Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.5.38.0. De periculo tutorum et curatorum.
CJ.5.38.1: Imperator Alexander Severus
Et qui notitiae causa liberti tutores dantur, quamvis soli administrandorum negotiorum pupillorum sive adultorum facultatem interdum non accipiant propter tenuitatem sui patrimonii, periculo tamen omnes sunt obligati, sive ea, quae scire deberent ex utilitate eorum, tutores sive curatores dissimulaverunt aut fraudem aliquam adhibuerunt vel cum aliis participaverunt aut, cum suspectos facere deberent, in officio muneris vel obsequio debito cessaverunt. * alex. a. quinto. * <a 226 pp. viiii k. febr. alexandro a. ii et Marcello conss.>
CJ.5.38.2: Imperator Alexander Severus
Ad eos, qui in alia provincia tutelam administrant, periculum administrationis ex persona tutorum, qui in alia provincia res pupilli gerunt, non porrigitur. * alex. a. saturo. * <a 226 pp. non. iul. alexandro a. ii et Marcello conss.>
CJ.5.38.3: Imperator Philippus
Si res pupillares, quas horreo conditas habere aut etiam venumdare debuisti, in hospitio tuo, ut adseveras, vi ignis absumptae sunt, culpam seu segnitiam tuam non ad tuum damnum, sed ad pupilli tui spectare dispendium minus probabili ratione deposcis. * philipp. a. et philipp. c. gratiano. * <a 245 pp. iii k. april. philippo a. et titiano conss.>
CJ.5.38.4: Imperator Philippus
Tutoribus seu curatoribus fortuitos casus, adversus quos caveri non potuit, imputari non oportere saepe rescriptum est. * philipp. a. et c. floro. * <a 245 pp. xii k. sept. philippo a. et titiano conss.>
CJ.5.38.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si tutor petitus vel testamento datus tutorem te constitutum esse non ex remissioris neglegentiae vitio, sed iustae ignorationis ratione non didicisti idque liquidis probationibus ostenderis, periculo eius temporis, quod ignorante te transmissum est, non teneberis. * diocl. et maxim. aa. severo. * <a 290 pp. iii id. sept. ipsis iiii et iii aa. conss.>
CJ.5.38.6: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Temporis, quod insequitur post tutelae translationem, administrationis officio finito ad eos qui fuerunt tutores gerendae rei non pertinere periculum rationis est. * diocl. et maxim. aa. epicteto. * <a 294 s. v k. dec. cc. conss.>