Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.5.3.0. De donationibus ante nuptias vel propter nuptias et sponsaliciis.
CJ.5.3.1: Imperatores Severus, Antoninus
Multum interest, si ea, quae donat vir futurus, tradiderit uxori et postea in dotem acceperit, an vero donandi animo dotem auxerit, ut videatur accepisse, quod non accepit. priore enim casu donatio non impeditur, et res, quae in ea causa sunt, dotis effectae iudicio de dote peti possunt: posteriore autem nihil actum est donatione et, quod in dotem datum non est, non potest repeti. * sev. et ant. aa. metrodoro. * <>
CJ.5.3.2: Imperator Alexander Severus
Si praesidi provinciae probaveris, ut eucliam uxorem duceres, munera te parentibus eius dedisse, nisi tibi euclia nupserit, restitui tibi quod dedisti iubebit. * alex. a. attalo. * <>
CJ.5.3.3: Imperator Alexander Severus
Pollicitatione a fratre quondam tuo sponsalium causa facta, et si in stipulationem deducta ideo praestanda non fuerit, quoniam in dote uxor maritum fefellit, exceptionem adversus actionem ex stipulatu recte obicies. * alex. a. Marcellae. * <>
Quod sponsae ea lege donatur, ut tunc dominium eius adipiscatur, cum nuptiae fuerint secutae, sine effectu est. * gord. a. marco. * <a 239 pp. viii k. dec. gordiano a. et aviola conss.>
CJ.5.3.5: Imperatores valer., gallien.
Ea, quae tibi ut sponsae daturum se repromisit is, qui te ficto caelibatu, cum aliam matrem familias domi reliquisset, sollicitavit ad nuptias, petere cum effectu non potest, cum tu sponsa uxore domi posita non fuisti. * valer. et gallien. aa. theodorae. * <a 258 acc. xv id. mai. antiochiae tusco et basso conss.>
Cum in te simplicem donationem dicas factam esse die nuptiarum et in ambiguo possit venire, utrum a sponso an marito donatum sit, sic distinguendum est, ut, si in tua domo donum acceptum est, ante nuptias videatur facta esse donatio, quod si penes se dedit sponsus, retrahi possit: uxor enim fuisti. * aurel. a. donatae. * <>
CJ.5.3.7: Imperatores carus, carinus, numer.
Si, cum ante nuptias munera darentur, ita conventum est atque huiusmodi conscripta pactio est, ut, si qua fors extitisset contra voluntatem eius et matrimonium distraxisset, tunc quae data erant apud eum qui dedisset heredemve eius remanerent, potest, qui eius hereditatem accepit, cui pacta puella munera supra dicta lege susceperat, eadem iure postulare. * carus carinus et numer. aaa. iuncianae. * < pp. k. april.>
CJ.5.3.8: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si ante matrimonium maior quinque et viginti annis constitutus sponsae suae, licet ante sponsalia, fundum donavit eamque in vacuam induxit possessionem, postea nullo titulo superstitem vel testamento eundem relinquentem alienare potuisse certi ac manifesti iuris est. * diocl. et maxim. aa. et cc. euphrosyno. * <a 293 d. k. mai. tirallo aa. conss.>
CJ.5.3.9: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum te sponsae filii tui quaedam donasse confitearis, perfectam donationem rescindi nec nostro oportet rescripto, quam tua voluntas iurisque auctoritas fecit ratam. * diocl. et maxim. aa. et cc. iuliano. * <a 293 viii k. ian. aa. conss.>
CJ.5.3.10: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si filiae tuae sponsus ei mancipium donavit ac tu in eum iumenta liberalitatis ratione contulisti nec nuptiis secutis contra iuris rationem quod dederat abstulit, non invicem datorum restitutio, sed eius quod illicite rapuit repetitio competit. * diocl. et maxim. aa. et cc. dionysio. * <>
CJ.5.3.11: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si tibi res proprias liberalitatis causa sponsus tuus tradidit, eo, quod ab hostibus postea interfectus est, irrita donatio fieri non potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. neae. * <>
CJ.5.3.12: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si mater vestra filiae suae sponso vel marito praedia sine ulla repetendi lege donavit et eum in vacuam induxit possessionem, nuptiis divortio solutis perfecta non dissolvitur donatio. * diocl. et maxim. aa. et cc. timocleae et cleotimae. * <a 294 s. vi id. febr. sirmi cc. conss.>
CJ.5.3.13: Imperatores Diocletianus, Maximianus
De rebus in sponsam donationis gratia collatis creditores mariti facti, si non prius obligatas sibi probent, eam convenire minime possunt. * diocl. et maxim. aa. et cc. alexandro. * <>
CJ.5.3.14: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si consentiente matre sua sponsus filiae tuae mancipia donavit et his acceptis in dotem non aestimatis in matrimonio post decessit, mater eademque heres eius pretium offerens restitutionem eorum improbe recusat. * diocl. et maxim. aa. et cc. aureliae. * <>
CJ.5.3.15pr.: Imperator Constantinus
Cum veterum sententia displiceat, quae donationes in sponsam nuptiis quoque non secutis decrevit valere, ea, quae largiendi animo inter sponsos et sponsas iure celebrantur, redigi ad huiusmodi condiciones iubemus, ut, sive adfinitatis coeundae causa sive non ita, vel in potestate patris degentes vel ullo modo proprii iuris constituti tamquam futuri causa matrimonii aliquid sibi ipsi vel consensu parentum mutuo largiantur, si quidem sponsus vel parens eius sortiri noluerit uxorem, id quod ab eo donatum fuerit nec repetatur traditum est, si quid apud donatorem resedit, ad sponsam et heredes eius submotis ambagibus transferatur. * const. a. ad maximum pu. * <a 319 d. xvii k. nov. constantino a. v et licinio c. conss.>
CJ.5.3.15.1: Imperator Constantinus
Quod si sponsa vel is in cuius agit potestate causam non contrahendi matrimonii praebuerit, tunc sponso eiusque heredibus sine aliqua deminutione per condictionem aut per utilem in rem actionem redhibeantur. <a 319 d. xvii k. nov. constantino a. v et licinio c. conss.>
CJ.5.3.15.2: Imperator Constantinus
Quae similiter observari oportet et si ex parte sponsae in sponsum donatio facta sit. <a 319 d. xvii k. nov. constantino a. v et licinio c. conss.>
CJ.5.3.16pr.: Imperator Constantinus
Si ab sponso rebus sponsae donatis interveniente osculo ante nuptias hunc vel illam mori contigerit, dimidiam partem rerum donatarum ad superstitem pertinere praecipimus, dimidiam ad defuncti vel defunctae heredes, cuiuslibet gradus sint et quocumque iure successerint, ut donatio stare pro parte media et solvi pro parte media videatur: osculo vero non interveniente, sive sponsus sive sponsa obierit, totam infirmari donationem et donatori sponso vel heredibus eius restitui. * const. a. ad tiberianum vic. hispaniarum. * <a 336 d. id. iul. constantinopoli nepotiano et facundo conss.>
CJ.5.3.16.1: Imperator Constantinus
Quod si sponsa interveniente vel non interveniente osculo donationis titulo ( quod raro accidit) fuerit aliquid sponso largita et ante nuptias hunc vel illam mori contigerit, omni donatione infirmata ad donatricem sponsam sive eius successores donatarum rerum dominium transferatur. <a 336 d. id. iul. constantinopoli nepotiano et facundo conss.>
CJ.5.3.17: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Minoribus aetate feminis etiam actorum testificatione in ante nuptias donatione ad eas facta omissa, si patris auxilio destitutae sint, iuste consulitur, ut firma donatio sit. * theodos. et valentin. aa. hierio pp. * <a 428 d. x k. mart. constantinopoli tauro et felice conss.>
Si liberis ex priore matrimonio procreatis pater ad secundas migraverit nuptias vel non migraverit, nihil omnino filiis prioris coniugii ex donatione ante nuptias, quam ipse vel alius pro ipso uxori quondam eius matri communium liberorum donaverat, servare cogatur, quoniam et mater liberis ex priore matrimonio extantibus post secundas nuptias multoque amplius, si non fuerit alteri marito sociata, nihil isdem filiis ex dote, quam patri eorum ipsa vel alius pro ea obtulerit , servare compellitur. * zeno a. sebastiano pp. * <a 479 d. k. mai. zenone a. cons.>
CJ.5.3.19pr.: Imperator Justinus
Si constante matrimonio consilium augendae dotis inierit vel uxor forte vel eius nomine quilibet alius, nihilo minus marito quoque liceat seu pro marito cuilibet alii tanto donationem ante nuptias additamento maiorem facere, quanto dotis augetur titulus, nec obsit in huiusmodi munificentiis interdictas esse liberalitates tempore nuptiarum: indulgendum est namque consensui communi partium, ne, cum negetur augendae potestas donationis, dotis etiam pigrius constituatur augmentum. * iustinus a. archelao pp. * <a 527 ? >
CJ.5.3.19.1: Imperator Justinus
Idemque licere praecipimus etiam in his matrimoniis, in quibus interdum accidit ante nuptias quidem donationem nullam esse, solam vero dotem marito mulierem obtulisse, ut etiam tunc muliere dotem augente liceat marito quoque donationem in uxorem suam eiusdem quantitatis facere, quantum aucta dos continere dignoscitur: pactis videlicet de redhibitione vel retentione auctae dotis vel donationis, prout partes consenserint, pro iam statuto modo ineundis sive iniungendis veteribus pactis, quae initio nuptiarum de ante nuptias donatione et dote principaliter constituenda inita sunt. <a 527 ? >
CJ.5.3.19.2: Imperator Justinus
Iura etiam hypothecarum, quae in augenda dote vel donatione fuerint, ex eo tempore initium accipiant, ex quo eaedem hypothecae contractae sunt, et non ad prioris dotis vel ante nuptias donationis tempora referantur. <a 527 ? >
CJ.5.3.19.3: Imperator Justinus
Sed et si e contrario maritus et uxor ad deminuendam dotem et ante nuptias donationem consenserint, licere eis ad similitudinem deminutionis quae in dote fit etiam ante nuptias minuere donationem, ut pacta de amborum deminutionibus ineunda firma et legitima esse intellegantur: exceptis videlicet his casibus, in quibus aut maritus ex priore matrimonio liberos habens ad secundas migraverit nuptias, aut uxor similiter ex anteriore matrimonio liberis ei existentibus secundo marito se iunxerit. in hoc enim secundo matrimonio vel a parte mariti vel a parte mulieris vel ab utraque, si hoc etiam evenerit, interdictam esse deminutionem dotis et ante nuptias donationis, ne aliquid adversus filios prioris matrimonii machinari videatur, censemus. <a 527 ? >
CJ.5.3.20pr.: Imperator Justinianus
Cum multae nobis interpellationes factae sunt adversus maritos, qui decipiendo suas uxores faciebant donationes, quas ante nuptias antiquitas nominavit, insinuare autem eas actis intervenientibus supersedebant, ut ineffectae maneant et ipsi quidem commoda dotis lucrentur, uxores autem sine nuptiali remedio relinquantur, sancimus nomine prius emendato ita rem corrigi et non ante nuptias donationem eam vocari, sed propter nuptias donationem. * iust. a. iohanni pp. * <a 531533 >
CJ.5.3.20.1: Imperator Justinianus
Quare enim dotem quidem et constante matrimonio mulier marito dare conceditur, donationem autem marito nisi ante nuptias facere non permittitur? et quae huius rei differentia rationabilis potest inveniri, cum melius erat mulieribus propter fragilitatem sexus quam maribus subveniri? <a 531-533 >
CJ.5.3.20.2: Imperator Justinianus
Sicut enim dos propter nuptias fit et sine nuptiis quidem nulla dos intellegitur , sine dote autem nuptiae possunt celebrari, ita et in donationibus, quas mariti faciunt vel pro his alii, debet esse aperta licentia et constante matrimonio talem donationem facere, quae quasi antipherna possit intellegi et non simplex donatio. ideo enim et antiqui iuris conditores inter donationes etiam dotes connumerant. <a 531-533 >
CJ.5.3.20.3: Imperator Justinianus
Si igitur et nomine et substantia nihil distat a dote ante nuptias donatio, quare non etiam ea simili modo et matrimonio contracto dabitur? <a 531-533 >
CJ.5.3.20.4: Imperator Justinianus
Sancimus itaque omnes licentiam habere sive priusquam matrimonia contraxerint sive postea donationes mulieribus dare propter dotis dationem, ut non simplices donationes intellegantur, sed propter dotem et propter nuptias factae. simplices etenim donationes non propter nuptias fiunt, sed propter nuptias vetitae sunt: et propter alias causas et libidinem forsitan vel unius partis egestatem, non propter ipsam nuptiarum adfectionem efficiuntur. <a 531-533 >
CJ.5.3.20.5: Imperator Justinianus
Si igitur dote iam praestita maritus nulla ante nuptias facta donatione donare mulieri res maluerit, ita tamen, ut dotis quantitatem non excedant, et hoc ipsum significaverit, quod non simplicem faciat donationem, sed propter dotem iam conscriptam et ipse ad donationem venerit, licebit ei hoc facere et supponatur pactis dotalibus huiusmodi donatio. et si quidem hoc fuerit specialiter expressum, pacta conventa servari oportet. <a 531-533 >
CJ.5.3.20.6: Imperator Justinianus
Sin autem donatio quidem talis facta sit, utpote autem dotali instrumento antecedente nulla pacta tali donationi post nuptias inserantur, re ipsa videatur esse hoc pactum, et secundum dotales conventiones intellegantur et in tali donatione pacta fuisse conventa, ut aequis passibus utraque ambulet tam dos quam donatio. <a 531-533 >
CJ.5.3.20.7: Imperator Justinianus
Ita tamen, ut leoniana constitutio, quae super exaequatione pactionum loquitur non in quantitate, sed in partibus, maneat in his casibus intacta, et non solum ea immutilata custodiatur, sed etiam nostra, quam de interpretatione eius fecimus ambiguitatem eius tollentes: disparibus etenim pactionibus factis maiorem lucri partem ad minorem deducendam esse censemus, ut eodem modo uterque minorem partem lucretur. <a 531-533 >
CJ.5.3.20.8: Imperator Justinianus
Similique modo si facta quidem fuerit talis donatio, quae antea quidem ante nuptias vocabatur, nunc autem propter nuptias, non autem ante nuptias fuerit actis intervenientibus insinuata, licebit et constante matrimonio eam insinuare, nullo obstaculo penitus ex nuptiarum interventu faciendo: si enim fieri eas post nuptias concedatur, multo magis insinuari. <a 531-533 >
CJ.5.3.20.9: Imperator Justinianus
Similique modo et ea constitutio, quam pro augendis tam dotibus quam ante nuptias donationibus fecimus, intacta illabataque conservetur: omnibus videlicet, quae de simplicibus donationibus inter maritum et uxorem constante matrimonio vel a veteribus vel a nobis statuta sunt, in suo robore duraturis. <a 531-533 >