Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Codex

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CJ.5.14.0. De pactis conventis tam super dote quam super donatione ante nuptias et paraphernis.

CJ.5.14.1: Imperatores Severus, Antoninus

Legem, quam dixisti, cum dotem pro alumna dares, servari oportet, nec obesse tibi debet, quod dici solet ex pacto actionem non nasci: tunc enim hoc dicimus, cum pactum nudum est: alioquin cum pecunia datur et aliquid de reddenda ea convenit, utilis est condictio. * sev. et ant. aa. nicae. * <a 206 pp.Vii k. febr. albino et aemiliano conss.>

CJ.5.14.2: Imperator Antoninus

Fructus praediorum in dotem datorum si secundum pactum sumptibus tuis tuorumque servierunt, repeti non posse ambigere non debes. * ant. a. theodotae. * <a 213 d. xi k. april antonino a. iiii et balbino conss.>

CJ.5.14.3: Imperator Gordianus

Quamvis pater tuus, cum te nuptui collocaret, pactus sit, ut, si maritus tuus superstitibus filiis communibus in matrimonio decessisset, pars dotis liberorum nomine retineatur, eiusmodi tamen conventio, quominus actionem integrae dotis habeas, proficere non potest. * gord. a. torquatae. * <a 239 d. vi id. ian. gordiano a. et aviola conss.>

CJ.5.14.4: Imperator Gordianus

Pactum dotale, quo matrem convenisse cum patre tuo proponis, ut, si in matrimonio decessisset, tibi et fratribus tuis dos restitueretur, si stipulatio ex persona vestra, cum in potestate patris constituti non essetis, legitima minus intercessit, defuncta ea in matrimonio actionem vobis quaerere non potuit. sed si obligatione verborum rite intercedente dotis petitionem habere potuisti, maxime si ad vinculum potestatis patriae non attigeris, petitionem exsequi non prohiberis. * gord. a. agatho. * <a 240 pp.V id. iun. sabino et venusto conss.>

CJ.5.14.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Hereditas extraneis testamento datur. cum igitur adfirmes dotali instrumento pactum interpositum esse vice testamenti, ut post mortem mulieris bona eius ad te pertinerent, quae dotis titulo tibi non sunt obligata, intellegis te nulla actione posse convenire heredes seu successores eius, ut tibi restituantur, quae nullo modo debentur. * diocl. et maxim. aa. claudio. * <a 290 pp. non. febr. ipsis iiii et iii aa. conss.>

CJ.5.14.6: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si convenit, ut in matrimonio uxore defuncta dos penes maritum remaneret, profecticiae dotis repetitionem huiusmodi pactum inhibuisse explorati iuris est, cum deteriorem causam dotis, in quem casum patri soli repetitio competit, pacto posse fieri auctoritate iuris saepissime sit responsum. * diocl. et maxim. aa. et cc. rufo. * <a 293 d. v non. mai. ipsis aa. conss.>

CJ.5.14.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Pater, pro filia dotem datam genero ea prius in matrimonio defuncta nepotibus pactus restitui, licet his actionem quaerere non potuit, tamen utilis eis ex aequitate accommodabitur actio. * diocl. et maxim. aa. et cc. phileto. * <a 294 d. xiiii k. ian. nicomediae cc. conss.>

CJ.5.14.8: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Hac lege decernimus, ut vir in his rebus, quas extra dotem mulier habet, quas graeci parapherna dicunt, nullam uxore prohibente habeat communionem nec aliquam ei necessitatem imponat. quamvis enim bonum erat mulierem, quae se ipsam marito committit, res etiam eiusdem pati arbitrio gubernari, attamen quoniam conditores legum aequitatis convenit esse fautores, nullo modo, ut dictum est, muliere prohibente virum in paraphernis se volumus immiscere. * theodos. et valentin. aa. hormisdae pp. * <a 450 s.D.V id. ian. post consulatum protogenis et asterii.>

CJ.5.14.9pr.: Imperatores Leo, Anthemius

Ex morte cuiuscumque personae sive mariti sive mulieris eandem partem, non pecuniae quantitatem, tam virum ex dote quam mulierem ex ante nuptias donatione lucrari decernimus. * leo et anthem. aa. nicostrato pp. * <a 468 d.Xv k. sept. anthemio a. ii cons.>

CJ.5.14.9.1: Imperatores Leo, Anthemius

Veluti si maritus mille solidorum ante nuptias donationem confecerit, licebit mulieri et minoris et amplioris quantitatis dotem offerre et marito similiter ante nuptias donationem: hoc tamen observandum est, ut quantam partem mulier stipuletur sibi lucro cedere ex ante nuptias donatione, si priorem maritum mori contigerit, tantam et maritus ex dote partem, non pecuniae quantitatem, stipuletur sibi, si constante matrimonio prior mulier in fata collapsa fuerit. <a 468 d.Xv k. sept. anthemio a. ii cons.>

CJ.5.14.9.2: Imperatores Leo, Anthemius

Et si pactum contra vetitum fuerit subsecutum, infirmum atque invalidum hoc esse , ut nulla ex eo procedere possit exactio, praecipimus. <a 468 d.Xv k. sept. anthemio a. ii cons.>

CJ.5.14.9.3: Imperatores Leo, Anthemius

Eadem custodiri censemus, sive pater pro filio sive mater sive ipse ducturus uxorem sui iuris constitutus sive quilibet alius pro eo ante nuptias donationem nupturae dederit. <a 468 d.Xv k. sept. anthemio a. ii cons.>

CJ.5.14.9.4: Imperatores Leo, Anthemius

Simili quoque modo, sive pater pro filia sive mater sive ipsa pro se, sui iuris videlicet constituta, sive quilibet alius pro ea uxorem ducturo dotem dederit seu promiserit, quoniam et alio pro ea offerente dotem ipsa eam pro se videtur offerre. <a 468 d.Xv k. sept. anthemio a. ii cons.>

CJ.5.14.9.5: Imperatores Leo, Anthemius

Quod adeo verum est, ut et ipsa ab alio pro se oblatam dotem in lucrum suum reposcat, nisi forte is qui eam obtulit statim ( id est tempore oblationis seu promissionis) stipulatus vel pactus sit, ut sibi dos praedicta reddatur. <a 468 d.Xv k. sept. anthemio a. ii cons.>

CJ.5.14.10: Imperator Justinianus

Lege leonis divae memoriae pacta lucrorum dotis et ante nuptias donationis paria esse sanciente nec adiciente, quid fieri oporteat, si hoc minime observatum sit , nos omnia clara esse cupientes praecipimus disparibus eis factis maiorem lucri partem ad minorem deduci, ut eo modo uterque minorem partem lucretur. * iust. a. menae pp. * <a 529 d. viii id april. constintinopoli decio vc.Cons.>

CJ.5.14.11pr.: Imperator Justinianus

Si mulier marito suo nomina ( id est feneraticias cautiones) quae extra dotem sunt dederit, ut loco paraphernarum apud maritum maneant, et hoc dotali instrumento fuerit adscriptum, utrumne habeat aliquas ex his actiones maritus sive directas sive utiles, an penes uxorem omnes remaneant, et in quem eventum dandae sint marito actiones, quaerebatur. * iust. a. iohanni pp. * <a 530 d. k. nov. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.5.14.11.1: Imperator Justinianus

Sancimus itaque, si quid tale evenerit, actiones quidem omnimodo apud uxorem manere, licentiam autem marito dari easdem actiones movere apud competentes iudices nulla ratihabitione ab eo exigenda, et usuras quidem eorum circa se et uxorem expendere, pecunias autem sortis quas exegerit servare mulieri vel in causas, ad quas ipsa voluerit, distribuere. <a 530 d. k. nov. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.5.14.11.2: Imperator Justinianus

Et si quidem in dotali instrumento hypothecae pro his nominatum a marito scriptae sunt, his esse mulierem ad cautelam suam contentam. sin autem minime hoc scriptum inveniatur, ex praesenti nostra lege habeat hypothecam contra res mariti, ex quo pecunias ille exegit. <a 530 d. k. nov. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.5.14.11.3: Imperator Justinianus

Antea enim habeat ipsa mulier facultatem, si voluerit, sive per maritum sive per alias personas easdem movere actiones et suas pecunias percipere et ipsas cautiones a marito recipere, securitate ei competente facienda. <a 530 d. k. nov. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.5.14.11.4: Imperator Justinianus

Dum autem apud maritum remanent eaedem cautiones, et dolum et diligentiam maritus circa eas praestare debet, qualem circa suas res habere invenitur ne ex eius malignitate vel desidia aliqua mulieri accedat iactura. quod si evenerit, ipse eandem de proprio resarcire compelletur. <a 530 d. k. nov. lampadio et oreste vv. cc. conss.>




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License