Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.5.11.0. De dotis promissione vel nuda pollicitatione.
CJ.5.11.1: Imperator Alexander Severus
Frustra existimas actionem tibi competere, quasi promissa dos tibi nec praestita sit, cum neque species ulla nec quantitas promissa sit, sed hactenus nuptiali instrumento adscriptum, quod ea quae nubebat dotem dare promiserit. * alex. a. claudio. * <a 231 pp.K.Aug. pompeiano et peligno conss.>
CJ.5.11.2: Imperator Gordianus
Si pro dote promissa usuras dare socer tuus spopondit, id quod deberi ostenderis competens iudex solvi tibi praecipiet. * gord. a. herodoto. * <a 238 pp. xii k. sept. pio et pontiano conss.>
CJ.5.11.3: Imperator Gordianus
Si, cum ea quae tibi matrimonio copulata est nuberet, is cuius meministi dotem tibi non addita quantitate, sed quodcumque arbitratus fuisset pro ea daturum se rite promisit et interpositae stipulationis fidem non exhibet, competentibus actionibus usus ad repromissi emolumentum iure iudiciorum perveniens: videtur enim boni viri arbitrium stipulationi insertum esse. * gord. a.Claudio. * <a 240 pp.K.Ian.Sabino et venusto conss.>
CJ.5.11.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si voluntate dotantis in dotali instrumento plura tibi tradita scripsisti quam suscepisti, intellegis de his quae desunt petendis pactum esse consecutum. * diocl. et maxim. aa. et cc. rufo. * <a 293 s.Non.April.Aa.Conss.>
CJ.5.11.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si pro te pater marito tuo stipulanti promisit dotem, non tibi, sed marito contra successores soceri competit actio. * diocl. et maxim. aa.Et cc.Dasumianae. * <a 293 d.Viii k.Dec.Aa.Conss.>
CJ.5.11.6: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Ad exactionem dotis, quam semel praestari placuit, qualiacumque sufficere verba censemus, sive scripta fuerint, sive non, etiamsi stipulatio in pollicitatione rerum dotalium minime fuerit subsecuta. * theodos. et valentin. aa. hierio pp. * <a 428 d. x k.Mart. constantinopoli felice et tauro conss.>
CJ.5.11.7pr.: Imperator Justinianus
Si pater dotem pro filia simpliciter dederit vel pro filio ante nuptias donationem fecerit, habeat autem filius vel in potestate constitutus vel forte emancipatus res maternas vel ex alio modo tales, quae adquisitionem effugiunt, quarum usus fructus solus apud patrem remanet, vel quocumque modo poterat quasdam actionem contra patrem habere, dubitabatur apud veteres, utrumne videatur pater ex ipso debito dotis vel ante nuptias donationis fecisse promissionem vel dationem, ut sese ab huiusmodi nexu liberet, an debitum quidem remanet in sua natura, liberalitas autem paterna dotem vel ante nuptias donationem dare suggessit. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d.K. nov. post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.5.11.7.1: Imperator Justinianus
Et in tali dubitatione multa pars legislatorum sese divisit, alio etiam incremento huiusmodi quaestioni addito, si forte dixerit in instrumento dotali ex rebus paternis et maternis dotem vel ante nuptias donationem dare, utrum pro dimidia parte videtur datio vel promissio facta esse, an pro rata portione utriusque substantiae. <a 531 d.K. nov. post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.5.11.7.2: Imperator Justinianus
Utramque igitur dubitationem certo fini tradentes sancimus, si quidem nihil addendum existimaverit, sed simpliciter dotem vel ante nuptias donationem dederit vel promiserit, ex sua liberalitate hoc fecisse intellegi, debito in sua figura remanente. neque enim leges incognitae sunt, quibus cautum est omnimodo paternum esse officium dotes vel ante nuptias donationes pro sua dare progenie. <a 531 d.K. nov. post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.5.11.7.3: Imperator Justinianus
Et liberalitas itaque talis maneat vera et inrevocabilis et puro nomine liberalitas, et debitum suam sequatur fortunam. <a 531 d.K. nov. post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.5.11.7.4: Imperator Justinianus
Ubi autem ex rebus tam suis quam maternis vel aliis quae non adquiruntur vel ex suis debitis dixerit fecisse huiusmodi liberalitates, tunc si quidem penitus inopia tentus est, ex illis videri rebus dotem vel ante nuptias donationem esse datam, quae ad filios vel filias pertinent. <a 531 d.K. nov. post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.5.11.7.5: Imperator Justinianus
Si vero et ipse substantiam idoneam possidet, et in hoc casu de suo patrimonio dotem vel ante nuptias donationem dedisse intellegatur. poterat enim secundum suas vires dotem pro filia vel ante nuptias donationem pro filio dare et consentire filiis suis, quando voluerint partem vel forte totam suam substantiam quam habent paternae liberalitati pro dote et ante nuptias donatione adgregare, ut re vera appareat, quid ipse vult dare et quid de substantia filiorum proficiscitur , ne, dum effuso sermone sese iactet, in promptum incidat sui periculum. <a 531 d.K. nov. post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>