Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Codex

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CJ.5.64.0. Si tutor rei publicae causa aberit.

CJ.5.64.1pr.: Imperator Gordianus

Qui tutores vel curatores dati rei publicae causa afuturi sunt, ad tempus se excusare debent a tutela, ne etiam medii temporis periculo obstringantur. * gord. a. guttio. * <a 239 pp. id. mart. gordiano a. et aviola conss.>

CJ.5.64.1.1: Imperator Gordianus

Quod quidem et tu si fecisti, eius intervalli quo afuisti periculum non debes pertimescere. quod si id praetermisisti, ut priore loco is conveniatur qui administravit, de iure postulabis. <a 239 pp. id. mart. gordiano a. et aviola conss.>

CJ.5.64.2: Imperator Gordianus

Certum est eos, qui rei publicae causa abesse desierunt, ab omni nova tutela anno vacare debere. * gord. a. reginio. * <a 241 pp. v k. mart. gordiano a. ii et pompeiano conss.>




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License