Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Codex

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CJ.5.54.0. De heredibus tutorum.

CJ.5.54.1: Imperatores Severus, Antoninus

Heredes tutoris ob neglegentiam, quae non latae culpae comparari possit, condemnari non oportet, si non contra tutorem lis inchoata est neque ex damno pupilli lucrum captatum aut gratiae praestitum sit. * sev. et ant. aa. fusciano. * <a 197 pp. vi id. mart. laterano et rufino conss.>

CJ.5.54.2pr.: Imperator Antoninus

Pater vester tutor vel curator datus si se non excusavit, non ideo vos minus heredes eius tutelae vel utili iudicio conveniri potestis, quod eum tutelam seu curam non administrasse dicitis: nam etiam cessationis ratio reddenda est. * ant. a. valentiniano et materno. * <a 213 pp. xi k. mart. antonino a. iiii et balbino conss.>

CJ.5.54.2.1: Imperator Antoninus

Prius tamen propter actum suum eos conveniendos esse qui administraverint saepe rescriptum est. <a 213 pp. xi k. mart. antonino a. iiii et balbino conss.>

CJ.5.54.3: Imperator Antoninus

Adversus heredes quondam tutoris tui tutelae actione consiste. in iudicium autem veniet etiam id, quod tibi tutor ex causa fideiussionis debuit. * ant. a. avitae. * <a 213 pp. iii non. iul. antonino a. iiii et balbino conss.>

CJ.5.54.4: Imperator Alexander Severus

Heredes eorum, qui tutelam vel curam administraverint, si quid ad eos ex re pupilli vel adulti perveniet, restituere coguntur: et in eo autem, quod tutor vel curator administrare debuit nec administravit, rationem reddere eos debere non est ambigendum. * alex. a. frontino. * <a 229 pp. viii k. nov. alexandro a. iii et dione conss.>




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License