Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.5.16.0. De donationibus inter virum et uxorem et a parentibus in liberos factis et de ratihabitione.
CJ.5.16.1: Imperator Antoninus
Bona quondam mariti tui fiscus si nemine ei successore exsistente ut vacantia occupavit, donationes ab eo factae, si usque ad finem vitae in eadem voluntate permansit, revocari non possunt. * ant. a. tryphenae. * <a 212 pp. iii id. ian. duobus aspris conss.>
CJ.5.16.2: Imperator Antoninus
Si ancillam nummis tuis comparatam esse praesidi provinciae probaveris donationisque causa focariae tuae nomine instrumentum emptionis esse conscriptum, eam tibi restitui iubebit. nam licet cessante iure matrimonii donatio perfici potuerit, milites tamen meos a focariis suis hac ratione fictisque adultationibus spoliari nolo. * ant. a. marco mil. * <a 213 pp.Xii k. mart. antonino a.Iiii et balbino conss.>
CJ.5.16.3pr.: Imperator Antoninus
Donatio mancipiorum aliarumque rerum, quas tibi ab uxore tua donatas dicis, si modo suae potestatis, cum donaret, fuit vel patris voluntate id fecit et in eadem voluntate donationis usque ad ultimum diem vitae perseveravit, ex mea et divi severi patris mei constitutione firmata est. * ant. a. epicteto. * <a 213 pp. iiii non. mart. antonino a. iiii et balbino conss.>
CJ.5.16.3.1: Imperator Antoninus
Sin autem post mortem filiae facta est donatio a quondam socero tuo, etiam inter vivos ea perfici potuit. <a 213 pp. iiii non. mart. antonino a. iiii et balbino conss.>
CJ.5.16.4: Imperator Alexander Severus
Nec inter eas quidem personas, quarum iuri subiecti sunt vir et uxor quive in eorum potestate sunt, donationes iure civili fieri possunt. * alex. a. claudiano. * <a pp. xvii k. oct.>
CJ.5.16.5: Imperator Alexander Severus
Si, ut proponis, pater tuus, in cuius potestate fuisti, marito tuo genero suo instrumentum debitoris donationis causa dedit isque matrimonio durante vita functus est ac postea a marito divortisti, quod gestum est non valet. * alex. a. quintillae. * <a 227 pp.Id.Febr.Albino et maximo conss.>
CJ.5.16.6pr.: Imperator Alexander Severus
Etiamsi uxoris tuae nomine res quae tui iuris fuerunt depositae sunt, causa proprietatis ea ratione mutari non potuit, etsi donasse te uxori res tuas ex hoc quis intellegat, cum donatio in matrimonio facta prius mortua ea quae liberalitatem excepit irrita sit. * alex. a. nepotiano. * <a 229 pp.Non.Dec.Alexandro a. iii et dione conss.>
CJ.5.16.6.1: Imperator Alexander Severus
Nec est ignotum, quod, cum probari non possit, unde uxor matrimonii tempore honeste quaesierit, de mariti bonis eam habuisse veteres iuris auctores merito credidissent. <a 229 pp.Non.Dec.Alexandro a. iii et dione conss.>
CJ.5.16.7: Imperator Alexander Severus
Si ex voluntate patris tui filio tutoris nupta es, collata in maritum donatio ipso iure irrita est. sed si matrimonium iure non valuit, licet ipso iure donatio tenuerit, quia tamen indigna persona eius fuit, qui nec maritus potest dici, utiles actiones super revocandis his tibi competunt. * alex. a. theodotae. * <a 232 pp.K.Oct.Lupo et maximo conss.>
CJ.5.16.8: Imperator Alexander Severus
Si fructus eorum praediorum, quae in dotem accepisse te dicis, matrimonii tempore uxorem tuam percipere passus es eosque uxor tua absumpsit, restitui tibi post divortium oportere nulla ratione contendis. sin autem ab his locupletior facta est, in tantum potest conveniri. * alex. a. leoni. * <a 233 pp.V k. oct. maximo et paterno conss.>
CJ.5.16.9: Imperator Gordianus
Etsi de tua pecunia mancipia uxori tuae comparata sunt, tamen, si ei sunt tradita, eorum dominium non ad te, sed ad eam pertinet, pecuniae autem tantummodo repetitionem habes, sive negotium eius gerens numerationem fecisti sive in eam donationem conferens quantitatem pretii largitus es: etenim vel in solidum vel quatenus locupletior facta est actione cum ea competenti poteris experiri. * gord. a. origeni. * <a 238 pp.Vii k. oct.Pio et pontiano conss.>
CJ.5.16.10: Imperator Gordianus
Si maritus quondam uxoris tuae, cum sui iuris esset, in eam praedia vel cetera donationis titulo contulit et in ea voluntate usque ad mortem suam perseveravit, ex oratione divi severi confirmata est donatio: ac si eas res pater defuncti iniuriose abstulit, per praesidem provinciae eas restituere cogetur. nec enim, quasi maleficiis eius sit maritus extinctus, crimen intendens sub praetextu accusationis quae donata sunt auferre debuit, cum causa liberalitatis a criminatione separata sit. * gord. a. veriano. * <a 239 pp.Iii k. april. gordiano a.Et aviola conss.>
CJ.5.16.11: Imperator Gordianus
Sicut cessat petitio quantitatis, quam de suo maritus uxori in menses singulos vel annos singulos proprii usus eius gratia promittit, ita ex ea causa nummi soluti erogatique non dari repetitionem manifestum est. * gord. a. maximo. * <a 241 pp.V k. iul.Gordiano a.Ii et pompeiano conss.>
CJ.5.16.12: Imperator Gordianus
Si maritus tuus creditores sortitus post factam in te donationem fundum, quem ex donatione iuri tuo vindicas, isdem specialiter obligavit, eandem obligationem defensionis tuae firmitatem inrumpere intellegere debes, cum sit manifestum non solum ex huiusmodi obligatione, sed etiam ex donatione vel venditione vel alio quolibet modo rebus alienatis revocatam esse a viro in mulierem factam donationem. * gord. a. secundinae. * <a 243 pp.Vi k. febr. arriano et papo conss.>
CJ.5.16.13pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si quidem ante donationem possessionis in te iure, ut dicis, a marito collatam praedium ab eodem creditori obligatum fuit, alienationem eius salvo iure debiti ( si tamen iuris ratio actionem eius non excludit) factam esse dubium non est. * diocl. et maxim. aa. rufinae. * <a 286 pp.Xii k. iul. maximo ii et aquilino conss.>
CJ.5.16.13.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Quod si donatione iure celebrata eo, quod vel ante nuptias facta est vel in isdem casibus, in quibus etiam constante matrimonio donatio procedere potest, obligatio insecuta est, factum mariti, quem diem suum obisse memorasti, iuri tuo officere non posse certum est. <a 286 pp.Xii k. iul. maximo ii et aquilino conss.>
CJ.5.16.14pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Ex verbis, quae in postremis iudiciis inseruntur, licet ad fideicommissum vel legatum utilia sunt, non omnimodo legati vel fideicommissi persecutio datur, sed ita demum, si relinquendi studio huiusmodi verba fuerint adscripta. unde te voluntatis, non iuris quaestionem in preces tuas contulisse palam est. * diocl. et maxim. aa.Octavianae. * <a 290 pp. iii non. oct. ipsis aa. conss.>
CJ.5.16.14.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum igitur lecto testamento animadvertimus maritum tuum ex praecedente donatione dominium tibi conservasse securitatique tuae ad obtinendam proprietatem cavisse , inditorum verborum conceptio non fideicommissum relictum ostendit, sed ex senatus consulti auctoritate liberalitatem mariti tui, cui custodiendae etiam moriens prospexit, quatenus firmare potuit dominium, mortis tempore tibi esse addictam. <a 290 pp. iii non. oct. ipsis aa. conss.>
CJ.5.16.15pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si non verum contractum pater vester gessit, sed sub specie venditionis donationem possessionis in matrem vestram contulit, nec ex bonis, quae in persona patris vestri permansisse videbantur, ob primipilum indemnitati fiscali satisfieri potuit, licet in eadem donandi voluntate perseverasse eum probari potest, ex eadem possessione ad supplendam pecuniam, quae ex bonis ab eo relictis colligi nequivit, conferendum est. * diocl. et maxim. aa. iustiniano et aliis. * <a 291 pp.Iiii k. febr. tiberiano et dione conss.>
CJ.5.16.15.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Quod si liberalitatis tenorem mutata voluntate pater tuus interrupit, in hereditate eius dominium resedisse nulla dubitatio est. <a 291 pp.Iiii k. febr. tiberiano et dione conss.>
CJ.5.16.16: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si filii tui emancipati matris hereditatem sibi adquisierunt, proba apud praesidem provinciae non donandi animo te nomine uxoris tuae praedia comparasse, sed nominis dumtaxat eius titulo usum per possessionem rerum a venditoribus tibi traditarum dominum esse effectum, ut comprehensa filiorum tuorum iniuria proprietatis ius incolume perseveret. nam si largiendi propositio id te fecisse constiterit, pecuniae tibi persecutio competit. * diocl. et maxim. aa. theodoro. * <a 291 pp. vi id. mart. tiberiano et dione conss. >
CJ.5.16.17: Imperatores Diocletianus, Maximianus
De his, quae extra dotem in domum illata a marito erogata commemoras, si quidem te donante consumpta sunt, intellegis adversus heredes non nisi in quantum locupletior fuit habere te actionem: si vero contra voluntatem tuam, omnia tibi restitui oportere. * diocl. et maxim. aa. et cc. capitolinae. * <a 293 sub die viii k.Mai. heracliae aa. conss.>
CJ.5.16.18: Imperatores Diocletianus, Maximianus
A marito in uxorem donatione collata matrimonii tempore nec initio dominium transferri potest nec post, si divortium intercesserit vel prior persona quae liberalitatem accepit rebus humanis fuerit exempta vel ab eo qui donavit fuerit revocata, potest convalescere. * diocl. et maxim. aa. et cc. maternae. * <a 293 sub die iiii k. iul. serdicae aa. conss.>
CJ.5.16.19: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si constante matrimonio tibi mater domum tradidit, hanc in tuis fecit bonis. * diocl. et maxim. aa. et cc. dionysiae. * <a 294 d.Id.Iul.Philippopoli cc. conss.>
CJ.5.16.20: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Creditor debito soluto de pignore liberato nihil ad uxorem debitoris quondam transferre potuit. sed nec consensus eiusdem debitoris per eum qui creditor fuit accedens imaginariae factae venditioni ad dominium transferendum prodesse quicquam potuit, cum tam ea quae simulatae aguntur, quam quae in uxorem a marito donationis causa tempore matrimonii procedunt, propter iuris civilis interdictum ( cum proponas uxorem superstite marito rebus humanis exemptam) pro infectis habeantur. * diocl. et maxim. aa. et cc. claudiae. * <a 294 d.V id. aug. viminaci cc. conss.>
CJ.5.16.21: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si propriis habitis contractibus quam acceperas mutuam pecuniam pro marito donationis causa erogasti, cum nec ad dignitatem profuerit nec locupletior sit factus, intellegis nullam tibi contra eum competere actionem. * diocl. et maxim. aa. et cc. cacaliae. * <a 294 d.Iii id. aug. viminaci cc. conss.>
CJ.5.16.22: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Maritus manumissionis causa servum mulieri constante matrimonio donare potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. arsinoae. * <a 294 s.K.Aug.Sirmi cc. conss.>
CJ.5.16.23: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si te in vacuam possessionem praedii socrus tua titulo donationis ante matrimonium vel post induxit, ad rescindendam donationem paenitentia nihil proficit. * diocl. et maxim. aa. et cc. caecilianae. * <a 294 s.K.Nov.Brundisii cc. conss.>
CJ.5.16.24pr.: Imperator Constantinus
Res uxoris, quae vel successione qualibet vel emptione vel etiam largitione viri in eam ante reatum iure pervenerant, damnato ac mortuo ex poena marito vel in servilem condicionem ex poenae qualitate deducto, illibatas esse praecipio nec alieni criminis infortunio stringi uxorem, cum paternis maternisve ac propriis frui eam integro legum statu religiosum sit. * const. a. petronio probiano. * <a 321 d.Iii k. mart. serdicae crispo ii et constantino ii cc. conss.>
CJ.5.16.24.1: Imperator Constantinus
Et donatio maritalis ante tempus criminis ac reatus collata in uxorem, quia pudicitiae praemio cessit, observanda est, tamquam si maritum eius natura, non poena subduxerit. <a 321 d.Iii k. mart. serdicae crispo ii et constantino ii cc. conss.>
CJ.5.16.24.2: Imperator Constantinus
Sin autem aqua et igni interdictum erit vel deportatio illata, non tamen mors ex poena subsecuta, donationes a viro in uxorem collatae adhuc in pendenti maneant , quia nec matrimonium huiusmodi casibus dissolvitur, ita ut, si usque ad vitae suae tempus maritus eas non revocaverit, ex morte eius confirmentur: fisco nostro ad easdem res nullam in posterum communionem habituro. <a 321 d.Iii k. mart. serdicae crispo ii et constantino ii cc. conss.>
CJ.5.16.25pr.: Imperator Justinianus
Donationes, quae parentes in liberos cuiuscumque sexus in potestate constitutos conferunt vel uxor in suum maritum vel maritus in suam uxorem vel alteruter eorum in aliam personam, cui constante matrimonio donare non licet, vel ipsae aliae personae in eam cui donare non poterant, ita firmas esse per silentium donatoris vel donatricis sancimus, si usque ad quantitatem legitimam vel eam excedentes actis fuerint intimatae. nam amplioris quantitatis donationem minime intimatam nec per silentium eius qui donavit confirmari concedimus. * iust. a. menae pp. * <a 528 d.Iii id.Dec.Dn.Iustiniano a. ii cons.>
CJ.5.16.25.1: Imperator Justinianus
Sin vero specialiter eas in suprema voluntate donator vel donatrix confirmaverit , sine ulla distinctione ratae habebuntur, ita tamen ut, si quidem ultra lege finitam quantitatem expositae minime actis intimatae fuerint, specialis earum confirmatio ex eo tempore vim habeat, ex quo eaedem donationes confirmatae sunt. <a 528 d.Iii id.Dec.Dn.Iustiniano a. ii cons.>
CJ.5.16.25.2: Imperator Justinianus
Sin vero vel non amplior sit donatio vel, cum amplior esset, in actis insinuata sit, tunc et silentium donatoris vel donatricis et specialis confirmatio ad illud tempus referatur, quo donatio conscripta sit: sicut et alias ratihabitiones negotiorum ad illa reduci tempora oportet, in quibus contracta sunt. nec in ceterum subtilem divisionem facti vel iuris introduci posse. <a 528 d.Iii id.Dec.Dn.Iustiniano a. ii cons.>
CJ.5.16.26: Imperator Justinianus
Donationes, quas divinus imperator in piissimam reginam suam coniugem vel illa in serenissimum maritum contulerit, ilico valere sancimus et plenissimam habere firmitatem, utpote imperialibus contractibus legis vicem obtinentibus minimemque opitulatione quadam extrinsecus egentibus. * iust. a. menae pp. * <a 529 d. viii id.April.Constantinopoli decio vc.Cons.>
CJ.5.16.27pr.: Imperator Justinianus
Si unus ex his, qui matrimonio fuerant copulati, in alium donatione facta ab hostibus captus est et in servitutem deductus et postea ibi morte peremptus, quaerebatur, an huiusmodi liberalitas, quam antea fecit, ex hoc roborari videtur an vacillare: et iterum si donator quidem in civitate romana constitutus decesserit , mortis autem eius tempore is qui donationem accepit in captivitate degebat et postea reversus est, an videtur et tunc donatio rata haberi. * iust. a. iohanni pp. * <a 530 d.K.Dec.Lampadio et oresta vv.Cc.Conss.>
CJ.5.16.27.1: Imperator Justinianus
Cum itaque in utroque casu oportet augusto remedio causam dirimi, cum nihil aliud tam peculiare est imperiali maiestati quam humanitas, per quam solam dei servatur imitatio, in ambobus casibus donationem firmam esse censemus. <a 530 d.K.Dec.Lampadio et oresta vv.Cc.Conss.>