Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.5.17.0. De repudiis et iudicio de moribus sublato.
CJ.5.17.1: Imperator Alexander Severus
Matrimonium quidem deportatione vel aqua et igni interdictione non solvitur, si casus, in quem maritus incidit, non mutet uxoris adfectionem. ideoque dotis actio ipso iure non competit, sed indotatam esse eam, cuius laudandum propositum est, nec ratio aequitatis nec exempla permittunt. * alex. a. avitianae. * <a 229 pp.Non.Nov.Alexandro a.Iii et dione conss.>
CJ.5.17.2: Imperatores valer., gallien.
Liberum est filiae tuae, si sponsum suum post tres peregrinationis annos expectandum sibi ultra non putat, omissa spe huius coniunctionis matrimonium facere, ne opportunum nubendi tempus amittat, cum posset nuntium remittere, si praesente eo consilium mutare voluisset. * valer. et gallien. aa. et valer. c. paulinae. * <a 259 pp.Vii k. april. aemiliano et basso conss.>
CJ.5.17.3pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Dubium non est omnia omnino, quae consilio recte geruntur, iure meritoque effectu et firmitate niti. * diocl. et maxim. aa. tullio. * <a 290 d. ii k.Sept.Tiberiade ipsis aa. conss.>
CJ.5.17.3.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Quare si tu dotem pro muliere dedisti et ex morte eius repetitionem stipulatus es, circumscribendi autem tui causa ficto repudio matrimonium brevi tempore rescissum est, res dotales, quas ante nuptias obtulisti, praeses provinciae recipere te non dubitabit. <a 290 d. ii k.Sept.Tiberiade ipsis aa. conss.>
CJ.5.17.3.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Certum est enim daturum operam moderatorem provinciae, ut, quae contra fas gesta sunt, fructum calliditatis obtinere non possint, cum nobis huiusmodi commenta displiceant. <a 290 d. ii k.Sept.Tiberiade ipsis aa. conss.>
CJ.5.17.3.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Imaginarios enim nuntios ( id est repudia) nullius esse momenti, sive nuptiis fingant se renuntiasse sive sponsalibus, etiam veteribus iuris auctoribus placuit. <a 290 d. ii k.Sept.Tiberiade ipsis aa. conss.>
CJ.5.17.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Filiae divortium in potestate matris non est. * diocl. et maxim. aa. et cc. pisoni. * <a 294 d. iii k. ian. sirmi cc. conss.>
CJ.5.17.5pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Dissentientis patris, qui initio consensit matrimonio, cum marito concordante uxore filia familias ratam non haberi voluntatem divus marcus pater noster religiosissimus imperator constituit, nisi magna et iusta causa interveniente hoc pater fecerit. * diocl. et maxim. aa. et cc. scyrioni. * <a 294 d. v k. sept. nicomediae cc. conss.>
CJ.5.17.5.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Invitam autem ad maritum redire nulla iuris praecepit constitutio. <a 294 d. v k. sept. nicomediae cc. conss.>
CJ.5.17.5.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Emancipatae vero filiae pater divortium in arbitrio suo non habet. <a 294 d. v k. sept. nicomediae cc. conss.>
CJ.5.17.6: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Licet repudii libellus non fuerit traditus vel cognitus marito, dissolvitur matrimonium. * diocl. et maxim. aa. et cc. phoebo. * <a 294 d. xviii k. ian. nicomediae cc. conss. >
CJ.5.17.7pr.: Imperator Constantinus
Uxor, quae in militiam profecto marito post interventum annorum quattuor nullum sospitatis eius potuit habere indicium atque ideo de nuptiis alterius cogitavit nec tamen ante nupsit, quam libello ducem super hoc suo voto convenit, non videtur nuptias inisse furtivas nec dotis amissionem sustinere nec capitali poenae esse obnoxia, quae post tam magni temporis iugitatem non temere nec clanculo, sed publice contestatione deposita nupsisse firmatur. * constant. a. ad delmatium. * <a 337 d...... naisso feliciano et titiano conss.>
CJ.5.17.7.1: Imperator Constantinus
Ideoque observandum est, ut, si adulterii suspicio nulla sit nec coniunctio furtiva detegitur, nullum periculum ab his quorum coniugio erant copulatae vereantur, cum, si conscientia maritalis tori furtim esset violata, disciplinae ratio poenam congruam flagitaret. <a 337 d...... naisso feliciano et titiano conss.>
CJ.5.17.8pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Consensu licita matrimonia posse contrahi, contracta non nisi misso repudio solvi praecipimus. solutionem etenim matrimonii difficiliorem debere esse favor imperat liberorum. * theodos. et valentin. aa. hormisdae pp. * <a 449 d.V id.Ian.Protogene et asterio conss.>
CJ.5.17.8.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Causas autem repudii hac saluberrima lege apertius designamus. sicut enim sine iusta causa dissolvi matrimonia iusto limite prohibemus, ita adversa necessitate pressum vel pressam, quamvis infausto, attamen necessario auxilio cupimus liberari. <a 449 d.V id.Ian.Protogene et asterio conss.>
CJ.5.17.8.2: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Si qua igitur maritum suum adulterum aut homicidam vel veneficum vel certe contra nostrum imperium aliquid molientem vel falsitatis crimine condemnatum invenerit, si sepulchrorum dissolutorem, si sacris aedibus aliquid subtrahentem, si latronem vel latronum susceptorem vel abactorem aut plagiarium vel ad contemptum sui domi suae ipsa inspiciente cum impudicis mulieribus ( quod maxime etiam castas exasperat) coetum ineuntem, si suae vitae veneno aut gladio vel alio simili modo insidiantem, si se verberibus, quae ab ingenuis aliena sunt, adficientem probaverit, tunc repudii auxilio uti necessariam ei permittimus libertatem et ca usas discidii legibus comprobare. <a 449 d.V id.Ian.Protogene et asterio conss.>
CJ.5.17.8.3: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Vir quoque pari fine claudetur nec licebit ei sine causis apertius designatis propriam repudiare iugalem, nec ullo modo expellat nisi adulteram, nisi veneficam aut homicidam aut plagiariam aut sepulchrorum dissolutricem aut ex sacris aedibus aliquid subtrahentem aut latronum fautricem aut extraneorum virorum se ignorante vel nolente convivia appetentem aut ipso invito sine iusta et probabili causa foris scilicet pernoctantem, nisi circensibus vel theatralibus ludis vel harenarum spectaculis in ipsis locis, in quibus haec adsolent celebrari, se prohibente gaudentem, nisi sui veneno vel gladio aut alio simili modo insidiatricem, vel contra nostrum imperium aliquid machinantibus consciam, seu falsitatis se crimini immiscentem invenerit, aut manus audaces sibi probaverit ingerentem: tunc enim necessariam ei discedendi permittimus facultatem et causas discidii legibus comprobare. <a 449 d.V id.Ian.Protogene et asterio conss.>
CJ.5.17.8.4: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Haec nisi vir vel mulier observaverint, ultrici providentissimae legis poena plectentur. nam mulier si contempta lege repudium mittendum esse temptaverit, suam dotem et ante nuptias donationem amittat nec intra quinquennium nubendi habeat denuo potestatem: aequum est enim eam interim carere conubio, quo se monstravit indignam. <a 449 d.V id.Ian.Protogene et asterio conss.>
CJ.5.17.8.4a: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Quod si praeter haec nupserit, erit ipsa quidem infamis, conubium vero illud nolumus nuncupari: insuper etiam arguendi hoc ipsum volenti concedimus libertatem. <a 449 d.V id.Ian.Protogene et asterio conss.>
CJ.5.17.8.4b: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Si vero causam probaverit intentatam, tunc eam et dotem recuperare et ante nuptias donationem lucro habere aut legibus vindicare censemus et nubendi post annum ei, ne quis de prole dubitet, permittimus facultatem. <a 449 d.V id.Ian.Protogene et asterio conss.>
CJ.5.17.8.5: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Virum etiam, si mulierem interdicta arguerit attemptantem, tam dotem quam ante nuptias donationem sibi habere seu vindicare uxoremque, si velit, statim ducere hac iusta definitione sancimus. sin autem aliter uxori suae renuntiare voluerit, dotem redhibeat et ante nuptias donationem amittat. <a 449 d.V id.Ian.Protogene et asterio conss.>
CJ.5.17.8.6: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Servis scilicet seu ancillis puberibus, si crimen adulterii vel maiestatis ingeritur, tam viri quam mulieris ad examinandam causam repudii, quo veritas aut facilius eruatur aut liquidius detegatur, si tamen alia documenta defecerint, quaestionibus subdendis. super plagis etiam, prout dictum est, illatis ab alterutro commovendis easdem probationes ( quoniam non facile quae domi geruntur per alienos poterunt confiteri) volumus observari. <a 449 d.V id.Ian.Protogene et asterio conss.>
CJ.5.17.8.7: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Si vero filio seu filiis, filia seu filiabus extantibus repudium missum est, omne quidquid ex nuptiis lucratum est filio seu filiis, filiae seu filiabus post mortem accipientis servari, id est si pater temere repudium miserit, donationem ante nuptias a matre servari, si mater, dotem ipsam eidem vel eisdem filio seu filiae patre moriente dimitti censemus: patri videlicet vel matri in scribendis filiis heredibus, unum seu unam vel omnes si scribere vel uni ex his donare velit, electione servata. <a 449 d.V id.Ian.Protogene et asterio conss.>
CJ.5.17.8.7a: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Nec ullam alienandi seu supponendi memoratas res permittimus facultatem: sed si aliquid ex isdem rebus defuerit, ab heredibus seu earum detentatoribus, si tamen non ipsos heredes scripserit aut scripti filii non adierint, praecipimus resarciri, ut etiam hoc modo inconsulti animi ad repudium mittendum detrimento retrahantur. <a 449 d.V id.Ian.Protogene et asterio conss.>
CJ.5.17.8.8: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Pactiones sane, si quae adversus praesentia scita nostrae maiestatis fuerint attemptandae, tamquam legum contrarias nullam habere volumus firmitatem. <a 449 d.V id.Ian.Protogene et asterio conss.>
CJ.5.17.9: Imperator Anastasius
Si constante matrimonio communi consensu tam mariti quam mulieris repudium sit missum, quo nulla causa continetur, quae consultissimae constitutioni divae memoriae theodosii et valentiniani inserta est, licebit mulieri non quinquennium expectare, sed post annum ad secundas nuptias convolare. * anastas. a. theodoro. * <a 497 d.Xv k. mart. anastasio a. ii cons.>
CJ.5.17.10: Imperator Justinianus
In causis iam dudum specialiter definitis, ex quibus recte mittuntur repudia, illam addimus, ut, si maritus uxori ab initio matrimonii usque ad duos continuos annos computandos coire minime propter naturalem imbecillitatem valeat, possit mulier vel eius parentes sine periculo dotis amittendae repudium marito mittere, ita tamen, ut ante nuptias donatio eidem marito servetur. * iust. a. menae pp. * <a 528 d. iii id. dec. dn. iustiniano a. pp.Ii cons.>
CJ.5.17.11pr.: Imperator Justinianus
Iubemus, ut, quicumque mulierem cum voluntate parentium aut, si parentes non habuerit, sua voluntate maritali adfectu in matrimonium acceperit, etiamsi dotalia instrumenta non intercesserint nec dos data fuerit, tamquam si cum instrumentis dotalibus tale matrimonium processisset, firmum coniugium eorum habeatur: non enim dotibus, sed adfectu matrimonia contrahuntur. * iust. a. hermogeni mag. off. * <a 533 d.Xv k.Dec.Constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iii cons.>
CJ.5.17.11.1: Imperator Justinianus
Si quis autem eam, quam sine dote uxorem acceperat, a coniugio suo repellere voluerit, non alias ei hoc facere licebit, nisi talis culpa intercesserit, quae a nostris legibus condemnatur. <a 533 d.Xv k.Dec.Constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iii cons.>
CJ.5.17.11.1a: Imperator Justinianus
Si vero sine culpa eam reiecerit vel ipse talem culpam contra innocentem mulierem commiserit, compellatur ei quartam partem propriae substantiae pro rata portione persolvere, ut, si quidem quadringentarum librarum auri vel amplius vir substantiam habeat, centum libras auri mulieri praestet et nihil amplius, etsi quantamcumque substantiam possideat: sin vero minus quadringentis libris auri puta substantia eius fuerit, tunc quarta pars computatione facta purae substantiae eius usque ad minimam quantitatem mulieri detur. <a 533 d.Xv k.Dec.Constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iii cons.>
CJ.5.17.11.1b: Imperator Justinianus
Eodem modo servando et in mulieribus, quae indotatae constitutae sine culpa mariti constitutionibus cognita eos repudiaverint vel ipsae culpam innocenti marito praebuerint, ut ex utraque parte aequa lance et aequitas et poena servetur. <a 533 d.Xv k.Dec.Constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iii cons.>
CJ.5.17.11.1c: Imperator Justinianus
Hoc lucro quartae partis filiis quidem non extantibus ipsis viro et mulieri competenti et ab his quo modo voluerint disponendo, filiis autem et deinceps personis ex eodem matrimonio intervenientibus eis servando ad similitudinem dotis et propter nuptias donationis per omnia, quae super his statuta sunt. <a 533 d.Xv k.Dec.Constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iii cons.>
CJ.5.17.11.2: Imperator Justinianus
Inter culpas autem uxoris constitutionibus enumeratas et has addimus, si forte uxor sua ope vel ex industria abortum fecerit, vel ita luxuriosa est, ut commune lavacrum viris libidinis causa habere audeat, vel, dum est in matrimonio, alium maritum fieri sibi conata fuerit. <a 533 d.Xv k.Dec.Constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iii cons.>
CJ.5.17.11.2a: Imperator Justinianus
Et in his enim causis locum habere constitutiones sancimus, quae de culpa tam mariti quam uxoris loquuntur, ut, quemadmodum dos et donatio propter nuptias perit, ita et mulieres indotatae in quartam partem, quam et viris et mulieribus ex hac lege destinavimus, amissionis periculum sustineant. <a 533 d.Xv k.Dec.Constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iii cons.>
CJ.5.17.11.2b: Imperator Justinianus
Iudicio de moribus, quod antea quidem in antiquis legibus positum erat, non autem frequentabatur, penitus abolito: omnibus etenim causis requisitis et perlectis, quas antiquitas introducebat, nihil validum praeter eas, quas anteriores constitutiones et praesens dispositio introduxit, invenimus. <a 533 d.Xv k.Dec.Constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iii cons.>