Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.4.46.0. Si propter publicas pensitationes venditio fuerit celebrata.
CJ.4.46.1: Imperator Antoninus
Venditionem ob tributorum cessationem factam revocari non oportet neque priore domino pretium offerente neque creditore eius iure hypothecae sive pignoris. potior est enim causa tributorum, quibus priore loco omnia cessantis obligata sunt. * ant. a. geminio materno. * <>
CJ.4.46.2pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si deserta praedia ob cessationem collationum vel reliqua tributorum ex permissu praesidis ab his, quibus periculum exactionis tributorum imminet, distracta sincera fide iusto pretio sollemniter comparasti, venditio ob sollemnes praestationes necessitate facta convelli non debet. * diocl. et maxim. aa. atiniae plotianae. * <>
CJ.4.46.2.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Sin autem venditio nulla iusta auctoritate praesidis praecedente facta est, hanc ratam haberi iura non concedunt, idque quod frustra gestum est revocari oportet , ita ut indemnitati tributorum omnibus modis consulatur. <>
CJ.4.46.2.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Quae omnia tractari convenit praesente eo, quem emptorem extitisse proponis. <>
CJ.4.46.3: Imperator Constantinus
Si quis fundum vel mancipia aliamve rem ob cessationem tributorum vel etiam ob vestium auri argentique debitum, quae annua exactione solvuntur, occupata convento debitore et apud iudicem interpellatione celebrata, cum solutio cessaverit, sub hasta distracta comparaverit, perpetuam emptionis accipiat firmitatem. sin autem minoris forte persona fuerit inserta, necesse sit legitimae defensionis adesse venditioni personam, nihilque intersit, utrumne officium summae rei procuratoris an certe rectoris provinciae id quod debitum fuerit proposuerit. * constant. a. ad egnatium faustinum praes. baeticae. * <a 337 d. prid. id. dec. feliciano et titiano conss.>