Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Codex

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CJ.5.28.0. De tutela testamentaria.

CJ.5.28.1: Imperatores Severus, Antoninus

Quem dicis tibi tutorem testamento patronae datum, si administrationi se non miscuit, nulla actione tibi tenetur: neque enim iure datus tutor fuit. quod si administravit sponte res tuas, experiri adversus eum actione negotiorum gestorum potes. * sev. et ant. aa. speratae. * <a 207 pp. xvii k. aug. apro et maximo conss.>

CJ.5.28.2: Imperator Antoninus

Etsi a patre tuo testamento iure tutor tibi datus eo tempore, quo heres extitisti, in rebus humanis fuit, tamen codicillis alius tutor recte datus est et uterque propter voluntatem testatoris tutor erit, nisi testamento datum pater alium codicillis dando reprobaverit: tunc enim posterior solus tutor erit. * ant. a. sabiniano. * <a 212 pp. id. april. duobus aspris conss.>

CJ.5.28.3: Imperator Alexander Severus

Si tutores testamento vobis dati sunt, quamquam unus vestrum suae aetatis factus sit, id est pupillarem aetatem excesserit, tutela tamen vestra ad eum non pertinet. * alex. a. gorgiae. * <a 223 pp. v k. ian. maximo ii et aeliano conss.>

CJ.5.28.4: Imperator Alexander Severus

Mater testamento filiis tutores dare non potest, nisi eos heredes instituerit. quando autem eos heredes non instituerit, solet ex voluntate defunctae datus tutor a praesidibus confirmari. nullo vero ex his interveniente si res pupillares qui dati sunt administraverint, protutelae actione tenentur. * alex. a. feliciano. * <a 224 pp. vii k. iun. iuliano et crispino conss.>

CJ.5.28.5: Imperatores valer., gallien.

Si pupillorum pater alienum servum, de quo postulas, et tutorem esse voluit et liberum, ante tamen tutore alio pupillis dato, redimi et manumitti hunc apud praesidem et curatorem adiungi oportet. * valer. et gallien. aa. daphno. * <a 260 pp. iii k. mart. saeculare ii et donato conss.>

CJ.5.28.6: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si tibi pater avunculum testamento recte tutorem dedit nec is excusatus est, eum tutelae iudicio tam administratis quam neglectis, cum administrari deberent, apud competentem iudicem conveni secundum bonam fidem tibi satisfacere iussurum. * diocl. et maxim. aa. et cc. domnae. * <a 294 s. non. april. sirmi cc. conss.>

CJ.5.28.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Tutela contra tutorem mota, quem testamento patris ( si in eius fuisti potestate) datum proponis, reddi tibi si quid debetur competens iudex aditus iubebit. curatorem enim inutiliter in testamento dari non ambigitur. * diocl. et maxim. aa. et cc. tryphaenae. * <a 294 d. xvii k. mai. sirmi cc. conss.>

CJ.5.28.8: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Tutores etiam graecis verbis licet in testamentis relinquere, ut ita tutores dari videantur, ac si legitimis verbis eos testator dedisset. * theodos. et valentin. aa. florentino pp. * <a 439 d. prid. id. sept. constantinopoli theodosio a. xvii et festo conss.>




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License