Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.4.65.0. De locato et conducto.
CJ.4.65.1: Imperator Antoninus
Dominus horreorum periculum vis maioris vel effracturam latronum conductori praestare non cogitur. his cessantibus si quid extrinsecus ex depositis rebus inlaesis horreis perierit, damnum depositarum rerum sarciri debet. * ant. a. iulio agrippino. * <a 213 pp. prid. non. ian. antonino a. iiii et balbino conss.>
CJ.4.65.2: Imperator Antoninus
Adversus eos, a quibus extruenda aedificia conduxisti, ex conducto actione consistens eo iudicio quod est bonae fidei debitum cum usuris solitis consequeris. * ant. a. epidio epicteto. * <a 213 pp. k. iul. romae antonino a. iiii et balbino conss.>
CJ.4.65.3: Imperator Antoninus
Diaetae, quam te conductam habere dicis, si pensionem domino insulae solvis, invitum te expelli non oportet, nisi propriis usibus dominus esse necessariam eam probaverit aut corrigere domum maluerit aut tu male in re locata versatus es. * ant. a. flavio callimorpho. * <a 214 pp. viii id. ian. messala et sabino conss.>
CJ.4.65.4pr.: Imperator Alexander Severus
Et divi pii et antonini litteris certa forma est, ut domini horreorum effractorum eiusmodi querellas deferentibus custodes exhibere necesse habeant nec ultra periculo subiecti sint. * alex. a. arrio sabino. * <a 222 pp. k. dec. alexandro a. cons.>
CJ.4.65.4.1: Imperator Alexander Severus
Quod vos quoque adito praeside provinciae impetrabitis. qui si maiorem animadversionem exigere rem deprehenderit, ad domitium ulpianum praefectum praetorio et parentem meum reos remittere curabit. <a 222 pp. k. dec. alexandro a. cons.>
CJ.4.65.4.2: Imperator Alexander Severus
Sed qui domini horreorum nominatim etiam custodiam repromiserunt, fidem exhibere debent. <a 222 pp. k. dec. alexandro a. cons.>
CJ.4.65.5: Imperator Alexander Severus
Certi iuris est ea, quae voluntate dominorum coloni in fundum conductum induxerint, pignoris iure dominis praediorum teneri. quando autem domus locatur, non est necessaria in rebus inductis vel illatis scientia domini: nam ea quoque pignoris iure tenentur. * alex. a. aurelio petronio. * <a 223 pp. k. mart. maximo ii et aeliano conss.>
CJ.4.65.6: Imperator Alexander Severus
Nemo prohibetur rem quam conduxit fruendam alii locare, si nihil aliud convenit. * alex. a. lucilio victorino. * <a 224 pp. v k. mart. iuliano et crispino conss.>
CJ.4.65.7: Imperator Alexander Severus
Si, cum hermes vectigal octavarum in quinquennium conduceret, fidem tuam obligasti posteaque spatio eius temporis expleto, cum idem hermes in conductionem ut idoneus detinerentur, non consensisti, sed cautionem tibi reddi postulasti, non oportere te posterioris temporis periculo adstringi competens iudex non ignorabit. * alex. a. septimio terentiano mil. * <a 227 pp. v id. ian. albino et maximo conss.>
CJ.4.65.8: Imperator Alexander Severus
Licet certis annuis quantitatibus fundum conduxeris, si tamen expressum non est in locatione aut mos regionis postulat, ut, si qua labe tempestatis vel alio caeli vitio damna accidissent, ad onus tuum pertinerent, et quae evenerunt sterilitates ubertate aliorum annorum repensatae non probabuntur, rationem tui iuxta bonam fidem haberi recte postulabis, eamque formam qui ex appellatione cognoscet sequetur. * alex. a. sabiniano hygino. * <a 231 pp. k. aug. pompeiano et peligno conss.>
CJ.4.65.9: Imperator Alexander Severus
Emptori quidem fundi necesse non est stare colonum, cui prior dominus locavit, nisi ea lege emit. verum si probetur aliquo pacto consensisse, ut in eadem conductione maneat, quamvis sine scripto, bonae fidei iudicio ei quod placuit parere cogitur. * alex. a. aurelio fusco mil. * <a 234 pp. vii id. sept. maximo ii et urbano conss.>
CJ.4.65.10: Imperator Gordianus
Viam veritatis ignoras in conductionibus non succedere heredes conductoris existimans, cum, sive perpetua conductio est, etiam ad heredes transmittatur, sive temporalis, intra tempora locationis heredi quoque onus contractus incumbat. * gord. a. pomponio sabino. * <a 239 d. viii k. mart. gordiano et aviola conss.>
CJ.4.65.11: Imperator Philippus
Invitos conductores seu heredes eorum post tempora locationis impleta non esse retinendos saepe rescriptum est. * philipp. a. aurelio theodoro. * <a 244 pp. vi id. aug. peregrino et aemiliano conss.>
CJ.4.65.12: Imperator Philippus
Damnum, quod per adgressuram latronum in possessionibus locatis rei tuae illatum esse proponis, a domina earundem possessionum, quam nullius criminis ream facere te dicis, sarciri nulla ratione desideras. * philipp. a. et philipp. c. aurelio nicae. * <a 245 pp. iiii k. nov. philippo a. et titiano conss.>
CJ.4.65.13pr.: Imperatores valer., gallien.
Si divisa conductio fuit et in singulis pro partibus facta, alieno nomine conveniri vos non oportet. si autem omnes qui conducebant in solidum locatori sunt obligati, ius ei competens conveniendi quem velit non debeat auferri. * valer. et gallien. aa. et valer. c. aurelio heraclidae. * <a 259 pp. viii id. mart. aemiliano et basso conss.>
CJ.4.65.13.1: Imperatores valer., gallien.
Habetis sane vos facultatem locatori offerendi debitum et, ut transferantur in vos ea, quae ob hanc conductionem ab his quorum nomine inquietamini obligata sunt, postulandi. <a 259 pp. viii id. mart. aemiliano et basso conss.>
CJ.4.65.14: Imperatores valer., gallien.
Si hi, qui a vobis redemerant frumentum et hordeum annonae inferendum, accepta pecunia fidem fefellerunt, ex locato agere cum his potestis. * valer. et gallien. aa. et c. aurelio iulio. * <a 259 pp. viii k. ian. aemiliano et basso conss.>
CJ.4.65.15: Imperatores valer., gallien.
Si fundo a locatore expulsa es, agere ex conducto potes poenamque, quam praestari rupta conventionis fide placuit, exigere ac retinere potes. * valer. et gallien. aa. et c. aureliae euphrosynae. * <a 259 pp. id. aug. aemiliano et basso conss.>
CJ.4.65.16: Imperatores valer., gallien.
Legem quidem conductionis servari oportet nec pensionum nomine amplius quam convenit reposci. sin autem tempus, in quo locatus fundus fuerat, sit exactum et in eadem locatione conductor permanserit, tacito consensu eandem locationem una cum vinculo pignoris renovare videtur. * valer. et gallien. aa. et c. aurelio timotheo. * <a 260 pp. iiii k. aug. saeculare ii et donato conss.>
CJ.4.65.17: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Praeses provinciae ea quae ex locatione debentur exsolvi sine mora curabit, non ignarus ex locato et conducto actionem, cum sit bonae fidei, post moram usuras legitimas admittere. * diocl. et maxim. aa. hostilio hectario. * <a 290 pp. xv k. april. diocletiano iiii et maximiano iii aa. conss.>
CJ.4.65.18: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Excepto tempore, quo edaci lucustarum pernicie sterilitatis vitium incessit, sequentis temporis fructus, quos tibi iuxta praeteritam consuetudinem deberi constiterit, reddi tibi praeses provinciae iubebit. * diocl. et maxim. aa. annio ursino. * <a 290 pp. xi k. oct. ipsis iiii et iii aa. conss.>
CJ.4.65.19: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Circa locationes atque conductiones maxime fides contractus servanda est, si nihil specialiter exprimatur contra consuetudinem regionis. quod si alii remiserunt contra legem contractus atque regionis consuetudinem pensiones, hoc aliis praeiudicium non possit adferre. * diocl. et maxim. aa. et cc. iulio valentino. * <a 293 s. v k. mai. heracleae aa. conss. >
CJ.4.65.20: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Qui rem propriam conduxit existimans alienam, dominium non transfert, sed inefficacem conductionis contractum facit. * diocl. et maxim. aa. et cc. aurelio carpophoro. * <a 293 s. iii k. mart. heracleae aa. conss.>
CJ.4.65.21: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si olei certa ponderatione fructus anni locasti, de contractu bonae fidei habito propter hoc solum, quod alter maiorem obtulit ponderationem, recedi non oportet. * diocl. et maxim. aa. et cc. antoniae. * <a 293 d. viii id. oct. sirmi aa. conss.>
CJ.4.65.22: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si hi, contra quos supplicas, facta locatione temporis certi suas tibi locaverint operas, quatenus bona fides patitur, causa cognita competens iudex conventionem servari iubebit. * diocl. et maxim. aa. et cc. papiniano. * <a 293 >
CJ.4.65.23: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Ad probationem rei propriae sive defensionem non sufficit locatio ei facta, qui post de dominio coeperit contendere, cum nescientia dominii proprii et errantis nullum habeat consensum : sed ex eventu, si victus fuerit, contractus locationis non constitisse magis declaratur. nemo enim sibi iure possessionem mutare potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. aurelio prisco. * <a 293 >
CJ.4.65.24: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Contractus locationis conductionisque non intervenientibus etiam instrumentis ratus habeatur : secundum quod heredes conductoris, etsi non intervenerint instrumenta, non uxorem convenire debes. sane de posteriore tempore, quo conductricem ipsam proponis fuisse, adesse fidem precibus tuis probans pensiones integras ab ea pete. * diocl. et maxim. aa. et cc. aurelio antonino. * <a 293 pp. viii k. ian aa. conss.>
CJ.4.65.25: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si quis conductionis titulo agrum vel aliam quamcumque rem accepit ; possessionem debet prius restituere et tunc de proprietate litigare. * diocl. et maxim. aa. et cc. aurelio epagatho. * <a 293 iii k. ian. sirmi aa. conss.>
CJ.4.65.26: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si conductionis implestis fidem, eius rei gratia factum instrumentum evanuit. quod si quid vestrum in fundo fuit vel vi direptum est, hoc restitui vobis praeses provinciae iubebit. * diocl. et maxim. aa. et cc. aurelio opilioni et hermio. * <a 294 d. iii k. mai. cc. conss.>
CJ.4.65.27: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si tibi quae pro colonis conducti praedii prorogasti dominus fundi stipulanti dare spopondit, competens iudex reddi tibi iubebit. nam si conventio placiti fine stetit, ex nudo pacto perspicis actionem iure nostro nasci non potuisse. * diocl. et maxim. aa. et cc. maximiano agopodi. * <a 294 >
CJ.4.65.28: Imperatores Diocletianus, Maximianus
In iudicio tam locati quam conducti dolum et custodiam, non etiam casum, cui resisti non potest, venire constat. * diocl. et maxim. aa. et cc. tusciano neoni. * <a 294 d. xv k. oct. cc. conss.>
CJ.4.65.29: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum conductorem aedificia, quae suscepit integra, destruxisse proponas, haec heredes etiam eius praeses provinciae instaurare aedificiorum inter vos habita ratione iubebit. * diocl. et maxim. aa. et cc. aurelio iuliano. * <>
CJ.4.65.30: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Curialis neque procurator neque conductor alienarum rerum nec fideiussor aut mandator conductoris existat. alioquin nullam obligationem neque locatori neque conductori ex huiusmodi contractu competere sancimus. * theodos. et valentin. aa. florentio pp. * <a 439 d. vii id. april. constantinopoli theodosio a. xvii et festo conss.>
Milites nostros alienarum rerum conductores seu procuratores aut fideiussores vel mandatores conductorum fieri prohibemus, ne omisso armorum usu ad opus rurestre se conferant et vicinis graves praesumptione cinguli militaris existant. armis autem, non privatis negotiis occupentur, ut numeris et signis suis iugiter inhaerentes rem publicam, a qua aluntur, ab omni bellorum necessitate defendant. * leo a. aspari mag. mil. * <a 458 d. prid. non. iul. constantinopoli leone a. cons.>
Ne cui liceat, qui aliquam domum alienam vel locum aut ergasterium nomine conductionis accepit, alteri, qui post eum domini voluntate ad eandem conductionem accessit, litem inferre, quasi rem illicitam aut agenti damnosam temptaverit, sed patere facultatem dominis domos suas vel ergasteria vel loca cui voluerint locandi, ipsis nihilo minus qui conduxerint ab omni super hoc molestia liberis conservandis : nisi forte pacta per scripturam specialiter inita cum dominis vel cum his qui postea conduxerunt, legibus videlicet cognita, agentis intentionibus suffragantur. * zeno a. adamantio pu. * <>
Quod si quis huiusmodi controversiam sacris iussionibus interdictam crediderit commovendam, si privatus est, acriter caesus exilii subeat poenam, si militat, decem librarum auri dispendio feriatur. <>
Conductores rerum alienarum seu alienam cuiuslibet rei possessionem precario detinentes seu heredes eorum, si non eam dominis recuperare volentibus restituerint, sed litem usque ad definitivam sententiam expectaverint, non solum rem locatam, sed etiam aestimationem eius victrici parti ad similitudinem invasoris alienae possessionis praebere compellantur. * zeno a. sebastiano pp. * <a 484 d. v k. april. constantinopoli theoderico cons.>
CJ.4.65.35pr.: Imperator Justinianus
Licet retro principes multa de militibus, qui alienas possessiones vel domus conductionis titulo procurandas suscipiunt, sanxisse manifestum est, tamen quia res sic est contempta, ut neque interminationis sacratissimae constitutionis milites memores ad huiusmodi sordida audeant venire ministeria et relictis studiis publicis signisque victricibus ad conductiones alienarum rerum prosilire et armorum atrocitatem non in hostes ostendere, sed contra vicinos et forsitan adversus ipsos miseros colonos, quos procurandos susceperunt, convertere, necessarium duximus ad hanc sacratissimam venire constitutionem altius et plenius huiusmodi causam corrigentes. * iust. a. ad senatum. * <>
CJ.4.65.35.1: Imperator Justinianus
Iubemus itaque omnes omnino, qui sub armis militant, sive maiores sive minores ( milites autem appellamus eos, qui tam sub excelsis magistris militum tolerare noscuntur militiam quam in undecim devotissimis scholis taxati sunt, nec non eos , qui sub diversis optionibus foederatorum nomine sunt decorati) saltem in posterum ab omni conductione alienarum rerum temperare scituros, quod ex ipso contractus initio sine aliquo facto vel aliqua sententia cadant militia et non sit regressus eis ad pristinum gradum neque a beneficio imperiali neque a consensu vel permissu iudicis, sub quo tolerandam sortiti sunt militiam : ne, dum alienas res conductionis titulo esse gubernandas existimant, suas militias suamque opinionem amittant, ex militibus pagani, ex decoratis infames constituti: et quod p ost huiusmodi conductionem, quam penitus interdiximus, a publico susceperint, et hoc sine aliqua mora vel procrastinatione reddere compellantur. <>
CJ.4.65.35.2: Imperator Justinianus
Scituris et ipsis, qui suas facultates post hanc legem eis ad conductionem permiserint nostra lege eorum conamine violata, quod nulla eis exactio contra eos concedatur, ut, qui alieni appetens constitutos militem procuratorem elegerit, et suis cadat reditibus. <>
CJ.4.65.35.3: Imperator Justinianus
Pateat autem omnibus huiusmodi copia apud competentes iudices accusationis, ut, qui in hac causa delator existat, laudandus magis quam vituperandus intellegatur : poena, quam contra milites nostrorum praeceptorum contemptores et ipsos, qui eis conductionem rerum ad se pertinentium permiserint, statuimus, in futuris causis obtinente. <>