Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.5.49.0. Ubi pupilli educentur.
CJ.5.49.1pr.: Imperator Alexander Severus
Educatio pupillorum tutorum nulli magis quam matri eorum, si non vitricum eis induxerit, committenda est. * alex. a. dionysodoro. * <a 223 pp. vii id. febr. maximo ii et aeliano conss.>
CJ.5.49.1.1: Imperator Alexander Severus
Quando autem inter eam et cognatos et tutorem super hoc orta fuerit dubitatio, aditus praeses provinciae inspecta personarum et qualitate et coniunctione perpendet, ubi puer educari debeat. <a 223 pp. vii id. febr. maximo ii et aeliano conss.>
CJ.5.49.1.2: Imperator Alexander Severus
Sin autem aestimaverit, apud quem educari debeat, is necessitatem habebit hoc facere, quod praeses iusserit. <a 223 pp. vii id. febr. maximo ii et aeliano conss.>
CJ.5.49.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Utrum nepos tuus ex filia apud te an patruum suum morari debeat, ex singulorum adfectione et qui magis ad suspicionem ex spe successionis propior sit, aestimabitur. * diocl. et maxim. aa. et cc. gratae. * <a 294 s. xviii k. nov. nicomediae cc. conss.>