Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Codex

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CJ.4.37.0. Pro socio.

CJ.4.37.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Societatem uno pecuniam conferente alio operam posse contrahi magis obtinuit. * diocl. et maxim. aa. et cc aurelio. * <a 293 d. iii non. mai. aa. conss.>

CJ.4.37.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Cum proponas te praedium coniuncto dominio cum patruo tuo comparasse in possessionemque tam te quam ipsum inductum, iuris ratio efficit, ut dominium fundi ad utrumque pertineat. sane quia pretium a te solo numeratum et sollemnibus pensitationibus cessante socio satisfactum esse dicis, iudicio societatis id quod eo nomine praestari oportuerit consequeris. * diocl. et maxim. aa. et cc. pannonio. * <>

CJ.4.37.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Cum in societatis contractibus fides exuberet conveniatque aequitatis rationibus etiam compendia aequaliter inter socios dividi, praeses provinciae, si patrem tuum salinarum societatem participasse et non recepta communis compendii portione rebus humanis exemptum esse reppererit, commodum societatis, quod deberi iuxta fidem veri constiterit, restitui tibi praecipiet. * diocl. et maxim. aa. et cc. aurelio victorino mil. * <pp. vi k. sept..... conss.>

CJ.4.37.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si societatis iure vel transactioni stipulatione subdita bonorum omnium aequis partibus inter te et fabiam divisionem recte fieri placuit, quo minus haec rata serventur, nihil interest, utrumne testatus, qui fuerit obligatus, an intestatus rebus sit humanis exemptus. * diocl. et maxim. aa. et cc. aurelio celeri. * <>

CJ.4.37.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Tamdiu societas durat, quamdiu consensus partium integer perseverat. proinde si iam tibi pro socio nata est actio, eam inferre apud eum, cuius super ea re notio est, non prohiberis. * diocl. et maxim. aa. et cc. aurelio theodoro. * <a 294 d. xii k. ian. nicomediae cc conss.>

CJ.4.37.6: Imperator Justinianus

De societate apud veteres dubitatum est, si sub condicione contrahi potest: puta " si ille consul fuerit" societatem esse contractam. sed ne simili modo apud posteritatem sicut apud antiquitatem huiusmodi causa ventiletur, sancimus societatem contrahi posse non solum pure, sed etiam sub condicione: voluntates etenim legitime contrahentium omnimodo conservandae sunt. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. prid.>

CJ.4.37.7: Imperator Justinianus

Sancimus veterum dubitatione semota licentiam habere furiosi curatorem dissolvere, si maluerit, societatem furiosi, et sociis licere ei renuntiare . et quemadmodum in omnibus aliis contractibus legitimam auctoritatem ei dedimus, ita et in hac parte eum permittimus competenter commodis furiosi providere. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d....... constantinopoli post consulatum lampadii et orestis >




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License