Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Codex

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CJ.4.51.0. De rebus alienis non alienandis et de prohibita rerum alienatione vel hypotheca.

CJ.4.51.1: Imperator Alexander Severus

Si praesidi provinciae probatum fuerit iulianum nullo iure munitum servos tuos scientibus vendidisse, restituere tibi emptores servos iubebit. quod si ignoraverint et eorum facti sunt, pretium horum tibi solvere iulianum iubebit. * alex. a. cattiano mil. * <a 224 d. viiii id. iul. iuliano et crispino conss.>

CJ.4.51.2: Imperator Gordianus

Distrahente marito rem iuris tui, si consensum non accommodasti, licet sigillo tuo venditionis instrumentum fraude conquisita signaveris, eiusmodi tamen commentum emptori usucapione non subsecuta vel longi temporis praescriptione non munito nullam praestitisse potest securitatem. * gord. a. grattiae aeliae. * <>

CJ.4.51.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Venditrici succedenti hereditario iure perfectam recte venditionem rescindere ac dominium revocare non licet: sed et si hoc ex persona sua vindicet, vel exceptione te doli mali, si hanc viam elegeris, tueri vel evicta re, etsi defensione monstrata nolueris uti, quanti tua interest poteris experiri. * diocl. et maxim. aa. et cc. aurelio valeriano. * <a 293 s. xvi k. nov. sirmi aa. conss.>

CJ.4.51.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Mancipia patris, qui fundum a philippo conduxerat, successione tibi quaesita domino fundi pro debitis in solutum mater tua dando nihil tibi auferre potuit. et ideo si tu maior viginti quinque annis effectus ab ea negotium gestum non fecisti ratum, oblato debito, si non haec locator iure pignoris obligata sibi vendidit, petere poteris. * diocl. et maxim. aa. et cc. domitio aphobio. * <a 294 d. iii id. febr. cc. conss.>

CJ.4.51.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si fundum tuum pater post emancipationem te non consentiente venumdedit neque ei successisti neque possidens longi temporis praescriptione munitus est, eum tibi agenti rector provinciae reddi efficiet. * diocl. et maxim. aa. et cc. aurelio aegro. * <a 294 viii id. m. sirmi cc. conss.>

CJ.4.51.6: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Nemo res ad te pertinentes non obligatas sibi nec ex officio vendendi potestatem habens distrahendo quicquam tibi nocere potuit. * diocl. et maxim. aa. et cc. aurelio rufo. * <d. k. nov.>

CJ.4.51.7: Imperator Justinianus

Sancimus, sive lex alienationem inhibuerit sive testator hoc fecerit sive pactio contrahentium hoc admiserit, non solum dominii alienationem vel mancipiorum manumissionem esse prohibendam, sed etiam usus fructus dationem vel hypothecam vel pignoris nexum penitus prohiberi: similique modo et servitutes minime imponi nec emphyteuseos contractum, nisi in his tantummodo casibus, in quibus constitutionum auctoritas vel testatoris voluntas vel pactionum tenor qui alienationem interdixit aliquid tale fieri permiserit. * iust. a. iohanni pp. * <d. k. nov. constantinopoli.>




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License