Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Codex

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CJ.4.48.0. De periculo et commodo rei venditae.

CJ.4.48.1: Imperator Alexander Severus

Post perfectam venditionem omne commodum et incommodum, quod rei venditae contingit, ad emptorem pertinet. auctor enim ex his tantum causis suo ordine tenetur, quae ex praecedente tempore causam evictionis parant, et ita, si ei denuntiatum est, ut causae agendae adesset, et non absente emptore contra eum pronuntiatum est. * alex. a. iuliae secundinae. * <a 223 d. k. sept. maximo ii et aeliano conss.>

CJ.4.48.2pr.: Imperator Alexander Severus

Cum convenit, ut singulae amphorae vini certo pretio veneant, antequam tradantur , imperfecta etiam tunc venditione periculum vini mutati emptoris, qui moram mensurae faciendae non interposuit, non fuit. * alex. a. gargilio iuliano. * <a 223 pp. v k. april. maximo ii et aeliano conss.>

CJ.4.48.2.1: Imperator Alexander Severus

Cum autem universum quod in horreis erat postea venisse sine mensura et claves emptoribus traditas adlegas, perfecta venditione quod vino mutato damnum accidit , ad emptorem pertinet. <a 223 pp. v k. april. maximo ii et aeliano conss.>

CJ.4.48.2.2: Imperator Alexander Severus

Haec omnia locum habent non solum si vinum, sed etiam si oleum vel frumentum vel his similia venierint et ea aut deteriora aut penitus corrupta fuerint. <a 223 pp. v k. april. maximo ii et aeliano conss.>

CJ.4.48.3: Imperator Alexander Severus

Dolum auctoris bona fide emptori non nocere certi iuris est. * alex. a. daphenae. * <a 223 pp. iiii k. oct. maximo ii et aeliano conss.>

CJ.4.48.4: Imperator Gordianus

Cum inter emptorem et venditorem contractu sine scriptis inito de pretio convenit moraque venditoris in traditione non intercessit, periculo emptoris rem distractam esse in dubium non venit. * gord. a. silvestro mil. * <a 239 pp. xv k. ian. gordiano a. et aviola conss.>

CJ.4.48.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Cum speciem venditam per violentiam ignis absumptam dicas, si venditionem nulla condicio suspenderat, amissae rei periculum te non adstringit. * diocl. et maxim. aa. aurelio leontio. * <a 285 pp. iii non. nov. atubino diocletiano a. ii et aristobulo conss.>

CJ.4.48.6: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Mortis casus ancillae distractae etiam ante traditionem sine mora venditoris dilatam non ad venditorem, sed ad emptorem pertinet, et hac non ex praeterito vitio rebus humanis exempta solutionem emptor pretii non recte recusat. * diocl. et maxim. aa. et cc. aurelio cyrillo. * <a 294 s. xv k. ian. nicomediae cc. conss.>




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License