Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Codex

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CJ.5.31.0. Qui petant tutores vel curatores.

CJ.5.31.1: Imperator Antoninus

Admone adulescentem, adversus quem consistere vis, ut curatores sibi dari postulet, cum quibus secundum iuris formam consistas. qui si in petendis his cessabit , potes tu competentem iudicem adire, ut in dandis curatoribus officio suo fungatur. * ant. a. chrysanthae. * <a 214 pp. ii non. febr. messala et sabino conss.>

CJ.5.31.2: Imperator Antoninus

Patroni tui filii si eius aetatis sunt, ut res eorum per tutores administrari debeant, cura adire praetorem et nomina edere, ex quibus tutores constituantur, ne, si cessaveris, obsequii deserti periculum subeas. * ant. a. epaphrodito. * <a 214 pp. iii non. iul. messala et sabino conss.>

CJ.5.31.3: Imperator Antoninus

In locum tutoris defuncti vel in perpetuum relegati alium dari tutorem filiis tuis idoneum ex eadem provincia ab iudice competente postula, qui secundum officium suum utilitatibus eorum providebit. * ant. a. atalantae. * <a 215 pp. iiii id. iul. laeto ii et cereale conss.>

CJ.5.31.4: Imperator Antoninus

Si filiis debitoris tui non sunt necessarii, qui tutores petant, potes ipse curare, ut accipiant, per quos legitime defendantur. * ant. a. domnino. * <a 215 pp. iii id. iul. laeto ii et cereale conss.>

CJ.5.31.5: Imperator Alexander Severus

Amita tutores petere filiis fratris sui non prohibetur. * alex. a. fuscianae. * <a 223 pp. v k. iul. maximo ii et aeliano conss.>

CJ.5.31.6: Imperator Alexander Severus

Matris pietas instruere te potest, quos tutores filio tuo petere debes, sed et observare, ne quid secus quam oportet in re filii pupilli agatur. petendi autem filiis curatores necessitas matribus imposita non est, cum puberes minores anno vicesimo quinto ipsi sibi curatores, si res eorum exigit, petere debeant. * alex. a. otaciliae. * <a 224 pp. x k. oct. iuliano et crispino conss.>

CJ.5.31.7: Imperator Gordianus

Admone eam, quae quondam pupilla tua fuit, cum eam non tantum viri potentem, sed etiam nupsisse proponas, ut sibi petat curatorem. quod si ea petere neglexerit, quo maturius possis rationes reddere administrationis, adito eo cuius super ea re notio est petere curatorem non vetaris. * gord. a. dionysio. * <a 239 pp. vi id. ian. gordiano a. et aviola conss.>

CJ.5.31.8: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Cum a matribus sedulum petendi tutoris officium exigatur, non fortuiti casus impedimentis adscribantur, proponasque procuratorem, qui ad petendum pupillo tutorem a matre fuerat constitutus, a latronibus interfectum petitionem ex necessitate demoratam esse, ab hereditatis successione matrem repelli, cuius nullum vitium intercessisse adseris, perquam durum est. * diocl. et maxim. aa. musico. * <a 291 pp. v id. mart. tiberiano et dione conss.>

CJ.5.31.9: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Cum iure habenti tutorem tutor dari non possit, intellegis matrem non officium pietatis in petendo tutore deseruisse, sed iure munitam merito filio suo tutorem non postulare. * diocl. et maxim. aa. et cc. asclepiodoto. * <a 293 s. iii non. april. byzantii aa. conss.>

CJ.5.31.10: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Nepotibus fratris tui, si eorum mater in petendis tutoribus debito non fungatur officio, petere tutores sollemniter potes. * diocl. et maxim. aa. et cc. prisco. * <a 294 s. prid. k. mai. sirmi cc. conss.>

CJ.5.31.11: Imperator Zeno

Matres naturalibus etiam filiis ad similitudinem eorum, qui ex iustis ac legitimis nuptiis sunt procreati, petendorum tutorum necessitati subiaceant, nulla eis ignorantia iuris ad evitanda legibus vel sacris constitutionibus definita, si petitionem tutorum minus curaverint, profutura. * zeno a. dioscoro pp. * <a 479 d. k. sept. constantinopoli zenone a. ii cons.>




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License