Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Codex

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CJ.5.74.0. Si maior factus sine decreto factam alienationem ratam habuerit.

CJ.5.74.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Cum proponas curatorem patris tui non interposito praesidis decreto praedium rusticum heredi creditoris seu tutori eius destinasse venumdare eamque venditionem deceptum patrem tuum ratam habuisse, si minore pretio distractum praedium est et inconsulto errore lapsum patrem tuum perperam venditioni consensum dedisse constiterit, non ab re erit superfluum pretii in compensationem deduci: quod praesidis provisione fieri convenit, cuius sollertiae congruum est, si diversa pars bonam fidem non amplectatur, in arbitrio eius ponere, an velit possessionem cum fructibus restituere, ita ut fenebris pecunia cum competentibus usuris restituatur. * diocl. et maxim. aa. liciniae. * <a 290 pp.Non.Oct.Ipsis iiii et iii aa.Conss.>

CJ.5.74.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si sine decreto praesidis praedia tua a tutore tuo alienata sunt nec speciali confirmatione vel, si bona fide possessor fuisset, statuti temporis excursu id, quod perperam est actum, fuerat stabilitum, praeses provinciae possessionem in ius tuum retrahet. * diocl. et maxim. aa. et cc. alexandro. * <a 293 d.K.Ian. sirmi aa.Conss.>

CJ.5.74.3pr.: Imperator Justinianus

Si quando sine decreto minorum vel adhuc sub curatoribus constitutorum vel per veniam aetatis eorum curam excedentium res alienantur vel supponuntur, et ad perfectam aetatem idem minores provecti longo silentio querellam huiusmodi tradiderint, ut inutilis alienatio vel suppositio diuturno silentio roboretur, certum tempus ad talem confirmationem praefinitum esse censemus. * iust. a. menae pp. * <a 529 d. viii id. april. constantinopoli decio vc. cons.>

CJ.5.74.3.1: Imperator Justinianus

Ideoque praecipimus, si per quinque continuos annos post impletam minorem aetatem ( id est viginti quinque annos) connumerandos nihil conquestus est super tali alienatione vel suppositione is qui eam fecit vel heres eius, minime retractari eam occasione praetermissionis decreti, sed sic tenere, quasi ab initio legitimo decreto fuisset alienata res vel supposita. <a 529 d. viii id. april. constantinopoli decio vc. cons.>

CJ.5.74.3.2: Imperator Justinianus

Cum autem donationes a minoribus nec cum decreto celebrari possunt, si minor vel post veniam aetatis rem immobilem donationis titulo in alium ( excepta propter nuptias donatione) transscripserit, non aliter hoc firmitatem habebit, nisi post viginti quinque annos impletos inter praesentes quidem decennium, inter absentes autem vicennium donatore adquiescente effluxerit: ut tamen in heredis persona illud tantummodo tempus accederet, quod post eiusdem heredis minoris aetatem silentio transactum sit. <a 529 d. viii id. april. constantinopoli decio vc. cons.>




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License