Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Codex

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CJ.4.43.0. De patribus qui filios distraxerunt.

CJ.4.43.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Liberos a parentibus neque venditionis neque donationis titulo neque pignoris iure aut quolibet alio modo, nec sub praetextu ignorantiae accipientis in alium transferri posse manifesti iuris est. * diocl. et maxim. aa. et cc. aureliae papinianae. * <a 294 d. xvi k. dec. nicomediae cc. conss.>

CJ.4.43.2pr.: Imperator Constantinus

Si quis propter nimiam paupertatem egestatemque victus causa filium filiamve sanguinolentos vendiderit, venditione in hoc tantummodo casu valente emptor obtinendi eius servitii habeat facultatem. * const. a. provincialibus suis. * <a 329 d. xv k. sept. serdicae constantino a. viii et constantino c. iiii conss.>

CJ.4.43.2.1: Imperator Constantinus

Liceat autem ipsi qui vendidit vel qui alienatus est aut cuilibet alii ad ingenuitatem propriam eum repetere, modo si aut pretium offerat quod potest valere, aut mancipium pro huiusmodi praestet. <a 329 d. xv k. sept. serdicae constantino a. viii et constantino c. iiii conss.>




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License