Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.5.19.0. Si dos constante matrimonio soluta fuerit.
CJ.5.19.1: Imperatores Honorius, Theodosius
Si constante matrimonio a marito uxori dos sine causa legitima refusa est, quod legibus stare non potest, quia donationis instar perspicitur obtinere, eadem uxore defuncta ab eius heredibus cum fructibus ex die refusae dotis marito restituatur, ita ut proprietas eiusdem liberis ex eadem susceptis alienari contra leges a marito non possit. * honor. et theodos. aa. mariniano pp. * <a 422 d. iii non. nov. ravennae honorio xiii et theodosio x aa. conss.>