Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.4.56.0. Si mancipium ita venierit, ne prostituatur.
CJ.4.56.1: Imperator Alexander Severus
Praefectus urbis amicus noster eam, quae ita venit, ut, si prostituta fuisset, abducendi potestas esset ei, cui secundum constitutionem divi hadriani id competit, abducendi faciet facultatem : quod si eum patientiam accommodasse contra legem quam ipse dixerat, ut in turpi quaestu mulier haberetur, animadverterit, libertate competente secundum interpretationem eiusdem principis perduci eam ad praetorem, cuius de liberali causa iurisdictio est, ut lis ordinetur, iubebit. nec enim tenor legis, quam semel comprehendit, intermittitur, quod dominium per plures emptorum personas ad primum qui prostituit sine lege simili pervenit. * alex. a. socrati. * <a 223 pp. iii k. nov. maximo ii etaeliano conss.>
CJ.4.56.2: Imperator Alexander Severus
Mulierem, quam ita venisse adlegas, ne prostitueretur aut, si prostituta fuerit, libera esset, per officium militare exhiberi apud tribunale oportet, ut, si controversia referatur pacto ( quod tamen si verum est, libertas mulieri existente condicione competit), agatur causa apud eum cuius de ea re notio est. haec autem lex et nisi in tabulas venditionis inserta sit, quamvis epistula vel sine scriptis facta ostenditur, valet. * alex. a. severo. * <a 223 pp. k. dec. maximo ii et aeliano conss.>
CJ.4.56.3: Imperator Alexander Severus
Eam, quae ita venit, ne corpore quaestum faceret, nec in caupona sub specie ministrandi prostitui, ne fraus legi dictae fiat, oportet. * alex. a. aurelio aelio. * <a 225 pp. id. ian. fusco ii et dextro conss.>