Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Codex

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CJ.5.12.0. De iure dotium.

CJ.5.12.1pr.: Imperatores Severus, Antoninus

Evicta re, quae fuerat in dotem data, si pollicitatio vel promissio fuerit interposita, gener contra socerum vel mulierem seu heredes eorum condictione vel ex stipulatione agere potest. * sev. et ant. aa. nicephoro. * <a 201 pp.K.Aug. muciano et fabiano conss.>

CJ.5.12.1.1: Imperatores Severus, Antoninus

Sin autem nulla pollicitatio vel promissio intercesserit, post evictionem eius, si quidem res aestimata fuerit, ex empto competit actio. <a 201 pp.K.Aug. muciano et fabiano conss.>

CJ.5.12.1.2: Imperatores Severus, Antoninus

Sin vero hoc non factum est, si quidem bona fide eadem res in dotem data est, nulla marito competit actio: dolo autem dantis interposito de dolo actio adversus eum locum habebit, nisi a muliere dolus interpositus sit: tunc enim, ne famosa actio adversus eam detur, in factum actio competit. <a 201 pp.K.Aug. muciano et fabiano conss.>

CJ.5.12.2pr.: Imperator Antoninus

Si stipulatio de restituenda portione dotis datae subiecta est condicioque eius extitit, habet ex ea actionem, in cuius personam utiliter concepta commissaque est. * ant. a. alcibiadi. * <a 213 pp.D.Iii k. aug. antonino a.Iiii et balbino conss.>

CJ.5.12.2.1: Imperator Antoninus

Secundum quod si polla soror tua de restituenda sibi parte dotis habet actionem eo, quod mater vestra donandi animo passa est partem dimidiam dotis post obitum matris filiam stipulari, metuere non debet doli exceptionem, quod matri suae quae pactum interposuit heres ex minore quam dimidia portione extitit, nisi liquido probatum fuerit matrem eius mutasse dotis pacti voluntatem contentamque esse voluisse filiam suam pro portione hereditatis praelegationibus maritumque suum exactione liberari voluisse. <a 213 pp.D.Iii k. aug. antonino a.Iiii et balbino conss.>

CJ.5.12.3: Imperator Alexander Severus

Etsi dotis exactio defuncta in matrimonio filia potuisset ad patrem pertinere, dotalibus tamen servis maritus testamento directam et fideicommissariam libertatem iure dedit et praestita revocari non debuit, cum et inter vivos manumittendi mancipia dotalia constante matrimonio liberam maritus habet facultatem. * alex. a. euphemo. * <a 222 pp.Vi id. dec. antonino et alexandro conss.>

CJ.5.12.4: Imperator Alexander Severus

Nulla lege prohibitum est universa bona in dotem marito feminam dare. * alex. a. valenti. * <a 223 pp. iiii id. iul. maximo ii et aeliano conss.>

CJ.5.12.5: Imperator Alexander Severus

Quotiens res aestimatae in dotem dantur, maritus dominium consecutus summae velut pretii debitor efficitur. si itaque non convenit, ut soluto matrimonio res restituerentur et iure aestimatae sunt, retinebit eas, si pecuniam tibi offerat. * alex. a. statiae. * <a 226 d.Iii id.April.Alexandro a. ii et Marcello conss.>

CJ.5.12.6: Imperator Alexander Severus

Avia tua eorum, quae pro filia tua in dotem dedit, etsi verborum obligatio non intercessit, actionem ex fide conventionis ad te, si heres extitisti, transmittere potuit. nec enim eadem causa est patris et matris paciscentium, quippe matris pactum actionem praescriptis verbis constituit, patris dotis actionem profecticiae nomine competentem conventione simplici minime creditur innovare. * alex. a. sulpicio. * <a 236 d.Iii id febr.Maximino a. et africano conss.>

CJ.5.12.7: Imperator Gordianus

Cum a socero tuo pro uxore dos tibi daretur, si ea in stipulationem deducta non est sub tempore dationis, sed postea, socer tuus tecum paciscendo, si id non ex voluntate filiae suae fecit, condicionem eius laedere non potuit. quandoque enim sola de dote experiens id pactum non debere ad sui dispendium operari de iure defenditur. * gord. a. marco. * <a 238 pp. d. k. octobribus pio et pontiano conss.>

CJ.5.12.8: Imperator Gordianus

Etiamsi non dotem reddi sibi mater, sed ea, quae in dotem data sunt, ut eam sequerentur vel ad se pertineant in matrimonio defuncta filia, stipulata sit, durante matrimonio filia decedente actionem ex stipulatu videri quaesitam aequissimum esse iudicamus. cui consequens est, ut etiam id, quod additamenti causa in dotem datum est, eadem actione repetatur. * gord. a. agrippinae. * <a 240 pp.K.Febr. sabino et venusto conss.>

CJ.5.12.9: Imperator dec.

Dotis tuae potiorem causam magis esse convenit quam rei publicae, cui postea idem maritus obnoxius factus est. * dec. a. et dec. c. urbicanae. * <a 250 pp. vi id iun. decio a. et grato conss.>

CJ.5.12.10: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Cum dotem te aestimatam accepisse profitearis, apparet iure communi per pactum quod doti insertum est formato contractu ex empto actionem esse. quis enim dubitet aestimationem a te mulieri deberi, cum periculo tuo res deteriores fiant vel augmenta lucro tuo recipiantur? * diocl. et maxim. aa. ingenuo. * <a 286 pp. xii k.Mai. maximo ii et aquilino conss.>

CJ.5.12.11: Imperatores Diocletianus, Maximianus

De his, quae in dotem data ac direpta commemoras, mariti tui esse actionem nulla est dubitatio. * diocl. et maxim. aa. et cc. severae. * <a 293 d. x k. mai heracliae aa. conss.>

CJ.5.12.12: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Ex pecunia dotali fundus a marito tuo comparatus non tibi quaeritur, cum neque maritus uxori actionem empti possit adquirere ac dotis tantum actio tibi competat. unde aditus praeses provinciae, si non te transegisse reppererit, sed ex maiore dote partem consecutam, residuum restitui providebit. * diocl. et maxim. aa. et cc. rufinae. * <a 293 d. viii k. mai heracliae aa. conss.>

CJ.5.12.13: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si a matre vestra superstite aliquid ad vos pertinens in dotem scienti vitrico vestro datum est, intellegis nullam firmitatem iuris dationem habere, si neque pollicitatio neque stipulatio intercessit. * diocl. et maxim. aa. et cc. catulae. * <a 293 d. prid.K.Mai. heracliae aa. conss.>

CJ.5.12.14: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Mater pro filia dotem dare non cogitur nisi ex magna et probabili vel lege specialiter expressa causa: pater autem de bonis uxoris suae invitae nullam dandi habet facultatem. * diocl. et maxim. aa. et cc. basilissae. * <a 293 s.D.Iiii non.Nov.Philippopoli aa. conss.>

CJ.5.12.15: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Cum citra fidem etiam instrumentorum datam dotem aliunde probanti post divortium quondam uxoris secundum bonam fidem restitui debere constet, amissis etiam instrumentis sine dubio cetera probationum indicia iure prodita non habentur irrita. * diocl. et maxim. aa. et cc. ulpianae. * <a 293 d.Viii k. aug.Sirmi aa. conss.>

CJ.5.12.16: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Ante divisionem soror tua intestato patri etiam ipsa succedens pro indiviso portionem fundi communis in dotem dare non prohibetur. * diocl. et maxim. aa. et cc. aemiliano. * <a 294 d. non. iul. sirmi cc. conss.>

CJ.5.12.17: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Res, quarum usu fructu sibi deducto socrus in dotem dedit, venumdando auferre tibi nihil potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. sabiniano. * <a 294 d. nonis iul. sirmi cc. conss.>

CJ.5.12.18: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si socrus tua fundum deducto usu fructu uxori tuae donavit tibique in dotem uxor quidem proprietatem, socrus autem usum fructum dedit, uxore tua rebus humanis in matrimonio exempta fundum apud te remansisse secundum placiti inter vos fidem non ambigitur. nam si acceptura certum quid annuum filiae suae usum fructum locavit, mortua conductrice usus fructus extingui minime potuit. * diocl. et maxim. aa. et cc. menestrato. * <a 294 d. xiiii k.Ian.Sirmi cc. conss.>

CJ.5.12.19pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Cum patrem pro filia dotem tibi dantem, si post suam mortem in matrimonio constituta rebus humanis eadem eximatur, partem dimidiam dotis ammiae reddi pactum proponas, post vero testamento facto cum aliis etiam ammiam heredem scripsisse nec ammiam quicquam ex stipulatu petere velle sanxisse, si quidem hanc sibi reddi secundum fidem pacti stipulatam ammiam non probetur, ex alieno pacto nec prorsus ei ulla competit actio. * diocl. et maxim. aa. et cc. achilli. * <a 294 d. xiii k. febr. sirmi cc. conss.>

CJ.5.12.19.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si vero ex verborum conceptione sibi quaesivit obligationem ac tibi testatorem prospexisse probetur, contra eam ex stipulatu post eventum condicionis petentem, quatenus accepit ex defuncti voluntate quae fuit stipulata, exceptione ( salva falcidia) uti potes. <a 294 d. xiii k. febr. sirmi cc. conss.>

CJ.5.12.20: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Pro oneribus matrimonii mariti lucro fructus dotis totius esse, quos ipse cepit, vel, si uxori capere donationis causa permisit, eum in quantum locupletior facta est posse agere manifestissimi iuris est. * diocl. et maxim. aa. et cc. tiberio. * <a 294 d.V k.Sirmimai. cc. conss.>

CJ.5.12.21: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si inter virum et uxorem pactum sit interpositum, ut, si matrimonium intra quinquennii forte tempora quoquo modo esset dissolutum, species aestimatae doti datae pretiis quibus aestimatae sunt redderentur, manifestum est non pretia specierum dari, sed ipsas species debere restitui, cum in placido specierum reddendarum idcirco pretiorum nomen videatur adnexum, ne, si species aliqua deminuta fuisset aut perdita, alio pretio quam quo taxata fuerat posceretur. * diocl. et maxim. aa. et cc. ad geminum. * <a 294 d.Non.Aug.Agrippinae cc.Conss.>

CJ.5.12.22: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Rem, quam pater in dotem genero pro filia dedit nec recepit, alienare non potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. polybianae. * <a 294 d.V k.Oct.Isdem cc.Conss.>

CJ.5.12.23: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si praedium uxor tua dotale venumdedit, sponte nec ne contractum habuerit, nihil interest, cum rei tibi quaesitae dominium auferre nolenti minime potuerit. * diocl. et maxim. aa. et cc. diogeni. * <a 294 d. v k. oct.Viminaci cc. conss.>

CJ.5.12.24: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si dotem marito libertae vestrae dedistis nec eam reddi soluto matrimonio vobis in continenti pacto vel stipulatione prospexistis, hanc culpa uxoris dissoluto matrimonio penes maritum remansisse constitit, licet eam ingratam circa vos fuisse ostenderitis. * diocl. et maxim. aa. et cc. aurelio et lysimacho. * <a 294 d.Vi k.Nov.Antiochiae cc.Cc. conss.>

CJ.5.12.25: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si mulier dotem a viro dari stipuletur, ut de ea testari possit, cum ordinationis testamenti cogitatio mortis antecedens tempus significat nec condicionem, sed causam continet, intestata quoque muliere defuncta stipulationem committi proficiet. * diocl. et maxim. aa. et cc. eutychiano. * <a 294 d. iii id. nov. antiochiae cc. cc. conss.>

CJ.5.12.26: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si genero dotem dando pro filia pater communis eam reddi tibi extraneo constituto stipulatus est, nec sibi cessante voluntate nec tibi prohibente iure quaerere potuit actionem. * diocl. et maxim. aa. et cc. demostheni. * <a 294 d. vi k. ian ipsis cc. conss.>

CJ.5.12.27: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Licet dos iure penes maritum remanserit, pro rebus tamen hereditariis successores, non maritus quondam, sollemnibus pensitationibus parere debent. * diocl. et maxim. aa. et cc. pompeiano. * <a 294 s.Vi k.Ian.Sirmi.C. conss.>

CJ.5.12.28pr.: Imperator Zeno

Mulier in minore aetate constituta dotem marito consentiente generali vel speciali curatore recte dare et exigi potest, licet ipse tempore creationis fideiussorem in minorem quam dos est quantitatem dicitur praestitisse. * zeno a. aeliano pp. * <a 480 d.K.Ian.Basilio cons.>

CJ.5.12.28.1: Imperator Zeno

Hoc idem observatur et si minor ante nuptias donationem consentiente, ut dictum est, curatore fecerit. <a 480 d.K.Ian.Basilio cons.>

CJ.5.12.29pr.: Imperator Justinianus

Ubi adhuc matrimonio constituto maritus ad inopiam sit deductus et mulier sibi prospicere velit resque sibi suppositas pro dote et ante nuptias donatione rebusque extra dotem constitutis tenere, non tantum mariti res ei tenenti et super his ad iudicium vocatae exceptionis praesidium ad expellendum ab hypotheca creditorem secundum praestamus, sed etiam si ipsa contra detentatores rerum ad maritum suum pertinentium super isdem hypothecis aliquam actionem secundum legum distinctionem moveat, non obesse ei matrimonium adhuc constitutum sancimus, sed ita eam posse easdem res vindicare vel a creditoribus posterioribus vel ab aliis, qui non potiora iura legibus habere noscuntur, ut potuisset, si matrimonium eo modo esset dissolutum, quo dotis et ante nuptias donationis exactio ei competere poterat: ita tamen, ut eadem mulier nullam habeat licentiam eas res alienandi vivente marito et matrimonio inter eos constituto, sed fructibus earum ad sustentationem tam sui quam mariti filiorumque, si quos habeant, abutatur. * iust. a. menae pp. * <a 528 d. iii id.Dec. dn. iustiniano a. ii cons.>

CJ.5.12.29.1: Imperator Justinianus

Creditoribus scilicet mariti contra eum eiusque res, si quas postea forte adquisierit, integra sua iura habentibus: ipsis etiam marito et uxore post matrimonii dissolutionem super dote et ante nuptias donatione pro dotalium instrumentorum tenore integro suo iure potituris. <a 528 d. iii id.Dec. dn. iustiniano a. ii cons.>

CJ.5.12.30pr.: Imperator Justinianus

In rebus dotalibus sive mobilibus sive immobilibus seu se moventibus, si tamen extant, sive aestimatae sive inaestimatae sint, mulierem in his vindicandis omnem habere post dissolutum matrimonium praerogativam et neminem creditorum mariti , qui anteriores sunt, sibi potiorem causam in his per hypothecam vindicare, cum eaedem res et ab initio uxoris fuerant et naturaliter in eius permanserunt dominio. non enim quod legum subtilitate transitus earum in mariti patrimonium videtur fieri, ideo rei veritas deleta vel confusa est. * iust. a. demostheni pp. * <a 529 recitata septimo in novo consistorio palatii iustiniani. d. iii k. nov. decio vc. cons.>

CJ.5.12.30.1: Imperator Justinianus

Volumus itaque eam in rem actionem quasi in huiusmodi rebus propriis habere et hypothecariam omnibus anteriorem possidere, ut, sive ex naturali iure eiusdem mulieris res esse intellegantur vel secundum legum subtilitatem ad mariti substantiam pervenisse, per utramque viam sive in rem sive hypothecariam ei plenissime consulatur. <a 529 recitata septimo in novo consistorio palatii iustiniani. d. iii k. nov. decio vc. cons.>

CJ.5.12.30.2: Imperator Justinianus

Omnis autem temporalis exceptio, sive per usucapionem inducta sive per decem sive per viginti annorum curricula seu per triginta vel quadraginta annorum metas sive ex alio quocumque tempore maiore vel minore introducta, ea mulieribus ex eo opponatur, ex quo possint actiones movere, id est opulentis quidem maritis constitutis post dissolutum matrimonium, minus autem idoneis ex quo hoc eis infortunium illatum esse claruerit, cum constante etiam matrimonio posse mulieres contra maritorum parum idoneorum bona hypothecas suas exercere iam nostra lege humanitatis intuitu definitum est: ficti divortii falsa simulatione in huiusmodi causa, quam nostra lex amplexa est, stirpitus eruenda. <a 529 recitata septimo in novo consistorio palatii iustiniani. d. iii k. nov. decio vc. cons.>

CJ.5.12.31pr.: Imperator Justinianus

Cum quidam dotes pro mulieribus dabant sive matres sive alii cognati vel extranei, recte quidem eas mariti sine monumentorum observatione suscipiebant: cum autem mulier redhibitionem casus stipulabatur et huiusmodi fortuitus casus evenisset, ipsa mulier utpote a se non facta donatione propter hoc, quod monumenta deerant, necessitatem habebat actiones huiusmodi casus ad eum qui dotem dedit per cessionem transferre vel ipsas res reddere: et ita inveniebatur forsitan post prolixa matrimonii annorum curricula et liberos forte editos infelix mulier indotata. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d.Xii k. april. lampadio et oreste vv.Cc.>

CJ.5.12.31.1: Imperator Justinianus

Sancimus itaque in huiusmodi omnibus casibus nullis monumentis rem indigere, sed in omni persona ratas esse huiusmodi donationes et mulierem dotem suam ipsam habere, cum fortuitus casus hoc lucrum ei addiderit, et firmiter hoc apud eam permanere, nisi ipse, qui ab initio dotem dederit, sibi dari huiusmodi casum stipulatus est: tunc etenim, cum neque ab initio suspicio aliqua liberorum concurrit , sed sibi omnem rem ille qui dotem dedit pepigerit, huiusmodi tractatus habere locum non potest. <a 530 d.Xii k. april. lampadio et oreste vv.Cc.>

CJ.5.12.31.2: Imperator Justinianus

Atqui in aliis omnibus casibus, in quibus ipse non stipulatus est, tristitiae suae mulier hoc proprium habeat solacium per actionem dotis. <a 530 d.Xii k. april. lampadio et oreste vv.Cc.>

CJ.5.12.31.3: Imperator Justinianus

Similique modo si quis extraneorum ( id est qui eum pro quo dat non in potestate habeat) pro alio ante nuptias donationem nupturae dedit mulieri et necessaria monumenta adhibuerit, cum excedat summam legitimam donatio, vel non minor mater familias nuptura sit, non solum ad eam, cui ante nuptias donatio datur, monumenta suam habeant firmitatem, sed etiam ad illum pro quo dedit, ut, si lucrum ei ex dotalibus pactis accesserit, non hoc cedat donatori, sed in suum lucrum hoc maritus convertat firmumque et inrevocabile habeat, nisi donator et hic sibi reddi huiusmodi casum fuerit stipulatus, ne et in praefato casu simile anteriori vitium oriatur. <a 530 d.Xii k. april. lampadio et oreste vv.Cc.>

CJ.5.12.31.4: Imperator Justinianus

Sin autem minor quantitas sit vel ita res gesta sit, ut monumentorum ex omni parte nulla sit utilitas, et tunc donatio ad utramque personam valeat et maritus casum lucretur, nisi et hic donator eum stipulatus sit. <a 530 d.Xii k. april. lampadio et oreste vv.Cc.>

CJ.5.12.31.5: Imperator Justinianus

Praeterea sancimus, si quis in dotem vel praedia vel certum reditum vel aedes vel panes civiles spopondit vel promisit, si ex tempore matrimonii biennium transactum sit, ilico redituum vel pensionum nec non panis civilis quaestum eum praestare, etiamsi non fuerint adhuc res principales traditae: et si tota dos in auro sit, itidem post biennium usuras usque ad tertiam partem centesimae praestari. <a 530 d.Xii k. april. lampadio et oreste vv.Cc.>

CJ.5.12.31.6: Imperator Justinianus

Sin autem aliae res praeter immobiles vel aurum fuerint in dote, sive in argento sive in muliebribus ornamentis sive in veste sive in aliis quibuscumque, si quidem aestimatae fuerint, simili modo post biennium et earum usuras ex tertia parte currere: aestimatione earum, quia et hoc apertius declarare oportet, ea intellegenda, quae pro singulis speciebus facta est vel pro unoquoque genere dotalium specierum, id est pro argento vel pro ornamentis vel pro veste aliisque speciebus, et non esse exspectandam post singulas aestimationes unam coadunationem totius calculi, quod satis scrupulosum et per nimiam subtilitatem perniciosum est. <a 530 d.Xii k. april. lampadio et oreste vv.Cc.>

CJ.5.12.31.7: Imperator Justinianus

Sin autem minime res mobiles fuerint aestimatae, ea post biennium observari, quae leges post litem contestatam pro omnibus huiusmodi rebus definiunt. <a 530 d.Xii k. april. lampadio et oreste vv.Cc.>

CJ.5.12.31.8: Imperator Justinianus

Sin vero res permixtae fuerint et partim in auro partim in aliis rebus mobilibus vel immobilibus, pro iam facta divisione omnia procedere. licentia minime deneganda marito quando voluerit dotem petere, ne is qui debet putet sibi licentiam esse reditus vel pensiones vel usuras vel alias accessiones solventi dotis solutionem protelare: sed sive ante biennium sive postea voluerit dotem pars mariti petere, queat et secundum leges eam exigere. <a 530 d.Xii k. april. lampadio et oreste vv.Cc.>




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License