Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Codex

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CJ.4.40.0. Quae res venire non possunt et qui vendere vel emere vetantur.

CJ.4.40.1: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Fucandae atque distrahendae purpurae vel in serico vel in lana, quae blatta vel oxyblatta atque hyacinthina dicitur, facultatem nullus possit habere privatus. sin autem aliquis supra dicti muricis vellus vendiderit, fortunarum se suarum et capitis sciat subiturum esse discrimen. * valentin. theodos. et arcad. aaa. fausto com. sacr. larg. * <>

CJ.4.40.2: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Comparandi serici a barbaris facultatem omnibus, sicut iam praeceptum est, praeter comitem commerciorum etiamnunc iubemus auferri. * valentin. theodos. et arcad. aaa. cariobaudi duci mesopotamiae. * <>

CJ.4.40.3: Imperatores Arcadius, Honorius

Quia nonnunquam in diversis litoribus distrahi publici canonis frumenta dicuntur , vendentes et ementes sciant capitali poenae se esse subdendos et in fraudem publicam commercia contracta damnari. * arcad. et honor. aa. ad senatum et pop. * <a 397 d. xvii k. mart. caesario et attico conss.>

CJ.4.40.4: Imperatores Honorius, Theodosius

Ne frumentum, quod devotissimo exercitui mittitur, in praedam lucrumque vertatur , hac sanctione decernimus, ut, quicumque hoc fuerint forte mercati, honestiores quidem stilum proscriptionis incurrant, inferiores autem vilioresque personae capitali supplicio subiaceant. * honor. et theodos. aa. faustino pp. * <a 410 vel 413 ? >




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License