Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.5.73.0. Si quis ignorans rem minoris esse sine decreto comparavit.
CJ.5.73.1: Imperator Gordianus
Si ea, quae in iura tutoris hereditario titulo successit, possessionem tuam vendidit, si ut pupillarem distraxit, emptor, qui sciens a tutoris herede mercatus est, cum officium morte finiatur, alienam rem comparando de temporis intervallo nullam potuit adquirere defensionem: si vero ut suam distraxit ignoransque rem alienam emptor comparavit, neque statim per traditionem possessionis dominus effectus est, sed tantummodo adversus te statuti temporis, cum te legitimae aetatis esse non diffitearis, potest uti praescriptione. * gord. a. felici. * <a 238 pp. v id. sept. pio et pontiano conss.>
CJ.5.73.2: Imperator Gordianus
Si contra amplissimi ordinis decretum possessiones tuae distractae sunt, conveni earum possessorem, ut, si ita probaveris gestum, et possessio retrahatur et fructus universi revocentur, si non bona fide emptorem fuisse qui emit constiterit. * gord. a. crispinae. * <a 241 pp. xvi k. ian. gordiano a. ii et pompeiano conss.>
CJ.5.73.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Possessiones rusticae vel suburbanae sine causae cognitione et interpositione decreti contra senatus consultum alienatae nec a secundo emptore recte tenentur, nisi statutum temporis spatium intercesserit. * diocl. et maxim. aa. et cc. agathae. * <a 294 pp. id. febr. nicomediae cc. conss.>
CJ.5.73.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Quoniam adversus emptorem, ad quem ex persona eius, cui contra senatus consultum donata res est, iusto titulo interveniente ea res de qua lis est transitum fecit, requirere oportebit, an praesente priore domino et maiore effecto sine controversia bonae fidei decennio vel absente viginti annis qui quaestionem patitur possessor fuisse monstretur. quod si apud gravitatem tuam manifeste constiterit, sine ulla cunctatione habita longi temporis praescriptione petitorem oportebit excludi. * diocl. et maxim. aa. et cc. alexandro. * <a 303 d. vi id. iun. dorostolo diocletiano viii et maximiano vii aa. conss.>