Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.5.42.0. De tutore vel curatore qui satis non dedit.
CJ.5.42.1: Imperatores valer., gallien.
Si nondum vobis aetas legitima completa est, satisdationem ab his, quos minus idoneos curatores vobis ab adversario, cum magistratu fungeretur, datos dicitis, postulate. prohibentur enim ab administratione, nisi securitati vestrae satisdatione prospexerint. * valer. et gallien. aa. titio et flaviano. * <a 259 pp. non. iul. aemiliano et basso conss.>
CJ.5.42.2pr.: Imperatores valer., gallien.
Et eum tutorem qui superest, si secundum praesidis praeceptum et iuris formam satis non dat, removeri a tutela ( si inopia hoc faciat, sine infamia, si fraude, etiam cum nota) aditus provinciae rector iubebit: et in locum defunctorum alios idoneos substitui praecipiet, praesertim cum patrimonium pupilli nova hereditate auctum esse proponas. * valer. et gallien. aa. et valer. c. euploio. * <a 260 pp. id. mai. saeculare et donato conss.>
CJ.5.42.2.1: Imperatores valer., gallien.
Tutores autem dati ab heredibus eorum, quos decessisse dicis, rationem tutelae reposcent. <a 260 pp. id. mai. saeculare et donato conss.>
CJ.5.42.3pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus
In dubium non venit tutores, qui non testamento dati sunt, administrandi potestatem nisi satisdatione emissa salvam tutelam fore non habere. * diocl. et maxim. aa. stratonicae. * <a 287 pp. xviii k. ian. nicomediae diocletiano iii et maximiano aa. conss.>
CJ.5.42.3.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si igitur tutor, qui pro tutelari officio non caverat, iudicio expertus est, adversus eum lata sententia iuri tuo officere non potuit, nec ea quae ab eo gesta sunt ullam firmitatem obtinent. <a 287 pp. xviii k. ian. nicomediae diocletiano iii et maximiano aa. conss.>
CJ.5.42.3.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Frustra igitur in integrum restitutionis auxilium desideras, quando ea quae ab eo gesta sunt ipso iure irrita sunt. <a 287 pp. xviii k. ian. nicomediae diocletiano iii et maximiano aa. conss.>
CJ.5.42.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Non omnium tutorum par similisque causa est. quapropter exemplo testamentarii confirmatum a praeside vel datum ex inquisitione non onerari satisdatione rem salvam fore pupillorum manifestum est, pluribus autem datis ex inquisitione tutoribus illum, qui satis secundum formam edicti rem pupilli salvam fore dedit, in administratione praeferri iam dudum obtinuit. * diocl. et maxim. aa. et cc. tertullo. * <a 294 s. id. dec. nicomediae cc. conss.>
CJ.5.42.5pr.: Imperatores Constantius, Maximianus
Tutor, qui satisdationem, cum dare debuit, minime interposuit, nihil omnino ex bonis pupilli alienare potest. * constantius et maxim. aa. et sev. et maximinus cc.* <a 305 d. xi k. ian. constantino v et maximiano v aa. conss.>
CJ.5.42.5.1: Imperatores Constantius, Maximianus
Posteaquam autem ad tutelae administrationem electus est, et bonorum possessionem pupilli nomine agnoscere eum potuisse et cetera eius, quae tempore artarentur , persequi debuisse aperte claret. <a 305 d. xi k. ian. constantino v et maximiano v aa. conss.>