Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.5.4.1: Imperatores Severus, Antoninus
Cum de nuptiis puellae quaeritur nec inter tutorem et matrem et propinquos de eligendo futuro marito convenit, arbitrium praesidis provinciae necessarium est. * sev. et ant. aa. potito. * <a 199 d. non. mai. anullino et frontone conss.>
CJ.5.4.2: Imperatores Severus, Antoninus
Si nuptiis pater tuus consensit, nihil oberit, quod instrumento ad matrimonium pertinenti subscripsit. * sev. et ant. aa. trophimae. * <>
CJ.5.4.3: Imperatores Severus, Antoninus
Libertum, qui patronam seu patroni filiam vel coniugem vel neptem vel proneptem uxorem ducere ausus est, apud competentem iudicem accusare poteris moribus temporum meorum congruentem sententiam daturum, quae huiusmodi coniunctiones odiosas esse merito duxerunt. * sev. et ant. aa. valeriae. * <a 196 id. nov. dextro ii et prisco conss.>
CJ.5.4.4: Imperator Alexander Severus
Liberi concubinas parentum suorum uxores ducere non possunt, quia minus religiosam et probabilem rem facere videntur. qui si contra hoc fecerint, crimen stupri committunt. * alex. a. perpetuo. * <a 228 iii id. april. modesto et probo conss.>
CJ.5.4.5: Imperator Alexander Severus
Si, ut proponis, pater quondam mariti tui, in cuius fuit potestate, cognitis nuptiis vestris non contradixit, vereri non debes, nepotem suum ne non agnoscat. * alex. a. maximae. * <>
Etsi contra mandata principum contractum sit in provincia consentiente muliere matrimonium, tamen post depositum officium si in eadem voluntate perseveraverit, iustae nuptiae efficiuntur: et ideo postea liberos susceptos natosque ex iusto matrimonio legitimos esse responsum viri prudentissimi pauli declarat. * gord. a. valeriae. * <a 239 xii k. sept. gordiano a. et avoila conss.>
Si, ut proponis, post querellam de marito a filia ad te delatam dissociatum est matrimonium nec te consentiente ad eundem regressa est, minus legitima coniunctio est cessante patris voluntate, in cuius est potestate: atque ideo non paenitente filia petitionem dotis repetere non prohiberis. * gord. a. apro. * <a 240 pp. iiii k. nov. sabino et venusto conss.>
In copulandis nuptiis nec curatoris, qui solam rei familiaris sustinet administrationem, nec cognatorum vel adfinium ulla auctoritas potest intervenire, sed spectanda est eius voluntas, de cuius coniunctione tractatur. * gord. a. romano. * <a 241 d. v k. mart. gordiano a. ii et pompeiano conss.>
Si vicinis vel aliis scientibus uxorem liberorum procreandorum causa domi habuisti et ex eo matrimonio filia suscepta est, quamvis neque nuptiales tabulae neque ad natam filiam pertinentes factae sunt, non ideo minus veritas matrimonii aut susceptae filiae suam habet potestatem. * probus a. fortunato. * <>
CJ.5.4.10: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum te non ex senatore patre procreatam ob matrimonium cum senatore contractum clarissimae feminae nomen adeptam dicas, claritas, quae beneficio mariti tibi parata est, si secundi ordinis virum postea sortita es redacta ad prioris dignitatis statum, deposita est. * diocl. et maxim. aa. paulinae. * <>
CJ.5.4.11: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si invita detinetur uxor tua a parentibus suis, interpellatus rector provinciae amicus noster exhibita muliere voluntatem eius secutus desiderio tuo medebitur. * diocl. et maxim. aa. alexandro. * <>
CJ.5.4.12: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Ne filium quidem familias invitum ad ducendam uxorem cogi legum disciplina permittit. igitur, sicut desideras, observatis iuris praeceptis sociare coniugio tuo quam volueris non impediris, ita tamen, ut in contrahendis nuptiis patris tui consensus accedat. * diocl. et maxim. aa. sabino. * <a 285 a. ii et aristobulo conss.>
CJ.5.4.13: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Neque sine nuptiis instrumenta facta matrimonii ad probationem sunt idonea diversum veritate continente, neque non interpositis instrumentis iure contractum matrimonium irritum est, cum omissa quoque scriptura cetera nuptiarum indicia non sunt irrita. * diocl. et maxim. aa. et cc. onesimo. * <>
CJ.5.4.14: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Neque ab initio matrimonium contrahere neque dissociatum reconciliare quisquam cogi potest. unde intellegis liberam facultatem contrahendi atque distrahendi matrimonii transferri ad necessitatem non oportere. * diocl. et maxim. aa. et cc. titio. * <>
CJ.5.4.15: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Uxorem libertam suam manumissori, si non sit ex his personis, quae specialiter prohibentur, ducere non est interdictum, et ex eo matrimonio iustos patri filios nasci certissimum est. * diocl. et maxim. aa. et cc. titiano. * <>
CJ.5.4.16: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Patrem, qui filiam exposuit, at nunc adultam sumptibus et labore tuo factam matrimonio coniungi filio desiderantis favere voto convenit. qui si renitatur, alimentorum solutioni in hoc solummodo casu parere debet. * diocl. et maxim. aa. et cc. rhodoni. * <>
CJ.5.4.17: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Nemini liceat contrahere matrimonium cum filia nepte pronepte, itemque matre avia proavia et ex latere amita ac matertera, sorore sororis filia et ex ea nepte, praeterea fratris filia et ex ea nepte, itemque ex adfinibus privigna noverca nuru socru ceterisque, quae iure antiquo prohibentur: a quibus cunctos volumus abstinere. * diocl. et maxim. aa. et cc. * <a 295 d. k. mai. damasco tusco et anullino conss.>
CJ.5.4.18pr.: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Viduae intra quintum et vicesimum annum degentes, etiam si emancipationis libertate gaudent, tamen in secundas nuptias sine patris sententia non conveniant. * valentin. valens et grat. aaa. ad senatum. * <a 371 d. xvii k. aug. gratiano a. ii et probo conss.>
CJ.5.4.18.1: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Quod si in condicionis delectum mulieris voluntas repugnat sententiae propinquorum, placet admodum, ut in virginum coniunctionibus sanctum est, habendo examini auctoritatem quoque iudiciariae cognitionis adiungi, ut, si pares sunt genere ac moribus petitores, is potior aestimetur, quem sibi consulens mulier adprobaverit. <a 371 d. xvii k. aug. gratiano a. ii et probo conss.>
CJ.5.4.18.2: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Sed ne forte ii, qui gradu proximo ad viduarum successiones vocantur, et honestas nuptias impediant, si huiusmodi rei suspicio processerit, eorum volumus auctoritatem iudiciumque succedere, ad quos, etiamsi fatalis sors intercesserit, tamen hereditatis commodum pervenire non possit. <a 371 d. xvii k. aug. gratiano a. ii et probo conss.>
CJ.5.4.19: Imperatores Arcadius, Honorius
Celebrandis inter consobrinos matrimoniis licentia huius legis salubritate indulta est, ut revocata prisci iuris auctoritate restinctisque calumniarum fomentis matrimonium inter consobrinos habeatur legitimum, sive ex duobus fratribus sive ex duabus sororibus sive ex fratre et sorore nati sunt, et ex eo matrimonio editi legitimi et suis patribus successores habeantur. * arcad. et honor. aa. eutychiano pp. * <a 405 d. iii id. iun. nicaeae stilichone ii et anthemio conss.>
CJ.5.4.20pr.: Imperatores Honorius, Theodosius
In coniunctione filiarum in sacris positarum patris expectetur arbitrium: si sui iuris puella sit intra quintum et vicesimum annum constituta, ipsius quoque exploretur adsensus. si patris auxilio destituta, matris et propinquorum et ipsius quoque requiratur adultae iudicium. * honor. et theodos. aa. ad theodorum pp. * <a 408-409 >
CJ.5.4.20.1: Imperatores Honorius, Theodosius
Si vero utroque orbata parente sub curatoris defensione consistat et inter honestos competitores matrimonii oriatur forte certamen, ut queratur, cui potissimum puella iungenda sit, si puella cultu verecundiae propriam noluerit depromere voluntatem, coram positis propinquis iudici deliberare permissum sit, cui melius adulta societur. <a 408-409 >
CJ.5.4.21: Imperatores Theodosius, Valentinianus
A caligato milite usque ad protectoris personam et sine aliqua sollemnitate matrimoniorum liberam cum ingenuis dumtaxat mulieribus contrahendi coniugii permittimus facultatem. * theodos. et valentin. aa. basso pp. * <a 426 >
CJ.5.4.22: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Si donationum ante nuptias vel dotis instrumenta defuerint, pompa etiam aliaque nuptiarum celebritas omittatur, nullus aestimet ob id deesse recte alias inito matrimonio firmitatem vel ex eo natis liberis iura posse legitimorum auferri, inter pares honestate personas nulla lege impediente consortium, quod ipsorum consensu atque amicorum fide firmatur. * theodos. et valentin. aa. hierio pp. * <a 428 d. x k. mart. constantinopoli felice et tauro conss.>
CJ.5.4.23pr.: Imperator Justinus
Imperalis benevolentiae proprium hoc esse iudicantes, ut omni tempore subiectorum commoda tam investigare quam eis mederi procuremus, lapsus quoque mulierum, per quos indignam honore conversationem imbecillitate sexus elegerint, cum competenti moderatione sublevandos esse censemus minimeque eis spem melioris condicionis adimere, ut ad eam respicientes improvidam et minus honestam electionem facilius derelinquant. nam ita credimus dei benevolentiam et circa genus humanum nimiam clementiam quantum nostrae naturae possibile est imitari, qui cottidianis hominum peccatis semper ignoscere dignatur et paenitentiam suscipere nostram et ad meliorem statum reducere: quod si circa nostro subiectos imperio nos etiam facere differamus, nulla venia digni esse videbimur. * iustinus a. demostheni p p. * <a 520-523 >
CJ.5.4.23.1: Imperator Justinus
Itaque cum iniustum sit servos quidem libertate donatos posse per divinam indulgentiam natalibus suis restitui postque huiusmodi principale beneficium ita degere, quasi numquam deservissent, sed ingenui nati essent, mulieres autem, quae scaenicis quidem sese ludis immiscuerunt, postea vero spreta mala condicione ad meliorem migravere sententiam et inhonestam professionem effugerunt, nullam spem principalis habere beneficii, quod eas ad illum statum reduceret, in quo, si nihil peccatum esset, commorari potuerint: praesenti clementissima sanctione principale beneficium eis sub ea lege condonamus, ut, si derelicta mala et inhonesta conversatione commodiorem vitam amplexae fuerint et honestati sese dederint, liceat eis nostro supplicare numini, ut divinos adfatus sine dubio mereantur ad matrimonium eas venire permittentes legitimum: <a 520-523 >
CJ.5.4.23.1a: Imperator Justinus
His, qui eis coniungendi sunt, nullo timore tenendis, ne scitis praeteritarum legum infirmum esse videatur tale coniugium, sed ita validum huiusmodi permanere matrimonium confidentibus, quasi nulla praecedente inhonesta vita uxores eas duxerint, sive dignitate praediti sint sive alio modo scaenicas in matrimonium ducere prohibeantur, dum tamen dotalibus omnimodo instrumentis, non sine scriptis tale probetur coniugium. <a 520-523 >
CJ.5.4.23.1b: Imperator Justinus
Nam omni macula penitus direpta et quasi suis natalibus huiusmodi mulieribus redditis neque vocabulum inhonestum eis inhaerere de cetero volumus neque differentiam aliquam eas habere cum his, quae nihil simile peccaverunt: <a 520-523 >
CJ.5.4.23.2: Imperator Justinus
Sed et liberos ex tali matrimonio procreandos suos et legitimos patri esse, licet alios ex priore matrimonio legitimos habeat, ut bona eius tam ab intestato quam ex testamento isti quoque sine ullo impedimento percipere possint. <a 520-523 >
CJ.5.4.23.3: Imperator Justinus
Sed etsi tales mulieres post divinum rescriptum ad preces earum datum ad matrimonium venire distulerint, salvam eis nihilo minus existimationem servari praecipimus tam in aliis omnibus quam ad transmittendam quibus voluerint suam substantiam et suspiciendam competentem sibi legibus ab aliis relictam vel ab intestato delatam hereditatem. <a 520-523 >
CJ.5.4.23.4: Imperator Justinus
Similes vero tale merentibus ab imperatore beneficium mulieribus illas etiam esse volumus, quae dignitatem aliquam, etsi non serenissimo principi supplicaverunt, ultronea tamen donatione ante matrimonium meruerint, ex qua dignitate aliam etiam omnem maculam, per quam certis hominibus legitime coniungi mulieres prohibentur, aboleri penitus oportet. <a 520-523 >
CJ.5.4.23.5: Imperator Justinus
His illud adiungimus, ut et filiae huiuscemodi mulierum, si quidem post expurgationem prioris vitae matris suae natae sint, non videantur scaenicarum esse filiae nec subiacere legibus, quae prohibuerunt filiam scaenicae certos homines in matrimonium ducere. <a 520-523 >
CJ.5.4.23.5a: Imperator Justinus
Sin vero ante procreatae sint, liceat preces offerentibus invictissimo principi sacrum sine ullo obstaculo mereri rescriptum, per quod eis ita nubere permittatur, quasi non sint scaenicae matris filiae: nec iam prohibeantur illis copulari, quibus scaenicae filias vel dignitatis vel alterius causae gratia uxores ducere interdicitur, ut tamen omnimodo dotalia inter eos etiam instrumenta conficiantur. <a 520-523 >
CJ.5.4.23.6: Imperator Justinus
Sed et si a scaenica matre procreata, quae usque ad mortem suam in eadem professione duravit, post eius obitum preces imperatoriae clementiae obtulerit et divinam indulgentiam meruerit liberationem maternae iniuriae et nubendi licentiam sibi condonantem, istam quoque posse sine metu priorum legum in matrimonio illis copulari, qui dudum scaenicae filiam uxorem ducere prohibebantur. <a 520-523 >
CJ.5.4.23.7: Imperator Justinus
Immo et illud removendum esse censuimus, quod etiam in priscis legibus, licet obscurius, constitutum est, ut matrimonia inter impares honestate contrahenda non aliter quidem valeant, nisi dotalia instrumenta confecta fuerint, his vero intercedentibus omnimodo firma sint sine aliqua distinctione personarum, si modo liberae sint et ingenuae mulieres, nullaque nefariarum vel incestarum coniunctionum suberit suspicio. <a 520-523 >
CJ.5.4.23.7a: Imperator Justinus
Nam nefarios et incestos coitus omnibus modis amputamus, sicut et illos, qui praeteritarum legum sanctione specialiter vetiti sunt, exceptis videlicet his, quos praesenti lege permisimus legitimique matrimonii iure muniri praecepimus. <a 520-523 >
CJ.5.4.23.8: Imperator Justinus
His itaque per hanc generalem legem ita constitutis et de cetero conservandis, praeteritas etiam huiusmodi coniunctiones ex subiecto tempore factas secundum praedictam dispositionem iudicari praecipimus, ut, si quis talem uxorem ab initio nostri imperii, prout dictum est, iam duxerit et liberos ab ea procreaverit, iustos eos et legitimos et tam ab intestato quam ex testamento pater successores habeat, et legitima in posterum nihilo minus ea uxore permanente procreandi quoque liberi legitimi sint. <a 520-523 >
CJ.5.4.24: Imperator Justinianus
Sancimus, si quis nuptiarum fecerit mentionem in qualicumque pacto, quod ad dandum vel faciendum vel non dandum vel non faciendum concipitur, et sive nuptiarum tempus dixerit sive nuptias nominaverit, non aliter intellegi esse condicionem adimplendam vel extenuandam, nisi ipsa nuptiarum accedat festivitas, et non esse tempus inspiciendum, in quo nuptiarum aetas vel feminis post duodecimum annum accesserit vel maribus post quartum decimum annum completum, sed ex quo vota nuptiarum re ipsa processerint. sic etenim et antiqui iuris contentio dirimetur et immensa librorum volumina ad mediocrem modum tandem pervenient. * iust. a. ad senatum. * <a 530 d. constantinopoli xi k. aug. lampadio et oreste conss.>
CJ.5.4.25pr.: Imperator Justinianus
Si furiosi parentis liberi, in cuius potestate constituti sunt, nuptias possunt contrahere, apud veteres agitabatur. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. k. oct. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.5.4.25.1: Imperator Justinianus
Et filiam quidem furiosi marito posse copulari omnes paene iuris antiqui conditores admiserunt: sufficere enim putaverunt, si pater non contradicat. <a 530 d. k. oct. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.5.4.25.2: Imperator Justinianus
In filio autem familias dubitabatur. et ulpianus quidem rettulit constitutionem imperatoris marci, quae non de furioso loquitur, sed generaliter de filiis mente capti, sive masculi sive feminae sint qui nuptias contrahunt, ut hoc facere possint etiam non adito principe, et aliam dubitationem ex hoc emergere, si hoc, quod in demente constitutio induxit, etiam in furiosis obtinendum est, quasi exemplo mente capti et furiosi adiuvante. <a 530 d. k. oct. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.5.4.25.3: Imperator Justinianus
His itaque dubitatis tales ambiguitates decidentes sancimus hoc repleri, quod divi marci constitutioni deesse videtur, ut non solum dementis, sed etiam furiosi liberi cuiuscumque sexus possint legitimas contrahere nuptias, tam dote quam ante nuptias donatione a curatore eorum praestanda: <a 530 d. k. oct. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.5.4.25.4: Imperator Justinianus
Aestimatione tamen in hac quidem regia urbe excellentissimi praefecti urbis, in provinciis autem virorum clarissimorum earum praesidum vel locorum antistitum tam opinione personae quam moderatione dotis et ante nuptias donationis constituenda, praesentibus tam curatoribus dementis vel furiosi quam his, qui ex genere eorum nobiliores sunt: <a 530 d. k. oct. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.5.4.25.5: Imperator Justinianus
Ita tamen, ut nulla ex hac causa oriatur vel in hac regia urbe vel in provinciis iactura substantiae furiosi vel mente capti, sed gratis omnia procedant, ne tale hominum infortunium etiam expensarum incremento praegravetur. <a 530 d. k. oct. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.5.4.26pr.: Imperator Justinianus
Si quis alumnam suam libertate donaverit et in matrimonio suo collocaverit, dubitabatur apud antiquos, utrumne huiusmodi nuptiae legitimae esse videantur, an non. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. k. oct. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.5.4.26.1: Imperator Justinianus
Nos itaque vetustam ambiguitatem decidentes non esse vetitum matrimonium censemus. si enim ex adfectu omnes introducuntur nuptiae et nihil impium neque legibus contrarium in tali copulatione spectamus, quare praedictas nuptias inhibendas existimaverimus? nec enim homo sic impius inveniatur, ut, quam ab initio loco filiae habuit, eam postea in suo collocaverit matrimonio, sed ei credendum est, qui eam ab initio non ut filiam educavit et libertate donavit et dignam esse postea suo putavit matrimonio. <a 530 d. k. oct. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.5.4.26.2: Imperator Justinianus
Ea videlicet persona omnimodo ad nuptias venire prohibenda, quam aliquis, sive alumna sit sive non, a sacrosancto suscepit baptismate, cum nihil aliud sic inducere potest paternam adfectionem et iustam nuptiarum prohibitionem, quam huiusmodi nexus, per quem deo mediante animae eorum copulatae sunt. <a 530 d. k. oct. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.5.4.27: Imperator Justinianus
Sancimus nuptias, quae inter masculos et feminas maiores vel minores sexagenariis vel quinquagenariis lege iulia vel papia prohibitae sunt, homines volentes contrahere et ex nullo modo vel ex nulla parte tales nuptias impediri. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 vel 532 >
CJ.5.4.28pr.: Imperator Justinianus
Si libertam quis uxorem habeat, deinde inter senatores scribatur dignitate illustratus, an solvatur matrimonium, apud ulpianum querebatur, quia lex papia inter senatores et libertas stare conubia non patitur. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 vel 532 >
CJ.5.4.28.1: Imperator Justinianus
Nos igitur dei sequentes iudicium non patimur in uno eodemque conubio mariti felicitatem uxori fieri infortunium, ut, quantum vir in altum tollatur, tantum et coniux eius decrescat, immo magis penitus depereat. <a 531 vel 532 >
CJ.5.4.28.2: Imperator Justinianus
Absit itaque a nostro tempore huiusmodi asperitas et firmum maneat matrimonium et uxor marito concrescat et sentiat eius fulgorem stabileque maneat matrimonium ex huiusmodi superventu minime deminutum. <a 531 vel 532 >
CJ.5.4.28.3: Imperator Justinianus
Simili modo si privati hominis filia ad liberti veniat conubium et postea pater mulieris ad senatoris dignitatem fuerit elatus, taceat papiae legis crudelissima sanctio et neque per hunc modum dissolvatur matrimonium inter facti senatoris filiam et libertum, ne soceri prosperitas sine genero inveniatur. <a 531 vel 532 >
CJ.5.4.28.4: Imperator Justinianus
Melius est enim legis papiae severitatem in utroque casu compescere, quam eam sequendo hominum matrimonia dispergere non ex vitio mulieris et mariti, sed ex prospera alterutrius partis fortuna: cum enim ex una radice vitium nascitur, consequens est, ut una lege tollatur. <a 531 vel 532 >