Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.5.70.0. De curatore furiosi vel prodigi.
CJ.5.70.1: Imperator Antoninus
Curatores impleta legitima aetate prodigis vel furiosis solent tribui. * ant. a. marinianae. * <a 214 pp. iiii k. aug. messala et sabino conss.>
CJ.5.70.2pr.: Imperator Gordianus
Orationis divi severi beneficium, quo possessiones rusticas sine decreto praesidis pupillorum seu adulescentium distrahi vel obligari prohibitum est, non iniuria etiam ad agnatum furiosi porrigitur. * gord. a. anicio. * <a 238 pp. k. ian. pio et pontiano conss.>
CJ.5.70.2.1: Imperator Gordianus
Si igitur citra decretum praesidis fundus mente capti etiam ab agnato eius tibi pignori nexus est, vinculum pignoris in eo non consistit, utilem tamen adversus eum personalem actionem, si ob eius utilitatem pecunia mutua accepta est, poteris habere. <a 238 pp. k. ian. pio et pontiano conss.>
CJ.5.70.3: Imperator Gordianus
Si pater tuus mentis compos non est, pete ei curatores, per quos, si quid gestum est, quod revocari oporteat, possit causa cognita in pristinum statum restitui. * gord. a. aureliano. * <a 239 pp. vii id. april. gordiano a. et aviola conss.>
CJ.5.70.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum repudiante furiosam sui iuris constitutam marito, qui solus repudiare potuit , quaedam matrem furiosae marito quondam eius instrumenta confecisse significas, intellegis nihil eam contra furiosam disponere potuisse, cum eius ad eam iure non pertinuerit defensio. * diocl. et maxim. aa. et cc. asclepiodoto. * <a 293 s. id. april. byzantii aa. conss.>
CJ.5.70.5: Imperator Anastasius
Ne lucrum quidem antea indebitae successionis emancipato vel emancipatis deputasse, nihil vero de oneribus tutelae prospexisse videamur, curatores nihilo minus eos pro duodecim tabularum lege furiosis fratribus et sororibus utpote legitimos existere hac legis sanctione decernimus. * anastas. a. ad pop. * <>
CJ.5.70.6pr.: Imperator Justinianus
Cum aliis quidem hominibus continuum furoris infortunium accidit, alios autem morbus non sine laxamento ingreditur, sed in quibusdam temporibus quaedam eis intermissio pervenit, et in hoc ipso multa est differentia, ut quibusdam breves indutiae, aliis maiores ab huiusmodi vitio inducantur, antiquitas disputabat, utrumne in mediis furoris intervallis permanet eis curatoris intercessio, an cum furore quiescente finita iterum morbo adveniente redintegratur. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. k. sept. lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.5.70.6.1: Imperator Justinianus
Nos itaque eius ambiguitatem decidentes sancimus, cum incertum est in huiusmodi furiosis hominibus, quando resipuerint, sive ex longo sive in propinquo spatio, et impossibile est et in confinio furoris et sanitatis eum saepius constitui et per longum tempus sub eadem esse varietate, ut quibusdam videatur etiam paene furor esse remotus, curatoris creationem non esse finiendam, sed manere quidem eum, donec talis furiosus vivit, quia non est paene tempus in quo huiusmodi morbus desperatur: sed per intervalla, quae perfectissima sunt, nihil curatorem agere, sed ipsum posse furiosum, dum sapit, et hereditatem adire et omnia alia facere, quae sanis hominibus competunt: sin autem furor stimulis suis iterum eum accenderit, curatorem in contractus vocari, ut nomen quidem curatoris in omne te mpus habeat, effectum autem, quotiens morbus redierit, ne crebra vel quasi ludibriosa fiat curatoris creatio et frequenter tam nascatur quam desinere videatur. <a 530 d. k. sept. lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.5.70.7pr.: Imperator Justinianus
Cum furiosus, quem morbus detinet perpetuus, in sacris parentis sui constitutus est, indubitate curatorem habere non potest, quia sufficit ei ad gubernationem rerum quae ex castrensi peculio vel aliter ad eum pervenerint et vel ante furorem adquisitae sunt vel in furore obveniunt, vel in his, quorum proprietas ei tantummodo competit, paterna verecundia. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d.K.Sept constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.5.70.7.1: Imperator Justinianus
Quis enim talis adfectus extraneus inveniatur, ut vincat paternum? vel cui alii credendum est res liberorum gubernandas parentibus derelictis? <a 530 d.K.Sept constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.5.70.7.1a: Imperator Justinianus
Licet tertullianus iuris antiqui interpres libro singulari, quem de castrensi peculio condidit, tali tractatu proposito videatur obscure eandem attingere sententiam, tamen nos hoc apertissime introduximus. <a 530 d.K.Sept constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.5.70.7.1b: Imperator Justinianus
Sin autem parentes ab hac luce decedere contigerit, nostra constitutio, quam promulgavimus de his quae in testamento furioso relinquenda sunt vel substitutione eorum, in suo robore maneat. <a 530 d.K.Sept constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.5.70.7.2: Imperator Justinianus
Sin autem perpetuus furiosus sui iuris sit, tunc in paterna quidem hereditae, quae quasi debita ad posteritatem suam devolvitur, nulla est iuris veterum dubitatio, cum ilico apparet et suus heres suis extat parentibus. <a 530 d.K.Sept constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.5.70.7.3: Imperator Justinianus
Sin autem ex alia quacumque causa hereditas ad eum vel successio perveniat, tunc magna et inextricabilis vetustissimo iuri dubitatio exorta est, sive adire hereditatem vel bonorum possessionem petere furiosus possit, sive non, et si curator eius ad bonorum possessionem petendam admitti debeat. et iuris auctores ex utroque latere magnum habuere certamen. <a 530 d.K.Sept constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.5.70.7.3a: Imperator Justinianus
Nos itaque utramque aciem auctorum certo foedere compescentes sancimus furiosum quidem nullo modo posse vel hereditatem adire vel bonorum possessionem agnoscere : curatori autem eius licentiam damus, immo magis necessitatem imponimus, si utilem esse successionem existimaverit, eam bonorum possessionem agnoscere, quae antea ex decreto dabatur, et ad similitudinem bonorum possessionis habere, cum petitio bonorum possessionis constantiniana lege sublata est et ab ea introducta observatio pro antiqua sufficit petitione. <a 530 d.K.Sept constantinopoli lamp adio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.5.70.7.4: Imperator Justinianus
Sed cum antiquitas in curatore furiosi multas ambages constituit, quemadmodum ab eo vel cautio vel satisdatio detur, vel pro quibus rebus vel quibus personis, et si omnis curator talem praestabat cautelam, necessarium nobis visum est, ut humano generi consulentes omnem quidem obscuritatem et inextricabilem circuitum tollamus, compendioso autem et dilucido remedio totum complectamur. et prius de creatione curatoris, qui furiosis utriusque sexus datur, sancientes tunc et aliis certum finem imponimus. <a 530 d.K.Sept constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.5.70.7.5: Imperator Justinianus
Et si quidem parens curatorem furioso vel furiosae in ultimo elogio heredibus institutis vel exheredatis dederit ( ubi et fideiussionem cessare necesse est paterno testimonio pro satisdatione sufficiente), ipse qui datus est ad curationem perveniat, ita tamen, ut in hac florentissima civitate apud urbicariam praefecturam deducatur, in provincia autem apud praesidem eius, praesente ei tam viro religiosissimo locorum antistite quam tribus primatibus, et actis intervenientibus tactis sacrosanctis scripturis edicat omnia se recte et cum utilitate furiosi gerere neque praetermittere ea, quae utilia furioso esse putaverit, neque admittere, quae inutilia existimaverit. <a 530 d.K.Sept constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.5.70.7.5a: Imperator Justinianus
Et inventario cum omni subtilitate publice conscripto res suscipiat et eas secundum sui opinionem disponat sub hypotheca rerum ad eum pertinentium ad similitudinem tutorum et adulti curatorum. <a 530 d.K.Sept constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.5.70.7.6: Imperator Justinianus
Sin autem testamentum quidem parens non confecerit, lex autem curatorem utpote agnatum vocaverit, vel eo cessante aut non idoneo forsitan existente ex iudiciali electione curatorem ei dare necesse fuerit, tunc secundum praefatam divisionem in hac quidem florentissima civitate apud gloriosissimam urbicariam praefecturam creatio procedat: sed si quidem nobilis sit furiosi persona, etiam florentissimo senatu convocando, ut ex inquisitione curator optimae atque integrae opinionis nominetur. sin vero non talis persona sit, etiam solo viro gloriosissimo praefecto urbis praesidente hoc procedat. <a 530 d.K.Sept constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.5.70.7.6a: Imperator Justinianus
Et si quidem curator substantiam idoneam possidet et sufficientem ad fidem gubernationis, et sine aliqua satisdatione nominationem eius procedere: sin autem non talis eius census inveniatur, tunc et fideiussio in quantum possibile est ab eo exploretur. <a 530 d.K.Sept constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.5.70.7.6b: Imperator Justinianus
Creatione quidem omnimodo sacris scripturis propositis in omni causa celebranda, ipso autem curatore, cuiuscumque vel substantiae vel dignitatis est, praefatum sacramentum pro utiliter rebus gerendis praestante et inventarium publice conscribente, quatenus possint undique res furiosi utiliter gubernari. <a 530 d.K.Sept constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.5.70.7.6c: Imperator Justinianus
In provinciis vero his omnibus observandis, ut apud praesidem cuiuscumque provinciae et virum religiosissimum episcopum civitatis nec non tres primates memorata creatio procedat, eadem observatione et pro iureiurando et pro inventario et satisdatione et hypotheca rerum curatoris modis omnibus adhibenda. <a 530 d.K.Sept constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.5.70.7.7: Imperator Justinianus
Tali itaque ordinatione in curatore furiosi disposita, si quid postea ad furiosum pervenerit sive ex hereditate vel successione vel legato vel fideicommisso vel alio quocumque modo, hoc furioso accedat et hoc cum alia eius substantia manibus curatoris tradatur, inventario etiam super his rebus scilicet faciendo: et sub eius cura constituatur, quatenus, si quidem resipuerit furiosus et adquisitionem admiserit, ipsi restituatur. <a 530 d.K.Sept constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.5.70.7.8: Imperator Justinianus
Sin autem in furore diem suum obierit vel in suam sanitatem perveniens eam repudiaverit, si quidem successio est, ad eos referatur, volentes tamen, id est vel substitutum vel ab intestato heredes vel ad nostrum aerarium: eo scilicet observando, ut hi veniant ad successionem, qui mortis tempore furiosi propinquiores existant ei ad cuius bona vocabantur, si non in medio erat furiosus, omni satisdatione vel cautione, quam per inextricabilem circuitum veteris iuris auctores induxerunt, radicitus excisa: <a 530 d.K.Sept constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.5.70.7.9: Imperator Justinianus
Legatis autem procul dubio vel fideicommissis ceterisque adquisitionibus furioso adquirendis et substantiae eius adgregandis: sin autem ipse resipuerit et noluerit ea admittere et aperte haec respuerit vel heres eius hoc fecerit, a substantia eius ilico separandis, quasi nec fuerant ab initio ad eum devoluta, et legitimum tramitem ambulantibus, substantiam furiosi neque praegravantibus neque adiuvantibus. <a 530 d.K.Sept constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.5.70.7.10: Imperator Justinianus
Sin autem curator furiosi secundum nostram legem nominatus decesserit, sub eodem modo eademque observatione alius creabitur: quemadmodum et, si suspectus reperiatur, alter subrogatur. quod etiam veteribus legibus placuit. <a 530 d.K.Sept constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.5.70.7.11: Imperator Justinianus
Haec autem omnia, quae de creationibus curatorum cum per novam definitionem introducta sunt, futuris casibus imponantur et neque antea facti curatores removeantur neque aliquid novum eis accedat, sed antiquo ordine statuti in antiquos quantum ad creationem permaneant terminos: cautione videlicet vel satisdatione, quae antiquitus fuerat introducta, super postea venientibus ad furiosos successionibus minime praestanda. <a 530 d.K.Sept constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>