Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.4.38.0. De contrahenda emptione.
CJ.4.38.1: Imperatores valer., gallien.
Venditiones, etsi in alio loco quam in quo possessiones constitutae sunt fiant, non ideo irritae esse creduntur. * valer. et gallien. aa. aurelio paulo. * <d. xii k. mai.>
CJ.4.38.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Emptionem et venditionem consensum desiderare nec furiosi ullum esse consensum manifestum est. intermissionis autem tempore furiosos maiores viginti quinque annis venditiones et alios quoslibet contractus posse facere non ambigitur. * diocl. et maxim. aa. aurelio avito. * <a 286 d. viii id. mai. maximo ii et aquilino conss.>
CJ.4.38.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si donationis causa venditionis simulatus contractus est, emptio sui deficit substantia. sane si in possessionem rei sub specie venditionis causa donationis, ut te aleret, induxisti, sicut donatio perfecta facile rescindi non potest, ita legi, quam tuis rebus donans dixisti, parere convenit. * diocl. et maxim. aa. et cc. valeriae viacrae. * <>
CJ.4.38.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum res tibi donatas ab herede donatricis distractas esse proponas, intellegere debueras duplicari tibi titulum possessionis non potuisse, sed ex donatione et traditione dominum factum frustra emisse, cum rei propriae emptio non possit consistere, ac tunc demum tibi profuit, si ex donatione te non fuisse dominum demonstretur. sane quoniam omnia bona tibi ab ea donata et tradita dicis, ad hoc a filio facta venditio rerum maternarum adferre perfecta etiam donatione poterit defensionem, ne vel exemplo inofficiosi testamenti possit haec avocare. * diocl. et maxim. aa. et cc. aurelio luciano. * <a 293 pp. iiii k. iun. aa. conss.>
CJ.4.38.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum ipse tutor nihil ex bonis pupilli quae distrahi possunt comparare palam et bona fide prohibetur, multo magis uxor eius hoc facere potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. umbigae gratiae. * <a 293 d. viii k. dec. aa. conss.>
CJ.4.38.6: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si gaudentius in matrem tuam titulo venditionis sine quadam fraude dominium mancipii transtulit, non idcirco, quod post inter eos matrimonium et divortium secutum dicitur, iuri eius quicquam derogatum est: quod vindicare, te matri tuae successisse probans, minime prohiberis. * diocl. et maxim. aa. et cc. aurelio lucretio. * <>
CJ.4.38.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si ancillam ex emptione sibi quaesitam mater tua donatione a secundo marito postea se simulavit accepisse, tituli falsi figmentum dominium ei duplicare vel auferre non potuit. * diocl. et maxim. aa. et cc. aurelio isioni. * <a 294 s. non. mart. sirmi cc. conss.>
CJ.4.38.8: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si non donationis causa, sed vere vineas distraxisti nec pretium numeratum est, actio tibi pretii, non eorum quae dedisti repetitio competit. * diocl. et maxim. aa. et cc. herodi et diogeni. * <a 294 d. xvii k. april. cc. conss.>
CJ.4.38.9: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Empti fides ac venditi sine quantitate nulla est. placito autem pretio non numerato, sed solum tradita possessione istiusmodi contractus non habetur irritus, nec idcirco is qui comparavit minus recte possidet, quod soluta summa quam dari convenerat negatur. sed et donationis gratia praedii facta venditione si traditio sequatur, actione pretii nulla competente perficitur donatio. * diocl. et maxim. aa. et cc. severo mil. * <a 294 d. viii k. april. sirmi cc. conss.>
CJ.4.38.10: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si mater tua velut ex bonis patris praedium suum comparavit, cum rei propriae non consistat emptio et hanc simulatam proponas, huiusmodi placitum mutare substantiam veritatis et ei nocere non potuit. * diocl. et maxim. aa. et cc. aureliae gordianae. * <a 294 d. vii id. april. cc. conss.>
CJ.4.38.11: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Invitum comparare vel distrahere postulantis causam iustam non continet desiderium. * diocl. et maxim. aa. et cc. aurelio paterno. * <a 294 pp. iii non. dec. cc. conss.>
CJ.4.38.12pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Non idcirco minus emptio perfecta est, quod emptor fideiussorem non accepit vel instrumentum testationis vacuae possessionis omissum est: nam secundum consensum auctoris in possessionem ingressus recte possidet. * diocl. et maxim. aa. et cc. aurelio paciano. * <>
CJ.4.38.12.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Pretium sane, si eo nomine satisfactum non probetur, peti potest: nec enim licet in continenti facta paenitentiae contestatio consensu finita rescindit. <>
CJ.4.38.13: Imperatores Diocletianus, Maximianus
In vendentis vel ementis voluntatem collata condicione comparandi, quia non adstringit necessitate contrahentes, obligatio nulla est. idcirco dominus invitus ex huiusmodi conventione rem propriam vel quilibet alius distrahere non compellitur. * diocl. et maxim. aa. et cc. aurelio decio lolliano. * <>
CJ.4.38.14: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Dudum proximis consortibusque concessum erat, ut extraneos ab emptione removerent neque homines suo arbitratu vendenda distraherent. sed quia gravis haec videtur iniuria, quae inani honestatis colore velatur, ut homines de rebus suis facere aliquid cogantur inviti, superiore lege cassata unusquisque suo arbitratu quaerere vel probare possit emptorem, nisi lex specialiter quasdam personas hoc facere prohibuerit. * grat. valentin. et theodos. aaa. flaviano pp. illyrici. * <a 391 d. vi k. iun. vincentiae tatiano et symmacho conss.>
CJ.4.38.15pr.: Imperator Justinianus
Super rebus venumdandis, si quis ita rem comparavit, ut res vendita esset, quanti titius aestimaverit, magna dubitatio exorta est multis antiquae prudentiae cultoribus. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. k. aug. lampadio et oreste conss.>
CJ.4.38.15.1: Imperator Justinianus
Quam decidentes censemus, cum huiusmodi conventio super venditione procedat " quanti ille aestimaverit", sub hac condicione stare venditionem, ut, si quidem ipse qui nominatus est pretium definierit, omnimodo secundum eius aestimationem et pretia persolvi et venditionem ad effectum pervenire, sive in scriptis sive sine scriptis contractus celebretur, scilicet si huiusmodi pactum, cum in scriptis fuerit redactum, secundum nostrae legis definitionem per omnia completum et absolutum sit. <a 530 d. k. aug. lampadio et oreste conss.>
CJ.4.38.15.2: Imperator Justinianus
Sin autem ille vel noluerit vel non potuerit pretium definire, tunc pro nihilo esse venditionem quasi nullo pretio statuto: nulla coniectura, immo magis divinatione in posterum servanda, utrum in personam certam an in viri boni arbitrium respicientes contrahentes ad haec pacta venerunt, quia hoc penitus impossibile esse credentes per huiusmodi sanctionem expellimus. <a 530 d. k. aug. lampadio et oreste conss.>
CJ.4.38.15.3: Imperator Justinianus
Quod et in huiusmodi locatione locum habere censemus. <a 530 d. k. aug. lampadio et oreste conss.>