Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Codex

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CJ.4.55.0. Si servus exportandus veneat.

CJ.4.55.1pr.: Imperatores Severus, Antoninus

Lege venditionis exportata mancipia sub denuntiatione manus iniciendae libertatem ab emptore, vel qui successit in locum eius, antequam fides rumpatur, accipere possunt. * sev. et ant. aa. petroniae flavillae. * <a 200 pp. xv k. oct. severo a. ii et victorino conss.>

CJ.4.55.1.1: Imperatores Severus, Antoninus

Quae tamen fisco post manumissionem vindicantur et in perpetuam servitutem eadem lege veneunt, cum in his civitatibus conversantur, quas contrahentes exceperant. <a 200 pp. xv k. oct. severo a. ii et victorino conss.>

CJ.4.55.1.2: Imperatores Severus, Antoninus

Ante manumissionem iniciendae manus facultas non denegatur atque ideo non petuntur in publicum. <a 200 pp. xv k. oct. severo a. ii et victorino conss.>

CJ.4.55.2: Imperatores Severus, Antoninus

Si, ut manus iniectionem haberes, cavisti tibi, iure tuo uti potes. quod si hoc omisisti et poenam stipulatus es, homo quidem fisco commissus est, tu vero nactus ex stipulatu actionem. in omnibus tamen quaeritur, an domini voluntate in locum prohibitum venerit. * sev. et ant. aa. sezo nedymo. * <a 200 pp. vii k. nov. severo a. ii et victorino conss.>

CJ.4.55.3: Imperator Alexander Severus

Ancilla, quae exportanda venit nec exportata est, sed ab emptore in eadem civitate morante empta et manumissa est, adversus legem venditionis libera fieri non potuit: et ideo aditus a te procurator meus partibus suis fungetur. * alex. a. novio liberto. * <a 223 pp. iiii id. mart. maximo ii et aeliano conss.>

CJ.4.55.4pr.: Imperator Alexander Severus

Moveor, quod te a servis tuis dominum eorum venisse adfirmas sub ea lege, ne in patria moreris, et ab eo, cui te prior emptor vendiderat, manumissum esse dicis. * alex. a. aureliopapiae. * <a 224 pp. xi k. iul. iuliano et crispino conss.>

CJ.4.55.4.1: Imperator Alexander Severus

Quare competens iudex adversus eum, quem praesentem esse dicis, cognitionem suam praebebit et, si veritas accusationi aderit, exsecrabile delictum in exemplum capitali poena vindicabit. <a 224 pp. xi k. iul. iuliano et crispino conss.>

CJ.4.55.4.2: Imperator Alexander Severus

Sed quoad usque probaveris quae intendis, status tuus esse videtur, qui in te post manumissionem deprehenditur. <a 224 pp. xi k. iul. iuliano et crispino conss.>

CJ.4.55.5: Imperator Alexander Severus

Qui exportandus a domino de civitate sua venit, nec in urbe roma morari debet: qui autem de provincia certa, nec in italia. si itaque contra legem constitutam factum probare potes, utere iure, quod propterea tibi competit. * alex. a. sextiano serapioni. * <a 225 pp. vii k. febr. fusco ii et dextro conss.>




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License