Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.5.29.0. De confirmando tutore.
CJ.5.29.1: Imperator Alexander Severus
Testamento matris tutores dati excusare necesse non habent, nisi decreto secundum voluntatem defunctae, et quidem inquisitione habita, dati fuerint. * alex. a. prisco. * <a 224 pp. iii non. mart. iuliano et crispino conss.>
CJ.5.29.2: Imperator Alexander Severus
Neque per epistulam neque ex imperfecto testamento tutorem recte dari indubitati iuris est. sed voluntas patris in constituendis tutoribus vel curatoribus in huiusmodi casibus a iudice, ad cuius officium haec res pertinet, servari solet. secundum quae vereri non debes, ne tempus, antequam confirmareris, cesserit. * alex. a. valerio. * <a 226 pp. viii id. aug. alexandro a. ii et Marcello conss.>
CJ.5.29.3: Imperator Alexander Severus
Si, ut proponis, pupillo cuius meministi pater inutiliter testamento tutores dedit et, priusquam ii confirmarentur, alii ab eo cuius interest dati sunt, id quidem, quod iure gestum est, revocari non potest: an autem qui iudicium patris habent curatores eidem pupillo constitui debeant, aditus competens iudex perspectis utilitatibus eius aestimabit. * alex. a. sosiano. * <a 228 pp. iii id. april. modesto et probo conss.>
CJ.5.29.4: Imperator Justinianus
Naturalibus liberis providentes damus licentiam patribus eorum in his rebus, quas quocumque modo eis dederint vel dereliquerint, scilicet intra praefinitum nostris legibus modum, etiam tutorem eis relinquere, qui debet apud competentem iudicem se confirmare et ita res gerere pupillares. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. xv k. april. constantinopoli lampadio et oresta conss.>
CJ.5.29.5: Imperator Justinianus
In rebus dotalibus sive mobilibus sive immobilibus seu se moventibus, si tamen extant, sive aestimatae sive inaestimatae sint, mulierem in his vindicandis omnem habere post dissolutum matrimonium praerogativam et neminem creditorum mariti , qui anteriores sunt, sibi potiorem causam in his per hypothecam vindicare, cum eaedem res et ab initio uxoris fuerant et naturaliter in eius permanserunt dominio. non enim quod legum subtilitate transitus earum in mariti patrimonium videtur fieri, ideo rei veritas deleta vel confusa est. * iust. a. demostheni pp. * <a 529 recitata septimo in novo consistorio palatii iustiniani. d. iii k. nov. decio vc. cons.>