Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.5.51.1: Imperator Antoninus
Cum tutelae administratae ratio a te peti coeperit, neque veritati neque iustis probationibus officit, quod ( ut dicis) testator modum patrimonii sui verbis testamenti ampliavit vel minuit. * ant. a. leoni. * <a 212 pp. v k. oct. romae duobus aspris conss.>
CJ.5.51.2: Imperator Antoninus
Nomina paternorum debitorum si idonea fuerunt initio susceptae tutelae et per latam culpam tutorum minus idonea tempore tutelae esse coeperunt, iudex qui super ea re datus fuerit dispiciet: et si palam dolo tutoris vel manifesta neglegentia cessatur, tutelae iudicio damnum, quod ex cessatione accidisset, pupillo praestandum esse statuere curabit. * ant. a. praesentino. * <a 213 pp. non. iul. antonino a. iiii et balbino conss.>
CJ.5.51.3: Imperator Antoninus
Curator, qui post decretum praesidis, sublata pecunia, quae ad comparationem possessionis fuerat deposita, praedium sibi comparavit, elige, utrum malis in emptione tibi negotium eum gessisse, an, quia in usus suos conversae pecuniae sunt, legitimas usuras ab eo accipere: secundum quae iudex tutelae iudicio redditus partem religionis implebit. * ant. a. vitalio. * <a 215 pp. iii k. iul. romae laeto ii et cereale conss.>
CJ.5.51.4pr.: Imperator Alexander Severus
Eum, qui bonis paternis secundum edicti formam abstentus est, hereditariis actionibus conveniri nulla ratio suadet. * alex. a. aglao. * <a 222 pp. iii k. mai. alexandro a. cons.>
CJ.5.51.4.1: Imperator Alexander Severus
Nec ad rem facit, quod adversus curatores , si non consulte abstentus sit, actio competat: nihil quippe in ea quae ex officio gesta sunt vel geri debebunt veniet, sed culpa solum quantique interfuit eius non fuisse abstentum aestimatur. <a 222 pp. iii k. mai. alexandro a. cons.>
CJ.5.51.4.2: Imperator Alexander Severus
Cui consequens est, ut, si propter eam causam transegisti cum curatoribus, nulla adversus te creditoribus patris tui petitio competat. <a 222 pp. iii k. mai. alexandro a. cons.>
CJ.5.51.5: Imperator Gordianus
Omnes tutores seu heredes eorum, qui administraverunt tutelam, ad eundem iudicem ire debere iam pridem constitutum est. cum igitur patrem tuum cum alio tutelam administrasse adlegas, praeses provinciae eundem iudicem adversus te atque heredes contutorum patris tui dare debebit, quatenus quisque condemnari debeat, examinaturum. * gord. a. victorino. * <a 238 pp. x k. aug. pio et pontiano conss.>
CJ.5.51.6pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum interdictae venditionis vitium etiam pretii fraude tutor vester cumulasse proponatur, non dubitabit praeses provinciae, quando venditionem confirmare voluistis, residuum pretium cum usuris venditae a tutore possessionis celeriter vobis restitui iubere. * diocl. et maxim. aa. septimo et cononi. * <a 290 pp. iiii k. sept. ipsis iiii et iii aa. conss.>
CJ.5.51.6.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Quod autem petitis ab heredibus eius qui vendidit pretium vobis exsolvi, superfluo a nobis desideratis, quia nec praesidis experientiam possit latere, tutores qui gesserint sive heredes eorum obea negotia, quae per eos administrata sunt, principali loco conveniri debere, ceteris ob culpae rationem non servati detrimenti periculo substitutis, vel, si pariter administrasse doceantur, etiam adversus unum liberum experiundi arbitrium competere, ita ut actiones, quas adversus alios habetis, ad electum transferantur. <a 290 pp. iiii k. sept. ipsis iiii et iii aa. conss.>
CJ.5.51.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Quidquid tutoris dolo vel lata culpa vel levi culpa sive curatoris minores amiserint vel, cum possent, non quaesierint, hoc etiam in tutelae sive negotiorum gestorum utile iudicium venire non est incerti iuris. * diocl. et maxim. aa. et cc. alexandro. * <a 293 s. prid. id. april. aa. conss.>
CJ.5.51.8: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Tutores tutelae conveniri longi temporis praescriptio non prohibet. unde si his transactione vel novatione atque acceptilatione liberationem non praestitisti, apud rectorem provinciae quaecumque tibi debentur repetere non prohiberis. * diocl. et maxim. aa. et cc. dalmatio. * <a 293 s. xvi k. mai. aa. conss.>
CJ.5.51.9: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Tutorem quondam, ut tam rationem quam si quid reliquorum nomine debet reddat, apud praetorem convenire potes. quamvis enim matrem tuam susceptis bonis vestris indemnitatem pro hac administratione tutori se praestituram promisisse proponatur, tamen adversus tutorem tibi tutelae, non adversus matris successores ex stipulatu competit actio. * diocl. et maxim. aa. et cc. iuliano. * <a 293 s. prid. k. ian. aa. conss.>
CJ.5.51.10pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si defunctus tutelam vestram administraverit, non rerum eius dominium vindicare vel tenere potes, sed tutelae contra eius successores tibi competit actio. * diocl. et maxim. aa. et cc. pomponio. * <a 294 s. xi k. febr. sirmi cc. conss.>
CJ.5.51.10.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Debitum autem aliis indiciis probari oportet. nam quod neque ipse neque uxor eius quicquam ante administrationem habuerunt, non idoneum huius continet indicium : nec enim pauperibus industria vel augmentum patrimonii, quod laboribus ac multis casibus quaeritur, interdicendum est. <a 294 s. xi k. febr. sirmi cc. conss.>
CJ.5.51.11: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Tutor post puberem aetatem puellae si in administratione conexa perseveraverit, tutelae actione totius temporis rationem praestare cogitur. sin autem post finitam administrationem in isdem rebus minime se immiscuerit, temporis quod insequitur periculum ad eum non pertinet. * diocl. et maxim. aa. et cc. chrysianae. * <a 294 s. v k. dec. anchialo cc. conss.>
CJ.5.51.12: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Tutelae actio tam heredibus quam etiam contra successores competit. * diocl. et maxim. aa. et cc. quintillae. * <a 294 s. x k. dec. sirmi cc. conss.>
CJ.5.51.13pr.: Imperator Justinianus
Veteris iuris dubitationem decidentes sancimus, si quidem tutor vel curator pro substantia pupilli vel adulti aliquid ubicumque dixerit ad maiorem quantitatem eam reducens, sive pro utilitate pupilli vel adulti sive per solam simplicitatem sive per aliam quamcumque causam, nihil veritati praeiudicare, sed hoc obtinere , quod ipsius rei inducit natura et mensura pupillaris vel adulti ostendit substantiae. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. k. aug. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.5.51.13.1: Imperator Justinianus
Sin autem inventario publice facto res pupillares vel adulti conscripserit et ipse per huiusmodi scripturam confessus fuerit ampliorem quantitatem substantiae, non esse aliud inspiciendum nisi hoc quod scripsit, et secundum vires eiusdem scripturae patrimonium pupilli vel adulti exigi: neque enim sic homo simplex, immo magis stultus invenitur, ut et in publico inventario contra se scribi aliquid patiatur. <a 530 d. k. aug. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.5.51.13.2: Imperator Justinianus
Illo procul dubio observando, ut non audeat tutor vel curator res pupillares vel adulti aliter attingere vel ullam sibi communionem ad eas vindicare, nisi prius inventario publice facto secundum morem solitum res eis tradantur: nisi testatores qui substantiam transmittunt specialiter inventarium conscribi vetaverint. <a 530 d. k. aug. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.5.51.13.3: Imperator Justinianus
Scituris tutoribus et curatoribus, quod, si inventarium facere neglexerint, et quasi suspecti ab officio removeantur et poenis legitimis, quae contra eos interminatae sunt, subiacebunt et postea perpetua macula infamiae notabuntur, neque ab imperiali beneficio absolutione huiusmodi notae fruituri. <a 530 d. k. aug. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>