Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Codex

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CJ.4.36.0. Si servus se emi mandaverit.

CJ.4.36.1pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si extero servus se mandaverit emendum, quamvis nec ex persona servi ( quia hoc liber mandare non potest) nec ex domini ( quoniam qui mandat , ut a se res comparetur, inutiliter mandat) consistere credebatur actio, tamen optima ratione, quia non id agitur, ut ex ipso mandato, sed propter mandatum ex alio contractu nascatur actio, domino quaeri placuit obligationem. * diocl. et maxim. aa. et cc. aureliae dionysiae. * <a 293 subdita k. oct. sirmi ipsis aa. conss.>

CJ.4.36.1.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si itaque domino ignorante emi te mandasti ac te nummos subministrante peculiares soluti sunt, emptori minime liberatio per huiusmodi factum potuit pervenire. nec tamen si tradita nec manumissa es, etiam mandati de ancilla et empti de pretio consequendo tam contrarias actiones ei exercere concedi placuit. <a 293 subdita k. oct. sirmi ipsis aa. conss.>

CJ.4.36.1.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Sane in illius arbitrio relictum est, utrumne mancipium an pretium consequi velit, cum ex peculio quod eius fuit solutio celebrata obligationis vinculo emptorem liberare non potuit. <a 293 subdita k. oct. sirmi ipsis aa. conss.>




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License