Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.5.20.0. Ne fideiussores vel mandatores dotium dentur.
CJ.5.20.1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Sive ex iure sive ex consuetudine lex proficiscitur, ut vir uxori fideiussorem servandae dotis exhibeat, eam iubemus aboleri. * grat. valentin. et theodos. aaa. cynegio pp. * <a 381 d. viii non. sept. eucherio et syagrio conss.>
CJ.5.20.2: Imperator Justinianus
Generali definitione constitutionem pristinam ampliantes sancimus nullam esse satisdationem vel mandatum pro dote exigendum vel a marito vel a parte eius vel ab omnibus qui dotem suscipiunt. si enim credendam mulier se suamque dotem parti mariti existimavit, quare fideiussor vel alius intercessor exigitur, ut causa perfidiae in conubio eorum generetur? * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. x k. aug. lampadio et oresta conss.>