Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Codex IntraText CT - Text |
CJ.6.4.0. De bonis libertorum et de iure patronatus.
CJ.6.4.1pr.: Imperatores Severus, Antoninus
Multum interest, utrum quis suis nummis emptus ac manumissus sit ab emptore, an a domino suo data pecunia mereatur libertatem. priore enim casu ad contra tabulas admitti patronum non placet, posteriore omnia iura patronatus retinet. * sev. et ant. aa. secundae. * <a 210 pp. v non. iul. faustino et rufino conss.>
CJ.6.4.1.1: Imperatores Severus, Antoninus
Et ideo cum sabiniani patroni filii, qui plenum ius habuit, ut hostis publici bona fisco vindicata sunt, secundum ea, quae divo pertinaci placuerunt et nos secuti sumus, in iura libertorum eius fiscus noster successit. <a 210 pp. v non. iul. faustino et rufino conss.>
CJ.6.4.2: Imperatores Valentinianus, Valens
Si liberti coniventibus patronis consortium cum ancillis colonisve nostris elegerint, sciant illi se deinceps commoda patronatus amissuros. * valentin. et valens aa. ad florianum com. rer. privat. * <a 367 d.Iii id.Oct.Treveris lupicino et iovino vv.Cc.Conss.>
CJ.6.4.3pr.: Imperator Justinianus
Si quis patronum in posterum huiusmodi narrationem conceperit vel in libertatibus, quae inter vivos actitantur, vel in his, quae ex testamento vel codicillis scriptis vel sine scriptis habitis proficiscuntur, ut liberti eorum a iure patronatus liberentur, antiqua interpretatione semota non dubitet etiam patronatus ius ex sola tali verborum conceptione libertis esse remittendum nec successionibus quae ab intestato descendunt, quas veteres et post huiusmodi actus servari in libertorum bonis decreverunt, a nobis patronis integris reservandis. * iust. a. demostheni pp. * <a 529 recitata septimo miliario in novo consistorio palatii iustiniani. d.Iii k.Nov.Decio vc.Cons.>
CJ.6.4.3.1: Imperator Justinianus
Sed quemadmodum in natalium restitutione omne ius tollitur patronatus, ita et in huiusmodi verbis eandem esse vim observandam omnes non ignorent. <a 529 recitata septimo miliario in novo consistorio palatii iustiniani. d.Iii k.Nov.Decio vc.Cons.>
CJ.6.4.3.2: Imperator Justinianus
Idem que iuris est, si inter vivos manumissione imposita in ultimis voluntatibus concessio data fuerit patronatus: ita tamen, ut in omnibus natalium restitutiones, ex quibus paene solis ingenuitas mera libertis competit, tam obtineant quam in nostra re publica polleant, cum nobis cordi est ingenuis magis hominibus quam libertis eam frequentari. <a 529 recitata septimo miliario in novo consistorio palatii iustiniani. d.Iii k.Nov.Decio vc.Cons.>
CJ.6.4.3.3: Imperator Justinianus
Reverentia tamen, quae a libertis debetur, et iure, quod adversus ingratos libertos patronis competit, integris reservandis, et si per verborum conceptionem secundum a nobis inductum modum ius patronatus fuerit amissum, cum etiam haec ingenuitatis praemio tolluntur, quam paene sola natalium restitutio inducit. <a 529 recitata septimo miliario in novo consistorio palatii iustiniani. d.Iii k.Nov.Decio vc.Cons.>
CJ.6.4.3.4: Imperator Justinianus
His videlicet casibus, per quos poenalibus modis ius patronatus quasi ab indignis patronis eripitur, in suo robore durantibus. <a 529 recitata septimo miliario in novo consistorio palatii iustiniani. d.Iii k.Nov.Decio vc.Cons.>