Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.5.43.1: Imperator Antoninus
Libertum tuum et tutorem filii tui, si fraudulenter res eius administrare existimas, suspectum facere potes, modo si officium eius pubertate pupilli finitum non est. nam si eo iure tutor esse desiit, iudicio tutelae conveniendus est. * ant. a. domitiae. * <a 212 pp. id. aug. romae duobus aspris conss.>
CJ.5.43.2: Imperator Antoninus
Curatores quidem suo periculo, quanto tardius ad eos tutela transfertur, cessant. quod si id fraude factum existimas, suspectos eos postula: qui si submoveri meruerint, in locum eorum alios accipies. * ant. a. longino. * <a 215 pp. id. ian. laeto ii et cereale conss.>
CJ.5.43.3: Imperator Alexander Severus
Praeses provinciae tutores filiorum tuorum strictioribus remediis adhibitis omnimodo administrationis officium compellet agnoscere. quod si in eadem contumacia perseveraverint, suspectos postulare, ut alii in locum eorum petantur, non prohiberis. * alex. a. fortunatae. * <a 229 pp. id. ian. alexandro a. iii et dione conss.>
CJ.5.43.4: Imperator Alexander Severus
Etiam testamento patris tutorem datum suspectum postulare potes, si fraudem tutoris argueris. * alex. a. thalidae. * <a 229 pp. v id. sept. alexandro a. iii et dione conss.>
CJ.5.43.5: Imperator Alexander Severus
In postulandis suspectis tutoribus seu curatoribus non vires patrimoniorum principaliter, sed an nihil segniter, nihil fraudulenter geratur, perpendi oportet. * alex. a. asclepiadi. * <a 233 pp. viii k. ian. maximo ii et paterno conss.>
CJ.5.43.6pr.: Imperator Gordianus
Pietatis fungeris munere, qui fratris tui filios, ut necessitudo sanguinis suadet, protegere conaris. * gord. a. felici. * <a 238 pp. v id. nov. pio et pontiano conss.>
CJ.5.43.6.1: Imperator Gordianus
Si igitur tutores vel curatores eorum non recte administrant, suspectis eis postulatis atque ostensis, ut alii in loco eorum constituantur, facile impetrabis. <a 238 pp. v id. nov. pio et pontiano conss.>
CJ.5.43.6.2: Imperator Gordianus
Quod si nihil in fraudem egerunt, verum ita egeni sunt, ut in eorum administratione fratris tui filiorum substantia periclitetur, an eis iniungendus sit curator, qui idoneis facultatibus sit, rector provinciae aestimabit. <a 238 pp. v id. nov. pio et pontiano conss.>
CJ.5.43.6.3: Imperator Gordianus
Removendi autem licentia non solum parentibus utriusque sexus, sed etiam cognatis et extraneis et infamibus et ipsi cuius res administrantur, si non impubes sit, arbitrio cognatorum bonae opinionis constitutorum conceditur. <a 238 pp. v id. nov. pio et pontiano conss.>
CJ.5.43.7: Imperator Gordianus
Eum, quem ut suspectum tutorem vel curatorem accusas, pendente causa cognitionis abstinere ab administratione rerum tuarum, donec causa finiatur, praeses provinciae iubebit. alius tamen interea in locum eius in administratione rerum ordinandus est. * gord. a. gorgoniae. * <a 240 pp. vii k. mart. sabino ii et venusto conss.>
CJ.5.43.8: Imperator Philippus
Si non suspectum contutorem tuum postulare ac removere ab administratione bonorum pupilli curaveris, admitti nequaquam potest ratio desiderii tui iam nunc postulantis tutelam tibi nomine eiusdem pupilli restitui. * philipp. a. et philipp. c. proculo. * <a 244 pp. xiii k. nov. peregrino et aemiliano conss.>
CJ.5.43.9: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Suspectos tutores ex dolo, non etiam eos, qui ob neglegentiam remoti sunt, infames fieri manifestum est. * diocl. et maxim. aa. et cc. ammiano. * <a 294 s. viii k. mai. cc. conss.>