Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Codex

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CJ.4.50.0. Si quis alteri vel sibi sub alterius nomine vel aliena pecunia emerit.

CJ.4.50.1: Imperator Antoninus

Si pecunia patris fundus mancipiaque comparata sunt, tamen cum emptiones matris tuae nomine factas esse proponis, ignorare non debes traditione matrem tuam dominam fuisse constitutam. plane si pecuniae petitionem competere tibi propter numerationem pretii existimas, civiliter consiste. * ant. a. mercatori secundo. * <a 213 pp. iii k. aug. antonino a. iiii et balbino conss.>

CJ.4.50.2: Imperator Alexander Severus

Si emancipatis vobis fundos, quos nomine vestro, cum in potestate ageretis, pater emerat, tradidit vel in possessione eorum voluntate patris fuistis, dominium adquisistis. * alex. a. septimiae. * <a 222 d. xiii k. april. antonino et alexandro conss.>

CJ.4.50.3: Imperator Alexander Severus

Mancipia quorum meministi si, ut proponis, nomine tuo itemque fratris tui cui successisti empta vobis tradita sunt, licet instrumento emptionis matrem tuam pecuniam numerasse contineatur, persequi ea more iudiciorum non prohiberis. * alex. a. fabio paterno. * <a 228 d. xv k. iul. modesto et probo conss.>

CJ.4.50.4: Imperatores valer., gallien.

Quamvis instrumento emptionis socrus nomen inscripseris, tamen si possessionem tenes, dominus effectus es. ob eam rem frustra calumniam mulieris, quamvis ipsa contractus tabulas habeat, formidas. * valer. et gallien. aa. et valer. c. aurelio cyrillo. * <d. iii non. mai.>

CJ.4.50.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Cum propria pecunia tua te comparante possessionem quondam uxoris tuae nomen tantummodo accommodasse dicas eandemque occasione custodiae suae commissorum instrumentorum contra bonam fidem proprietatem eiusdem fundi usurpasse, rector provinciae, pro sua exercitatione cognitum habens donationem a non domina uxore tua in filiam suam collatam nullum praeiudicium dominio tuo attulisse, docenti tibi veritatem precibus tuis adsistere restituere eandem possessionem habita etiam fructuum taxatione curabit. * diocl. et maxim. aa. vero. * <a 290 d. prid. id. sept. ipsis iiii et iii aa. conss.>

CJ.4.50.6pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Multum interest, utrumne uxore tua comparante pecuniam numerasti eique possessio tradita est, an contractu emptionis a te nomine tuo habito tantum uxoris nomen post instrumentis scribi feceris. * diocl. et maxim. aa. et cc. aurelio dionysio. * <a 293 d. xiiii k. sept. viminacio aa. conss.>

CJ.4.50.6.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Nam si quidem uxor tua nomine suo emit eique res traditae sunt nec in te quicquam de his processit, non nisi de pretio adversus eam, in quantum tu pauperior et illa locupletior facta est, habes actionem. <a 293 d. xiiii k. sept. viminacio aa. conss.>

CJ.4.50.6.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Quod si emisti quidem tu et tibi tradita possessio est, tantum autem nomen instrumento uxoris quondam tuae scriptum est, res gesta potior quam scriptura habetur. <a 293 d. xiiii k. sept. viminacio aa. conss.>

CJ.4.50.6.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Sin vero ab initio negotium uxoris gerens comparasti nomine ipsius, empti actionem nec illi nec tibi adquisisti, dum tibi non vis nec illi potes: quare in dominii quaestione ille potior habetur, cui possessio tradita est. <a 293 d. xiiii k. sept. viminacio aa. conss.>

CJ.4.50.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Cum per eos qui negotia tua gerebant olei materiam te comparasse contractusque fidem pretio suscepto rupisse venditorem proponas, si quidem ex empto his qui iuri tuo subiecti fuerint contrahentibus tibi quaesita est actio, per te vel cui mandaveris, si vero sui iuris constituti secundum mandatum tuum hunc contractum habuerunt ac sibi empti quaesierunt actionem, per eos vel quibus illi dederint mandatum adi competentem iudicem, qui secundum bonam fidem, quae in huiusmodi contractibus observari solet, satisfieri providebit. * diocl. et maxim. aa. et cc. aurelio gerontio. * <a 293 s. xiiii k. sept. aa. conss.>

CJ.4.50.8: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Qui aliena pecunia comparat, non ei cuius nummi fuerunt, sed sibi tam actionem empti quam dominium, si tamen ei fuerit tradita possessio, quaerit. cum itaque de rebus communibus fratrem patruelem tuum quaedam comparasse contendas, de tua pecunia hunc conveniendo facies consultius: nam in rem de rebus ab eo comparatis tibi contra eum petitio non competit. * diocl. et maxim. aa. et cc. maximae valentinae. * <a 294 d. prid. non. febr. sirmi cc. conss.>

CJ.4.50.9: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Nihil prohibet altero pecuniam numerante in alium vel utriusque contrahentis consensu vel certe venditore tantummodo volente dominium transferri: eo etiam manifeste constituto, ut inter absentes per mediam personam vel per nuntium vel per epistulam talis contractus perfici possit. * diocl. et maxim. aa. et cc. eminio rufiniano. * <a 294 d. v non..... sirmi cc. conss.>




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License