Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Codex

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CJ.5.25.0. De alendis liberis ac parentibus.

CJ.5.25.1: Imperator pius

Parentum necessitatibus liberos succurrere iustum est. * pius a. basso. * < sine die et consule.>

CJ.5.25.2: Imperator divi fratres

Competens iudex a filio te ali iubebit, si in ea facultate est, ut tibi alimenta praestare possit. * divi fratres celeri. * <a 161 d. id. april. ipsis iii et ii aa. conss.>

CJ.5.25.3: Imperator divi fratres

Si competenti iudici eum, quem te ex claudio enixam esse dicis, filium eius esse probaveris, alimenta ei pro modo facultatum praestari iubebit. idem, an apud eum educari debeat, aestimabit. * divi fratres tatianae. * <a 162 pp. xiii k. mart. romae rustico et aquilino conss.>

CJ.5.25.4: Imperatores Severus, Antoninus

Si patrem tuum officio debito promerueris, paternam pietatem tibi non denegabit. quod si sponte non fecerit, aditus competens iudex alimenta pro modo facultatium praestari tibi iubebit. quod si patrem se negabit, quaestionem istam in primis idem iudex examinabit. * sev. et ant. aa. sabino. * <a 197 pp. non. febr. laterano et rufino conss.>




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License