Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Codex

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CJ.4.62.0. Vectigalia nova instituti non posse.

CJ.4.62.1: Imperatores Severus, Antoninus

Non quidem temere permittenda est novorum vectigalium exactio : sed si adeo tenuis est patria tua, ut extraordinario auxilio iuvari debeat, adlega praesidi proviciae quae in libellum contulisti : qui re diligenter inspecta utilitatem communem intuitus scribet nobis quae compererit, et an habenda sit ratio vestri et quatenus, aestimabimus. * sev. et ant. aa. gavio victorino. * <pp. xii k. aug.>

CJ.4.62.2: Imperatores Severus, Antoninus

Vectigalia nova nec decreto civitatum institui possunt. * sev. et ant. aa. ventilio callistiano. * <>

CJ.4.62.3: Imperatores valer., gallien.

Non solent nova vectigalia inconsultis princibus institui. ergo et exigi aliquid , quod illicite poscatur, competens iudex vetabit et id quod exactum videtur, si contra rationem iuris extortum est, restitui iubebit. * valer. et gallien. aa. aurelio tusco et aliis. * <>

CJ.4.62.4: Imperator Constantinus

Si provincialium nostrorum querella de conductorum aviditate extiterit et probatum fuerit ultra vetustam consuetudinem et nostrae terminos iussionis aliquid eos profligasse, rei tanti criminis perpetuo exilio puniantur. sub conspectibus autem tuis vel eorum, qui tuae gravitati succedunt, licitationis cura servetur. * const. a. ad felicem pp. * <a 333-336 pp. vii id. mart. carthagine.>




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License