Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.5.52.0. De dividenda tutela et pro qua parte quisque tutorum conveniatur.
CJ.5.52.1: Imperator Gordianus
Si post finitum administrationis officium collegae tui indemnitati praestandae idonei fuerunt posteaque, dum non conveniuntur, minus idonei effecti sunt, vitium alienae cessationis ad dispendium tuum pertinere iuris ratio non patitur. * gord. a. optato. * <a 241 pp. vi id. mai. gordiano a. ii et pompeiano conss.>
CJ.5.52.2pr.: Imperatores carus, carinus, numer.
Si divisio administrationis inter tutores sive curatores in eodem loco seu provincia constitutos necdum fuit, licentiam habet adulescens et unum eorum eligere et totum debitum exigere, cessione videlicet ab eo adversus ceteros tutores seu curatores actionum ei competentium facienda. * carus carinus et numer. aaa. primigenio. * <a 284 pp. hemesae xv k. april. carino ii et numeriano aa. conss.>
CJ.5.52.2.1: Imperatores carus, carinus, numer.
In divisionem autem administratione deducta sive a praeside sive a testatoris voluntate unumquemque pro sua administratione convenire potest, periculum invicem tutoribus seu curatoribus non sustinentibus, nisi per dolum aut culpam suspectum non removerunt, cum alter eorum non solvendo effectus sit, vel suspicionis causam agendo sua sponte iura pupilli prodiderunt. <a 284 pp. hemesae xv k. april. carino ii et numeriano aa. conss.>
CJ.5.52.2.2: Imperatores carus, carinus, numer.
Nec prodest eis dicentibus contutorem suum non administrasse pupillares res. <a 284 pp. hemesae xv k. april. carino ii et numeriano aa. conss.>
CJ.5.52.2.3: Imperatores carus, carinus, numer.
Sin vero ipsi inter se res administrationis diviserunt, non prohibetur adulescens et unum ex his in solidum convenire, ita ut actiones, quas adversus alios habet, ad electum transferat. <a 284 pp. hemesae xv k. april. carino ii et numeriano aa. conss.>
CJ.5.52.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Licet tutorum conventione mutuum periculum minime finiatur, tamen eum qui administravit, si solvendo sit, in primo loco eiusque successores conveniendos esse non ambigitur. * diocl. et maxim. aa. et cc. zotico. * <a 294 s. iiii k. oct. cc. conss.>