consequatur a debitore his, quae praestavit cessionis auctori, exceptis quibusdam casibus, qui specialiter illi sanctioni continentur. sed cum hi, qui circa lites morantur, eandem piam dispositionem in sua natura remanere minime concesserunt, invenientes machinationem, ut partem quidem debiti venditionis titulo transferant in alium creditores, reliquam autem partem per coloratam cedant donationem, generaliter anastasiane constitutioni subvenientes sancimus nulli licere partem quidem debiti cedere pecuniis acceptis et venditione actionum habita, partem autem donationis titulo videri transferre, sed, si voluerit, pure totum debitum donare et per donationem actiones transferre, non o cculte nec per artes clandestinas pecunias suscipere, publice autem simulatam donationem celebrare, sed undique puram et non dissimulatam facere donationem: huiusmodi enim cessionibus non adversamur. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 - 532 >
CJ.4.35.23.1: Imperator Justinianus
Si quis autem occulte aliud quidem agere conatur et pecunias pro parte accepit et vendidit particulatim actiones, partem autem donare simulat vel ipsi, qui emptionem actionis subiit, vel forsitan alii per suppositam personam ( quia et hoc saepius perpetratum esse didicimus), huiusmodi machinationem penitus amputamus, ut nihil amplius accipiat, quam ipse vero contractu re ipsa persolvit: sed omne , quod superfluum est et per figuratam donationem translatum, inutile esse ex utraque parte censemus, ut neque ei qui cedit actiones neque ei qui eas suscipere curavit aliquid lucri vel fieri vel remanere vel aliquam contra debitorem vel res ad eum pertinentes esse utrique eorum actionem. <a 531 - 532 >
CJ.4.35.23.2: Imperator Justinianus
Sed et si quis donationem quidem omnis debiti facere adsimulaverit, ut videatur esse tota donatio, aliquid autem occulte susceperit, et in hoc casu hoc tantummodo exactionem sortiri, quod datum esse comprobetur, et si hoc a debitore persolvatur, nulla contra eum vel substantiam eius ex dissimulata donatione oriatur molestia. <a 531 - 532 >
CJ.4.35.32.3: Imperator Justinianus
Et iustum quidem fuerat hoc remedium debitoribus ab anastasianis temporibus impertiri, ex quibus etiam lex lata est, quam homines astute lacerandam esse existimaverunt. sed ne videamur in tanta temporum nostrorum benivolentia aliquid acerbius admittere, in futuris post praesentem legem casibus haec observari censemus, ut omne, quod contra legem anastasianam excogitatum est, hoc in posterum nostro perfruatur remedio.