Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.5.61.0. De actore a tutore seu curatore dando.
CJ.5.61.1pr.: Imperator Alexander Severus
Neque tutores neque curatores ex sua persona in re pupilli vel adulescentis procuratorem facere possunt, sed actorem constituere debent. * alex. a. sebastiano. * <a 229 pp. prid. id. mai. alexandro a. iii et dione conss.>
CJ.5.61.1.1: Imperator Alexander Severus
Pupillus autem vel pupilla vel adultus vel adulta tam ad agendum quam ad defendendum, tutore seu curatore interveniente, procuratorem ordinare possunt. <a 229 pp. prid. id. mai. alexandro a. iii et dione conss.>
CJ.5.61.1.2: Imperator Alexander Severus
Ipsi etiam tutores et curatores post litis contestationem a se factam ad exemplum procuratorum, qui litem contestati sunt, dare procuratores non prohibentur. <a 229 pp. prid. id. mai. alexandro a. iii et dione conss.>
CJ.5.61.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si sui iuris constituti filii tui matri successerunt, licet te tutorem eorum esse probetur, tamen non per procuratorem, sed actorem decreto constitutum a te res eorum te absente peti convenit. * diocl. et maxim. aa. et cc. alphocrationi. * <a 294 s. non. ian. sirmi cc. conss.>