Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Codex

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CJ.5.53.0. De in litem iurando.

CJ.5.53.1: Imperatores Severus, Antoninus

Adversus heredem tutoris ad transferendam tutelam iudicem accipiens tempore litis ad puberem instrumenta pertinentia restitui desiderabis. quod si dolo non exhibeantur, in litem iurandi tibi facultas erit, modo si quondam pupillo debitam adfectionem ad vincula quoque religionis extendere volueris. * sev. et ant. aa. asclepiodoto. * <a 205 pp. k. aug. geta ii cons.>

CJ.5.53.2pr.: Imperator Antoninus

Is, qui rationes tutelae seu curae reposcit, invitus in litem iurare compelli non potest. sed volens ita demum audiendus est, si heres per longam successionem tutoris instrumenta pupillaria dolo circumveniendi pupilli gratia exhibere non vult. * ant. a. severo. * <a 212 pp. xi k. oct. duobus aspris conss.>

CJ.5.53.2.1: Imperator Antoninus

Sin vero neque dolus neque lata culpa neque fraus heredis convincetur, omissa iurisiurandi facultate iudex de veritate cognoscet, quae etiam argumentis liquidis investigari potest. <a 212 pp. xi k. oct. duobus aspris conss.>

CJ.5.53.3: Imperator Antoninus

Summa sententia comprehensa, quam cessantibus curatoribus quondam tuis iudex secutus iurisiurandi a te prolati religionem in condemnationem deduxit, minui pacto non potuit. * ant. a. prisciano mil. * <a 215 pp. k. iul. laeto ii et cereale conss.>

CJ.5.53.4pr.: Imperator Gordianus

Alio iure est tutor, alio heres eius. tutor enim inventarium ceteraque instrumenta si non proferat, in litem iusiurandum adversus se potest admittere: at enim heres eius ita demum, si reperta in hereditate dolo malo non exhibeat. * gord. a. muciano. * <a 238 pp. vii k. oct. pio et pontiano conss.>

CJ.5.53.4.1: Imperator Gordianus

Sed cum adversus ipsum tutorem litem contestatam esse dicatis, transferentibus in heredes eius actionem praeses provinciae partes suas exhibebit non ignorans, nisi exhibeantur instrumenta, quatenus iuxta formam constitutionum partes suas debeat moderari. <a 238 pp. vii k. oct. pio et pontiano conss.>

CJ.5.53.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Licet adversus heredes ob non factum inventarium iusiurandum in actione tutelae praetermitti placuerit, iudicem tamen velut ex dolo tutoris aliis indiciis instructum adversus eos ferre sententiam convenit. * diocl. et maxim. aa. et cc. artemidoro. * <a 294 s. viii k. ian. nicomediae cc. conss.>




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License