Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Codex

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CJ.5.50.0. De alimentis pupillo praestandis.

CJ.5.50.1pr.: Imperator Antoninus

Pupillus, si ei alimenta a tutore suo non praestantur, praesidem provinciae adeat, qui, ne in alimentorum praestatione mora fiat, partibus suis fungetur. * ant. a. faustino. * <a 215 pp. vi id. iul. romae laeto ii et cereale conss.>

CJ.5.50.1.1: Imperator Antoninus

Idem est et si de statu pupilli seu adulti et de bonis eius controversia pendeat. <a 215 pp. vi id. iul. romae laeto ii et cereale conss.>

CJ.5.50.2pr.: Imperator Alexander Severus

Quod plerumque postulatur, ut arbitrio praetoris alimenta pro modo facultatum pupillis vel iuvenibus constituantur, pro officio suo hi qui aliena negotia gerunt, ne apud iudicem controversiam habeant, faciunt. * alex. a. aufidio. * <a 223 pp. non. dec. maximo ii et aeliano conss.>

CJ.5.50.2.1: Imperator Alexander Severus

Ceterum si bonus vir et innocens tutor arbitrio suo aluit pupillos ( quod interdum etiam necesse est fieri, ne secreta patrimonii et suspectum aes alienum, quod melius est interim taceri quam, cum de modo bonorum quaeritur, ultro proferri et apud acta ius dicentis contra utilitatem pupillorum signari), non dubio accepto ferre debebunt ea, quae vir bonus arbitrabitur merito ad exhibitionem educationis ministeria studiaque erogata esse. <a 223 pp. non. dec. maximo ii et aeliano conss.>

CJ.5.50.2.2: Imperator Alexander Severus

Nec ferendus est iuvenis, qui, cum praesens esset studiisque eruditus atque alitus est, si ea per alium se consecutum non probet, sumptusque recuset, quasi vento vixerit aut nullo liberi hominis studio imbui meruerit. <a 223 pp. non. dec. maximo ii et aeliano conss.>




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License