Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.4.52.0. De communium rerum alienatione.
CJ.4.52.1: Imperator Gordianus
Si nulla usucapionis praerogativa vel diuturni silentii praescriptio emptorem possessionis, quam a coheredibus patrui tui distractam suggeris, pro portione tua munit, in rem actio incolumis perseverat: aut si receptum ius securitatem emptori praestitit, est arbitrium tibi liberum conveniendi eos, qui pro portione satis illicitam venditionem celebraverunt. * gord. a. apollodoro evocato. * <>
CJ.4.52.2: Imperator Gordianus
Multum interest, utrum coheredes tui possessionem communem distraxerunt, an vero fiscus, cum partis dominus esset, soliditatem iuxta proprium privilegium vendidit. etenim si a fisco facta est venditio, fidem eius infringi minime rationis est. si vero coheredes soliditatem vendiderunt, licet emptor ab his delegatus partem pretii fisco solverit alteramque in cautionem deduxit, tamen portioni tuae ea venditio non potest obsistere. * gord. a. herenniano mil. * <>
CJ.4.52.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Falso tibi persuasum est communis praedii portionem pro indiviso, antequam communi dividundo iudicium dictetur, tantum socio, non etiam extraneo posse distrahi. * diocl. et maxim. aa. et cc. aurelio eusebio. * <pp. id. febr..... conss.>
CJ.4.52.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Portionem quidem tuam militantis alienare frater tuus non potuit. eius autem partem pretio soluto tibi restitui postulare nec militari gravitati convenit. * diocl. et maxim. aa. et cc. ulpiano mil. * <>
CJ.4.52.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si maior annis viginti quinque velut propria nesciens communia cum fratribus tuis praedia distraxisti, licet nullum instrumentum intercesserit nec quicquam specialiter convenit, alienae portionis evictione secuta quanti interest emptoris solves. * diocl. et maxim. aa. et cc. olympiano. * <>