Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.6.3.0. De operis libertorum.
CJ.6.3.1: Imperatores Severus, Antoninus
Si tempore manumissionis operae tibi impositae sunt, scis te eas praestare debere. solet autem inter patronos et libertos convenire, ut pro operis aliquid praestetur, licet pretium non possit, nisi quando propter inopiam pro alimentis id extra ordinem peti necessitas suaserit, cum, etsi operae non erant impositae, defectis tamen facultatibus patroni alere eum cogebaris. * sev. et ant. aa. romano. * <a 204 pp. iii k. ian. cilone et libone conss.>
CJ.6.3.2: Imperatores Severus, Antoninus
Manumissionis causa traditus neque in servitutem deduci a manumissore potest neque impositas operas praestare cogitur. * sev. et ant. aa. eutycheti. * <a 205 pp. vi k. mai. geta ii cons.>
CJ.6.3.3: Imperatores Severus, Antoninus
Qui nummis acceptis ab extraneo servum suum manumisit et pro operis pecuniam ab eo accepit, sive fuerant operae impositae sive non fuerant, ut indebita soluta reddere cogitur. * sev. et ant. aa. quintiano. * <a 206 pp. k. nov. albino et aemiliano conss.>
Si quam pecuniam tibi a liberto tuo ex venditione operarum deberi probaveris, restitui tibi a liberto tuo praeses iubebit ( ex hoc enim liberam testamenti factionem libertus habet) , modo si non onerandae libertatis gratia emissam cautionem probabitur. * ant. a. valeriano. * <a 212 pp. xiiii k. mai. duobus aspris conss.>
Mater tua ab eo, quem ex causa fideicommissi manumisit, operas impositas petere non potest, nisi eius tantummodo temporis, quo eum ante manumisit, quam dies fideicommissae libertatis existeret. sed nisi ei honorem patronis debitum exhibuerit, adeat competentem iudicem pro modo admissi vindicaturum. * ant. a. terentio. * <a 212 pp. iii id. mai. duobus aspris conss.>
CJ.6.3.6: Imperator Alexander Severus
Liberti libertaeque defunctorum operas neque extraneis heredibus patronorum debent neque maritis patronarum. * alex. a. caecilio. * <a 222 pp. k. nov. alexandro a. cons.>
CJ.6.3.7pr.: Imperator Alexander Severus
Nec patronis pro operis mercedem accipere licet, quamvis, si indictae operae praestitae non sint, ad pecuniae exactionem obsequii non praestiti aestimatio convertatur. * alex. a. minicio. * <a 224 d. xii k. iun. iuliano et crispino conss.>
CJ.6.3.7.1: Imperator Alexander Severus
Qui autem duos filios in potestate vel diversis temporibus habuit, lege iulia de maritandis ordinibus obligatione operarum liberatur. <a 224 d. xii k. iun. iuliano et crispino conss.>
CJ.6.3.8: Imperator Alexander Severus
Si tuis nummis emptus es ab eo a quo manumissus es, nec operas ei debes neque puniri ab eo utpote ingratus potes: patronum tamen tuum esse negari non oportet. * alex. a. augustino. * <a 224 d. iii id. sept. iuliano et crispino conss.>
CJ.6.3.9: Imperator Alexander Severus
Libertae tuae ducendo eam uxorem dignitatem auxisti, et ideo non est cogenda operas tibi praestare, cum possis legis beneficio contentus esse, quod invito te iuste non possit alii nubere. * alex. a. laetorio. * <a 225 d. x k. mart. fusco et dextro conss.>
CJ.6.3.10: Imperator Alexander Severus
Titius si, cum testamentum faceret, servo suo libertatem cum condicione hac dedit: " gaium servum meum a die mortis meae annis tribus peractis manumitti volo, ita ut praestet heredibus meis, sicut me vivo praestabat", et cum idem servus testatori diurnum quiddam praestabat et post mortem eius usque ad diem praestandae libertatis etiam heredibus praestiterat, manifestum est, quod adeptus libertatem ad eandem praestationem compelli non possit. * alex. a. herculiano. * <a 225 d. vii id. aug. fusco et dextro conss.>
CJ.6.3.11pr.: Imperator Gordianus
Quod ex liberta muliere nascitur, ingenuum est. * gord. a. africano. * <a 238 pp.Iii non.Aug.Pio et pontiano conss.>
CJ.6.3.11.1: Imperator Gordianus
Is autem, qui libertate sua nubenti commodavit adsensum, quamvis operas ab ea exigere non possit, iura patronatus non amittit. <a 238 pp.Iii non.Aug.Pio et pontiano conss.>
CJ.6.3.12: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Qui manumittuntur, liberum ubi voluerint commorandi arbitrium habent nec a patronorum filiis, quibus solam reverentiam debent, ad serviendi necessitatem redigi possunt, nisi ingrati probentur, cum neque cum patrono habitare libertos iura compellunt. * diocl. et maxim. aa. et cc. veneriae. * <a 293 s.Viiii k.Iun.Ipsis aa.Conss.>
CJ.6.3.13: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
In redhibitione operarum maneat poena eum, qui alienum libertum recipiendum esse duxerit. * valentin. valens et grat. aaa. ad probum pp. * <a 371 d.Iii id.Iul.Gratiano a.Ii et probo conss.>